Ugo Foscolo



DIDYMI CLERICI PROPHETAE MINIMI
HYPERCALYPSEOS

LIBER SINGULARIS





Laur. Alderanus Rainerus J. C.
Julio Richardo Worthio Eq. Sal.

      Auctor commentarioli de studiis moribusque Didymi, biennium abhinc Pisis editi, libellum exiguum quem vides, Juli, ut aliis perpaucis, sic etiam mihi permiserat exscribendum, ea lege, ut ne publici juris fieret: id quod hactenus a me cautum fuerat. Erat enim periculum ne importunissimus quisque scriptorum novam arriperet lucri commoditatem; cum admodum constet, versari inter Italos mercaturam quandam jurgiorum. Quae lues Italiae principio ex aemulatione municipiorum, sua quorumque peculiari libertate florentium, sed armis et moderatore uno carentium, orta est. Deinde ubi aemulatio in discordiam paullatim degeneravit, malignitas in litteris, tamquam necessitas superingruentis servitutis, coaluit. Nunc demum, ab hisce praecipue duodeviginti annis, ex quo Britannia tua communia humani generis jura tueri se profitetur, nos interim lustro

sanguine Cyrnei luimus perjuria Regis:

utrum mores servitutis litteras depravarint, an litterae servitutem, haud facile tibi dixerim. Sed cum Musae te raperent in Italiam, ubi adhuc ara rt ignr gaudent antiquo, nostrasque miserias solantur, aliquid etiam pro nobis apud feliciores populos intercedunt; tunc nonnullos cernere potuisti earum sacerdotes palam in assentationem, clam saepius in obscoena convicia, prostare ad cujusque novorum dominantium utilitatem, vel ad servorum impotentem dicacitatem verniliter provolutos. At adulatio paucioribus grata, coque minus fructuosa scribentibus: Mercurio benigniore reciprocantur lucrum ac probra, et quae magis

densum humeris bibit aure vulgus.

       At quod verebar, id evenit. Quidam enim de natione illa grammaticorum, quae est obnoxia librariorum stipendiis, cum carptim Hypercalypseos, nescio quo pacto, aliquot capita compilasset; paraphrasm vernaculam, prolixis explicationibus oneratam, vulgavit: tanta insuper virorum nomina ingenio doctrinaque prastantium insectatus est, ut legentibus difficilius sit stomacho temperare. Tu autem, Juli, qui comitatem Senensium et perspectam nuper habuisti, et gaudes meminisse, gravius feras, interpretem atque typographum occultasse sua nomina, et tantummodo Senensium civium personam prae se ferentes, civitatem politiori humanitate religioneque hospitalitatis sane spectatissimam, esse calumniatos: utpote Senenses apud sese paterentur eosdem viros lacessitum iri, quos, si adirent, honestissime amplecterentur. Quamquam in illa paraphrasi neque paginam, neque fortasse lineam reperies, quin Insubrem i\diwtismoén redoleat; interdum etiam Florentinitatem quasitam: quod sane indicium Insubris grammatici est. Id non tibi, quem in hanc litem adigerem arbitrum, sed civibus tuis et litterarum nostrarum expertibus, explicabo.
      Gratia qua dam nativa sua sponte fluit ex ore populi Florentini: verba tamen, quamvis felicioris natura, ut in scriptis niteant, exquisitam diligentiam, atque meditationem assiduam scriptoris desiderant. Verum nonnulli, qui in urbe Florentia et proximis civitatibus dant operam libris, sic scribunt, ut lingua nostra potius notha, pra postera servilisque Gallica linguae soror, quam Romana linguae primogenita filia, atque hares locupletissima, suaeque originis jure libera videatur: sive quod ritu mortalium abundantiam negligentia corrumpunt; sive quod propria, tamquam communia cum plebe, expolire fastidiunt; aut potius quod consulere malunt lectoribus suetis loquentiae Francogallorum; quam, magnificis quidem titulis, philosophicam atque universalem concelebrant. At contra Bononienses, Mediolanenses, Veronenses in primis, quique alibi ferulam Orbilianam adfectant, archaismos atque deridiculos logos, a fabulatoribus ex industria in ludicro genere scriptura admissos, nullo discrimine sibi colligunt; persaepe etiam stribligines quae Davo alicui, aut Syro, aut monacho lenoni in comcedis vetustissimis ex ore profluunt; ipsa aliquando exscriptorum et typographorum errata, quae in primis majorum editionibus irrepserunt. Igitur non ex arbitrio usus, aut aurium consensu, neque ex analogia, neque ex fecunditate ingenii, neque ex materiae decoro; sed ex superstitione scholastica rationem sibi sumunt atque imperiurn loquendi. Sed cum res pessima factu, optimo persaepe consilio se tueatur, istas sordes verborum in historiis atque in altioris generis oratione permiscere, exemplis atque lege sanxerunt: scilicet oportere pristinas vires et germanam speciem sermoni reddere; idque assequi omnino neminem posse, nisi in honorem revocentur innumera vocabula immerito obliterata. Nae lingua potius miserrimam speciem decrepita: praebeat! Lepide hos homines poeta Senensis irridet:

troppo Toscano il non Toscano accusa:

cui versiculo piane Horatiano, Venusini tripodis oraculum addam; eo libentius, quod ex Didymi codice peculiari novissimam lectionem sum nactus (nondum a quoquam animadversam, ne a Rich. quidem Bentlejo; quod tamen non, hercule, miror; de aris enim et focis suis ageretur)

dum vitant docti vitia in eontraria eurrunt.

Sed haec quoque vitia ex ingeniis delapsis in omne genus servitutis fluxtrunt. Sic, dum alteri novitati, alteri antiquitati obligantur; vis illa genialis et, ut ita dicam, nova libertas, majorum legibus moderata eo tandem amissa est, ut turbae lectorum ne suspicione quidem attingere queant, utrum Attice scripseris an more Cario:

Naésthv au& Karw%n +|ghésato barbarofwénwn

Nonne vides, barbariem verborum irrisui fuisse Iliacis etiam temporibus? Nostris vero haud absurde Pseudosenensis speraverat, dolum non posse ex indicio sermonis, nisi a paucissimis, deprehendi.
      Neque ego loquaculum istum animadversione mea dignum existimarem, nisi me ille, sinistra laude efferendo, eruditorum virorum (quos, ut dixi, grammaticus impudens notat) invidiae quam admodum reformido, devovisset. Invenit enim Didymus nescio in quorum monachorum bibliotheca acroama vetustum de Eunuchomachia, id est, de rixantis et lucrosae philologia usu. Epitomen, tua gratia, Juli, ante oculos ponam. — Postquam Mercurius infans barbato Apollini boves furatus esset, duo Dii, licet fratres et ab Jove nati et beati, simultates maximas agitabant. Quocirca Patris gravissima auctoritas intercessit, et lege cautum fuit: poetas, esse mercatores: item mercatores, poetas esse prohibetor. Poena domi, aes alienum: publica, dedecus esto. Hanc legem, satis gratam Mercurio, Apollo agre tulit: quippe qui divina praesensione sciebat, aliquando ditissimos, nobilissimos, fortissimos quosque mortalium scribendi munus dedignaturos; idcirco clientes suos, nisi mercaturae quoque vacarent, fore ut egestate identidem laborarent. Hac de re multae atque contentiosa disceptationes habita sunt in concilio Deorum, donec Janus ex duplici ore tanta tamque composita verba fecit, ut non solum et Jovi temperare legi, et Apollini obtemperare a quo animo jussis Patris persuaserit; sed et Martem quoque placaverit. Mars enim invitus patiebatur, poetas, rhetores atque grammaticos omnesque alios, qui promiscuo eruditorum nomine designantur, abstinere bello. Nova lex igitur lata est, per quam, cum Fato genus mortalium immortales gerat inimicitias, potentes et generosi, armis; servi rudes, quibus arma aut vetita sunt aut formidolosa, rudibus pugnant; servi autem eruditi loco rudis decertant instructi conviciis, nonnumquam ad internecionem, nunquam tamen si ne aliquo emolumento. —

       Hos igitur, Juli, silentio meo non effugerim. Adde, quod Pseudosenensis, ut me pluribus certioribusque indiciis inligaret, meque adnuere suae fraudi cogeret, re et facto fidem mendacio conciliavit; qui quidem fateatur, undecim tantummodo Hypercalypseos capitam potestatem sibi factam fuisse; quocirca haud satis exploratas habere singulas a|llhgoriéav; verum, a me uno obtineri posse. Mihi itaque maturandam videtur, ut Hypercalypsis prodeat, tum Hebraicae latinitati suae restituta; tum nuda atque integra, minimeque noxia objurgationibus commenticiis. Etsi vereor, ne idem ille, qui meae libellum fidei commiserat, dissensum profiteatur: tamen si quae venit ex necessitate, non aequa modo, sed vel justissima est excusatio: praesertim cum id quod alii quaestus causa egerunt; nos invidiae detestanda gratia, destruere conemur. At exemplarium non amplius quam CIV proelo tradidi: hac scilicet mente, ut sincera haec editio, abrepticiae versionis inverecundiam magis arguere, quam auctoritatem aliquam ambagibus Didymi tribuere videatur.

      Molestiam equidem magnam, mi Juli, ac minime profuturam arbitrator suscipere illum, qui Hypercalypseos rationem reddere professurus sit. Etsi, et suas inesse cuique vocabulo significationes, easque intelligentibus pulcherrime patefieri, multi fuerint qui prorsus arbitrarentur: quaedam etiam exquisita anecdota, ut ajunt, conjectura colligi posse pollicerentur: alii non item; quinimo existimabunt aut scurram, aut aegrotum, aut furentem, et quovis modo inficetum hominem, jocularia fudisse. Mihi tamen de hoc tantum liquet; rationem scripturae hujus, omnibus numeris, suo consentire consilio quod quale sit, fortasse aliquis probabiliter dixerit; prudenter, nemo. Me non pudet dicere non intelligere: id non fateor solum, sed et patior facilius quam abuti opportunitate hariolandi; et, aut falli et fallere; aut, si quid scriptor consulto ambagibus inumbraverit, parum caute ac minus honeste retegere; aut cum vate desipiente desipere. Interdum enim, num vaferrimus mortalium sit Didymus; interdum, num amentissimus, dubito. Marcus Jovianus Rainerus Marci F. municeps gentilisque mens, cui, dum sub Rege Vindelicorum stipendia merebatur, aliqua cum Didymo familiaritas intercesserat, enodationem Hypercalypseos, rogatu meo, ab eo flagitavit: sphingis responsum adepti sumus. En, Juli, in fra scriptum exemplum epistolae.

DIDYMUS CLERICUS
M. J. RAINERO EQ. HIER. SAL.

      Didymo quondam antiquo aeeidit, ut cum historiae cuidam, tamquam vanae, repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat: quod et mihi hodie. at illi, quod plurima scripserat: mihi, quod fere nihil. quando et innumerabilia, et perpaucissima sint aeque eodem fato obliviosa. potissimum homini qui ab inenute virili aetate nil amplius scribendum, nil legendum decrevit. tunc, nescio quo anno saeculi, juxta castra Julia ad Morinos, omnes schedas meas centurioni familiari tuo dono dedi atque arbitratu. Hyperealypsin (nomen auribus meis plane novum) dictavisse non memini. accepi a Jacobo Annonio sacerdote innocentissimo, optimo viro, me in adolescentia vigilem et valentem et siccum (sum enim abstemius) vidisse portenta: mox per triduum scriptitasse. haec quoque non memini, sed tunc forte libellum sibyllinum scripsisse, haud inficiar: non memini: neque legere aveo; neque, ut expostulas, enarrare sciam, neque velim. quinetiam de suscipienda editione, ad Apollinem Didymoeum ire jubeo. Veritas, si modo ulla in aenigmatibus inest, latet quasi semen quod sine offensione praesentium, sine fraude posterum floreat, vi temporis: contra, si res ludrica est, aetas eadem et nugas, et anctores, conjectoresque ridebit. Verum, et mortalem vaticinari, et quae scripserat plane oblivisci: neutrum credibile tibi fuerit: ipse id satis habeo, multa sape fuisse et vera et incredibilia. Quid? Nonne fuit Didymo coeco Juliani lethum divinitus patefactum? — Plura rescripsi praeter consuetudinem meam: sed hisce litteris, tamquam edicto monere libuit, ne quis homini propediem morituro quietem irrumpat. Aveto. scrip. Ufenae ad Ulrici Hutteni sepulcrum.

 

      Sed cum suo cuique vel Genio vel Fato, vel etiam libidine sit utendum, difficile factu erit, quin aliquis exemplum Pseudosenensis libentius imitetur quam nostrum. Quis enim de se confidentius5 non sentit? Quis ergo non sibi dictum putet versum Euripidis:

Maéntav g \ a"ristov o$stiv e|cazei calw%v :

quem, me invito, in libri titolo circumscriptum effigiem Didyrni vides? Vel quis singula Prophetae minimi oracula ingenio proprio illustrata, ut singula testimonia, posteritati non commendabit? Neque ego abnuerim, alios scire posse, qua ipse nescio: at illis prorsus assentior, qui stultam scientiam quae sapientia caruerit existimant:

            rarus enim ferme sensus communis in illa
            doctrina.

      Igitur, nisi religio mihi esset quidquam de autographo mutare in locum inscriptionis a Graeco Tragico sumpta, sententiam Latini Comici sapientissimam surrogarem:

            Scin'scite quod scis, proin' tu sileas scitius,
            te id sciscere inscitissime?

      Fortasse hoc quaesito ejusdem litterae concursu Comicus carpit Euripidem, Sophoclem, aliosque gravissimos poetarum, quibus interdum haec verborum schemata in deliciis erant: ut illud Ennianum

O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.

      His antiqui rhetores patrocinantur; haec recentiores mirantur; haec quis ausit dicere repudianda? tantummodo a doctissimis viris verecunde petere ausim, ut verba Comici vetusti amplectantur; nec sententiam aspernentur; scilicet: —Quisquis garrule promit omnia quae vel optima didicit, stoltissime res suas gerit. Caveant praesertim Hypercalypseos interpretes, ne adimpleatur in iis verbum Prophetae minimi: Ignorantiam asinorum potiorem esse stultitia doctorum.

      Atqui non sum inscius (tametsi venalia atque invidiosa commenta defuerint) rem mihi asperrimam fore cum illis, quibus satius est probro affici, quam omnino non nominati; qui quidem non in alterius, sed in sui offensionem aenigmata excipient: quorum hominum tria genera novi. Unum genus est eorum qui aliquantula bona fama non carent, at augenda impatientia miserrime anguntur: insidias quotidie pavent; hostes undique venire cernunt; quidquid anili suspicione perviderint, pro comperto habent; queruntur sese insontes ac de re litteraria optime meritos, calumniis peti; ad Maecenatem confugiunt; cognitionem ab Augusto institutam de famosis libellis recolendam reposcunt; principis severitatem sollicitant; auxilia ephemeridum sibi adjungunt, et ad aequitatem humani generis provocant: scilicet orbi terrarum maximum fore ex detrimento rei 1itterariae periculum. Alterum genus est eorum quibus, cum neutram famam assequi possent, quietem alienam movere magna merces videtur: belli caussas anquirunt, arripiunt; nec spes ulla victoriae; ad pacem metuunt: non tam sibi prodesse quam aliis obesse malunt. Tertium genus est eorum quibus famosa sunt nomina, pudor attritus; nobilitari se audacia ac dedecore student; neque sua met ipsi probra reticere vel dicere quidquam pensi habent, dummodo aliquo parto innotescant. Nam ut mortales qui a libidine laudis exagitantur, praeclara saepe, tamenetsi vana luctuosaque humano generi, facinora moliuntur, ubi opes, fortuna atque ingenti vis adsint; sic alii qui his rebus omnibus indigent, eademque ebrietate tument, nil adeo ridiculum, nil abjectum, nil foedum excogitare possunt, quod statim non experiantur. Itaque doctissimus, et interdum (pace tua dixerim) elegantissimus poetarum finxit laudem more Bacchantis quatientem thyrsum:

Percussit thyrso Laudis spes magna meum cor.

      Igitur ex cathedra clamitabunt, Hypercalypsin temere atque maligne in trivia jactam fuisse quasi semen rixarum: quas nihilominus alacri mente amploctentur. Tum me cavillari; causari; in jus rapere; consistere litem; lege privata me interrogare; eversorem dicere rei litterariae, hostem patriae; principia perduellionem me judicandum: denique editorem aeque ut Hypercalypseos scriptorem capite damnandos; typographum ac librarios magna pecunia multandos; lectores igni et aqua prohibendos. At si praetor de accusatione cognosceret, lex illa Justiniani Imp. sanctissima: Si quis agens intentione sua plus complexus faerit quam ad eum pertineat, satis praesidii mihi esset. Sed discrimen erit,

         judice, quem nosti, populo: qui stultus honores
         saepe dat indignis: —

                                          quem, nisi fuste coerces,
         urgueris turba circum te stante, miserque
         rumperis et latras:

a quo iras et verba viri doctissimi mutuantur. Irarum telis, ex coro scientia innocentiae, satis viriliter obviam eam: verba tamen (postquam perlegi Eunuchomachiae dialogum) magne mihi formidini sunt. Itaque si quid erraverim, inire poenitentiam non recuso; praelia deprecor: obnoxium me praebeo; et pacem, aut saltem inducias, oblatis yectigalibus, opto:

        pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyrannis.

      Quod si illi paci , vel gloriosae, turpissimas rixas praetulerint; ego malim mutus condemnari, quam loquaciter triumphare. Chrysippus ille, quem Cicero vaferrimum, versutissimum, callidissimum Stoicorum appellat, cum nequiret frangere captiosos academiae soritas, aliud argumentum dialecticum excogitavit quod vocabat toèn h|sucaézonta loégon: videlicet, dum alii verbis insistunt, quiescendum.

      Neque ego intercedam pro Didymo, quem tantae suavitatis hominem novi, ut ne hostibus quidem suis gaudia iniquae ultionis invideat: praeterea rerum humanarum adeo incuriosum, ut nesciret qua tempestate, vel qua de re, vel quorum populorum armis, bella aetatis nostrae perpetua agerentur; neque Regum nomina nosceret; neque cujus sub ditione provinciae Europae essent: neque horologio aut kalendario uteretur: horas, dies, menses, saeculi annos non numerabat. Videant quoque viri eruditi, ne defunctum hominem adoriantur: nam post litteras illas quas M. J. Rainero Didymus scripsit, mortuus an vivus, quidve eo factum sit, adhuc queero.

      Ceterum, ne plura de Didymo ex me sciteris, reperies ad calcem libelli commentariolum olim Italice editum quem initio epistolae memoravi. Addam esse penes me codices autographos duo, quorum alter est inscriptus: {Upohnhmaétwn bibliéa peénte, id est (ut scriptor commentarioli interpretatur) libri memoriales quinquae, de vita sua; quos Didymus stilo Graeco-Alexandrino, nescio qua mente, serio tamen, perscripsit; et aliquando edere, versione sive latina sive italica adjecta, in animo mihi est: alter, qui a scriptore commentarioli appellatur: Itinerario a' confini della repubblica letteraria, titulo caret; hanc modo praefert ex Phaedro inscriptionem:

 

         Joculare tibi videtur et sane leve:
          dum nihil habemus majus, calamo ludimus.


at edendum non arbitror. Interdum satis urbane jocari Didymum in itinerario video; aliquando haud inscite nugari: saepius tamen discinctum ludere et pueriliter ineptire: qui etiam testetur vidisse se in abditas partes radium academiae cujusdam, legem in pila ahenea rnajoribus incisam litteris; sic:

Q. F. F. S. NEMINIVE . FRAUDI . SCRIPTURAS . QUASQUE . ANQUITUS . SIVE . ANTIQUO . SERMONE . VEL . CHARTIS . TRIBUS . SCRIPTAS . PROFERUNTO . SUMTUOSE . EDUNTO . OPTUMATI . SIVE . DEXTERO . SIVE . SINISTRO . QUOIQUE . DECORAE . GRATAEVE . SINT . DICANTO . PRAEFATIONE . MAXUME . LATINA . MINUME . LACONICA . MAGNIFACIUNTO . IN . QUA . PLERA . TAMENETSI . NEQUE . HILUM ATTINENT . DISSERUNTO . GRAECORUM . ROMANORUMQ . CARMINA SINGULA . BINA . TRINA . PLERA . EX . SANCTUARIO . INDICUM RECITANTO . VARIA . INAUDITA . LECTIONE . RENOVATA . ITEMQ . ALIQUOT . LINGUARUM . OMNIUM . VOCABULA . EX . THESAURIS.

 

SANCTIO

OLLIS . QUI . HUJUSCE . LEGIS . ERGO . SEMEL . PARUERINT . GRADUS . PRIMUS . ADSCENSUS . AD . CATHEDRAM . ESTO . OLLOS QUI . ITERUM . MAGISTROS . HABENTO . QUOS . TERTIO . IIANY APPELLANTO . SI . QUIS . SECUS . FAXIT . SPORTULAE . MINUUNTOR . CRIMEN . VIOLATAE . REI . LITTERARIAE . ESTO.


      Atque ego, quamquam hoc editoris pensum, inistantibus fatis, invitissimo mihi obtigit; nihilominus conatus sum exsequi non nisi rite: scilicet, non ex lege fortasse a Didymo ficta, verum ex perpetuo Eruditorum consensu, qui, ut lex, valet: non enim tam nescire, quam insolenter capessere litteras pro dedecore habent. Itaque, ne communia philologiae jura videar migrare, scripsi ad te, Juli Rich. Worthi, epistolam; latinam, fortasse parum; verbosam, satis: in qua ne ratio ulla editionis Hypercalypseos te aliosve lateret, multa et varia complexus sum. En quoque libellum haud invenustis typis exscriptum, iisdemque illis exornatum figuris in manuscripto delineatis: has praeterea curas adhibui, ut tibi omnium amantissimo elegantiarum, atque bibliothecis amicorum munusculum typographicum concinnarem. Vale. Scrib. Pisis. Kalend. Quinct. MDCCCXV.

 



CAPUT PRIMUM

1. Visio Didymi clerici super Hieromomum monachum.
2. Et factum est ut Hieromomus nondum diaconus scriberet diaria in adyto templi de rege, grege, lege et prophetis: Et spiritus ejus obediebat pecuniae.
3. Gaudebat quoque funeribus et exsequiis villicorum: Et cum orphani et viduae non haberent cereum propter sepulturam consanguineorum, Hieromomus minabatur eis verbum Domini:
4. Vae, villici! quomodo receditis ab oratione sanctorum? Ferte vinum, et triticum, et obolos eleemosynae ne sacerdos contaminetur in luctu: Nisi sacerdos et clericus precati fuerint pro defunctis vestris, diabolus devorabit eos in gehenna ignis.
5. Et ego Didymus recordatus sum verbum Dei: Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae: quia comeditis domos viduarum orationes longas orantes.
6. Propterea recessi a via Hieromomi: et tantummodo scribebam diaria cum eo.



CAPUT SECUNDUM

1. Et factum est ut in undevigesimo anno, in sexto mense, in tertia mensis a baptismate meo, in die dominica, hora prima ante vesperas, contremeret arbor, et vidi visionem:

2. In terram transmigrationis Haramheorum, secus flumen civitatis Firzah, in agro qui dicitur Ptomotaphion: quod viri Haramhei interpretantur, sepulcretum quadrupedum.

3. Ego natus ad collem cyparissorum, loquar omnia quae vidi in visione et quae audivi in praesepia.
4. Qui audit, inquirat: et qui non habet oculos, quiescat in verba mea.
5. Et cum discumberem subter ficum, inhians labile meis, si forte ventus qui agitabat ficum demitteret fructus in os meum: silentium stetit circum animam meam, et calor laxaverat mihi nervos et artus: erat enim mensis ficorum.
6. Et aures meae audiverunt tonitrua in somnio: et ictus quasi grandinis percutiebant mihi nasum.
7. Ego autem expergefactus prae dolore nasi aperui oculos, et terror invasit in ossa mea: arbor enim concutiebatur veluti per procellam, et coelum erat sine procella.
8. Et ficus acerbiores percutiebant mihi nasum: et lac eorum manabat amarius felle et absynthio: ficus autem maturiores pendebant ramis.
9. Cogitans cogitavi quod diabolus sederei in arbore, ut scriptum est per poetas in carminibus gentium et in libris metamorphoseon.
10. Et cum surrexissem vidi virum juvenem militarem cum acinace et galea et crista, habentem mano sinistra corno venatoris: dextera autem concutiebat truncum magnum ficus.
11. Et dixi: Apage Satan: et pedes mei currebant procul ab arbore, currebant veluti super renes equorum.
12. Tunc sonitus terroris conversus paullatim in vocem hominis, clamavit: Sta: Ego autem cecidi in faciem meam et audivi vocem clamantis: Sta super pedes tuos et loquar tecum. Ego interim cum surrexissem currebam procul a voce.
13. Iterum vox appellans me nornine meo, et nomine patris mei, et nomine atavi mei, prosequebatur me: vir militaris currebat calceatus ocreis, et calcaribus ferreis: et sonus acinacis in vagina ferrea currentis super silices implevit frigore suras meas dum ingrederer praesepe bubulci contubernalis mei ad fugiendom terrorem inferni.

14. Et ecce ante oculos meos sedens super manipulum foeni cum calatho in manibus anicula quaedam quae vocabatur Margarita.
15. Vir autem militaris stans ad januam praesepis clangebat cornu clangore turmarum in die proelii.

 

CAPUT TERTIUM

1. Signum quod factum est Didymo clerico ab anicula Margarita cum vir militaris clangore cornu arceret omnes animas puerorum lascivorum et filiarum agri a janua praesepis.
2. Boves bubulci, cum tuba sonaret, timuerunt lanium et ploraverunt multo mugitu: Vis taurorum percutiebant cornibus praesepe, et virga generationis eorum extendebatur in ira: Agni lactentes currebant ad matres, et matres et agni stipabant ad invicem sese prae pavore: Et equi aratoris hinnitu inhiabant pugnam: Et sues grunnientes cursabant undique perterriti per praesepe: Canis autem pastoris longo ejulatu dixit omen triste. At anicula Margarita orabat sine pavore mentis ad Dominum.

3. Et cum viderem fortitudinem et fidem aniculae amplexus sum eam: et plorans velut infans clamavi Aa Aa.

4. Et cum tertio aperuissem os meum ad clamandum Aa, anicula illa posuit in gutture meo dulcedinem ficus quem unum habebat in calatho.
5. Et comedi ficum: et factus est in ore meo, sicut mel, dulcis.
6. Illa autem porrexit ante me calathum vacuum. Et vir militaris dixit ad me: Si plantaveris vineam et fructetum venter tuus quiescet, et cogitationes tuae sanabuntur.
7. Fac ut calathus iste, quem ego do tibi, impleatur sudore et labore tuo in nomine Dei.
8. Ouid enim resupinus expectas ventum et procellam ut dejiciant fructus in os tuum? somnus et mors deprehendent animam tuam.



CAPUT QUARTUM

1. Posthac exorsus est iterum clangor cornu viri militaris, et audivi vocem illius: stabat enim ad ostium praesepis.

2. Verumtamen melior est somnus quam fraus: melior est mors vitae quam malum nomen et ignominia: optimum autem manducare panem opera manuum tuarum et vigilare in labore bono.
3. Expergiscere, Didyme, expergiscere: convertere oculos ad lumina coeli, et ad Dominum qui creavit coelum et terram, et hominem ut desiderio coeli operaretur terram.
4. Scriptum est: Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas ut dormias: et veniet ad te quasi viator egestas, et vituperium quasi vir armatus.

5. Et ecce tu captas viaticum in sipientiae et desidiae et scandali scribis enim ephemeridas adversus fratres tuos quaerens lucrum in adulatione et calumnia.

6. Tu es clericus: quid ergo diaria cum clericis? Doce parvulos orationem quam didicisti in tabernaculo sancto: lege tibi et agricolis parabolas veritatis:

7. Quia Deus diligit parvulos et pusillos et pauperes: reddet ergo tibi bonum secundum caritatem tuam erga eos.
8. Evangeliza pauperibus orationem dominicalem: ut petant in quiete mentis et in sudore frontis panem quotidianum:

9. Ut in patientia cordis discant dimittere debitum debitoribus praedivitibus qui non reddunt operario mercedem:
10. Ut, cum leges, greges, reges filiorum Adam evertentur, subvertentur, revertentur super faciem terrae, agricolae et operarii adorantes clament: Fiat voluntas Dei sicut in coelo et in terra.

11. Sic pro labore justo habebis panem et pacem in domo cordis tui.
12. Cave praesertim ne scribas diaria: melior est somnus quam fraus: melior est mors vita quam malum nomen et ignominia.
13. Memoria scriptorum omnium ephemeridum in compositione adsentationis et objurgationis fiet opus sterquilinii.



CAPUT QUINTUM

1. Onus Hieromomi.
2. Et vox viri rnilitaris increpabat ultro: Homo homo de colle cyparissorum, fili Raphael filii Seraphim, scio opera tua, et adsentationem ad captandos improbos, et jurgia tua in prophetas, et insidias in animam meam: tu es vivus et mortuus.
3. Sed quia adisti opera Hieromomi adversus viduas, remitto tibi peccata.
4. Revertere a via tua pessima: leges enim cum coecis, et scriba cum sycophanta: et tempus irae prope est.
5. Hieromomus fiet monachus et sacerdos in urbe transmigrationis Gallorum Senonum ad Austrum Alpis Penninae.
6. Et accinctus diploide impudentiae, docebit pueros doctrinas quas ne ipse quidem didicerat.
7. Et fiet apostata: ut confiteantur omnes quod scriptum est per sapientem: Homo apostata, vir inutilis; graditur ore perverso; annuit oculis; terit pede; digito loquitur; pravo corde machinatur malum; omni tempore jurgia seminat: huic extemplo venit perditio sua.

8. Ideo Hieromomus scribet diaria ad injiciendum ignem inter stipulas civitatis quam manus Dei liberavit ab eversione et perditione licentiae.
9. Et replebitur maledictione populi sui: et sumens malitiam suam et atramentarium et baculum viatoris exulabit per gentes alienas, donec veniet in terra fertili, ubi sedet Babylo minima, ad populum epulantem, de quo vaticinatus est Jacob:
10. Asinus fortis accubans inter terminos: vidit requiem quod esset bona, et terra quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est serviens tributis.
11. Ibi coluber devorans infantem interfectus est a malo cydonio agricolo; et malum cydonium conterritum a litio: lilium autem avolsum ab induperatore monacho cuius filii et abnepotes tenebant terram illam sub tributo per satrapas:

12. Mox Deus dominus exercituum dedit Viraginem principem populi: sicarii, publicani, et lenones moechati sunt eam, et facta est meretrix.
13. Et Vultur prae se ferens vexillum Aquila venit et dixit pullo suo: Ego dominus: tu autem princeps populi hujus et dabo tibi alas Leonis; et cornu unum Tauri bellicosi; et Piscatoris litora: verumtamen tu contemne prophetas, quia ego multitudine stultorum sapientiam prophetarum obruam.

14. Principio Deus induit fortitudine ensem pulli; et mentem ejus justitia; et cor ejus misericordia: et pulchritudo et castitas osculatae sunt in thalamo suo: et vidit virginea et matronas versantes rosasS in lectulo filiorum suorum.

15. Deinde res nimis prosperae et adulatores, et Synagoga Doctorum, et Senatus Parasitarum inflaverunt animam suam, et in ebrietate gloriae suae rejecit prophetam; vocavitque Synagogam Doctorurn, et Senatum Parasitarum, et dixit ad eos verba Baruch:
16. Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus, et facite manna, et veneramini Nabuchodonosor trium Babylonum, et me Baltassar filium ejus: magnificate bellipotentem:
17. Ut omnes populi sileant sub umbra Nabuchodonosor: vos autem cantabitis eum sub umbra mea, ut serviatis mihi et servis meis multis diebus, et inveniatis gratiam in conspectu meo semper.
18. Et dedit Hieromomo grabatum et ferulam, et constituit eurn paedagogum Chaldaeum epheborum atrii regis.



CAPUT SEXTUM


1. Onus Hieromomi.

2. Dixit spiritus Dei vivi: Necesse est ut veniant scandala.

3. Tradidit ergo Satanae scribas et padagogos et anus poetrias libidinosas ut scandalizent.
4. Haec dixit vir militaris ad me: Gallus homo satiabitur fructibus terrae pinguis, et vociferabitur:
5. Obliviscimini linguae patrum vestrorum quia profert inania: loquimini linguam meam quae habet verba sapientiae, et cantat mirabiliter in orchestra.
6. Tunc et Hieromomus bibet vinum in convivio Eden satrapae, et una cum gallo vociferabitur: Expuam fel e jecore meo super facie. filiorum populi ad sanandos oculos eorum, quia prophetae excoecaverunt civitatem.
7. Cives autem boni dicent Hieromomo: Extendis linguam tuam quasi arcum mendacii et non veritatis:
8. Comede et bibe in paupertate tua sub rege prodigo et superpone digitum ori tuo: ne lictores equestres adducant te in castrum civitatis paludosa usque ad mortem.

9. Sed aures Hieromomi non erunt audientes verbo patientiae: et iterum subsannabit prophetas justos terra pinguis, ubi sedet Babylo minima.
10. Cives autem dicent iterum: Hieromome presbyter; exue vestes amatorias juvenum, et indue te indumento nigro levitico:
11. Abjura sacrilegium, adulterium et simoniam: mitte calamum sycophantae: tolle librum psalmorum, et cum sacerdotibus et populo dic canticum in templo Dei ad exoptandam pacem urbis, libertatem civium, et gloriam principis:
12. Noli, tu sacerdos, magnificare clades triumphales: minus enim a Domino Deo petimus regem bellipotentem; magis vero sapientipotentem:
13. Scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum.








 

CAPUT SEPTIMUM

1. Onus Hieromomi.
2. Audi, Didyme, quia cives boni facient tertio verba patientiae Hieromomo: filiusque Vulturis praetendet alas suas super eum.
3. Apostata autem obduratur in pravaricatione: nec habebit ultra medicinam: et cum tertio non audiet, et Vultur repulsus fuerit in nido ignominiae, onus ultionis corruet adversus eum.

4. Lictores equestres ligabunt manus ejus in pollicibus ferreis, et circumdabunt eum vinculis.
5. Bibliopolae pro redemtione nummorum quos dederant ei ut scriberet cum atramento sycophantae ad liniendam libidinem improborum, venundabunt verromercatoribus papyrophylacium Hieromomi.
6. Lectores ephemeridum execrabuntur eum in amaritudine quia crediderunt mendacio, et persecuti sunt veritatem.
7. Ille recordatus dierum felicitatis suae, petet auxilium; et participes quoque sui recedent ab eo.
8. Phlyrias histrio, filius Benach: et Ghoes poeta, filius Horos; et Psoriona ludimagister, filius Phthoniae; et Agyrtes bibliopola, filius Bethon:
9. Et alia genimina Mammonae quorum frons est attrita et cor non est carneum:
10. Qui dictabant diaria Hieromomo, et instaurabant eum testem fornicationis calumnia in prophetas vivos, et in reges mortuos:
11. Et prandebant cum illo agnum pinguem de grege, et vitulos Vaccae Pastoris boni:
12. Dicebantque Hieromomo: Affer vinum et bibemus: Et in crapula et ebrietate amplectebantur invicem clamantes: Pax: et non erat pax.
13. Tu ergo despice eos: neve convivia illorum adeas: quia manducant panem pollutum.
14. Neque sermones illorum audies: quia falsiloqui, et subversores, et irritatores sunt, et spiritus oris eorum multiplex.
15. Neque protuleris eloquium coram eis: quia increduli, invidi, delatores, et exasperantes.
16. Quam ob rem, illis audientibus, pone signaculum labiis tuis: praestolator intellectus sui venumdabit veritatem, et mercenarius animae suae tradet animam fratris sui.
17. Iidem ergo omnes exprobrantes calamitatem Hieromomo, apponent peccata sua super eum.
18. Unusquisque autem in abscondito cordis sui obdurabit cogitationes suas in impietate.
19. Diu silet enim conscientia in praecordiis impiorum; conscientia impiorum leo dormiens.
20. Scriptum est: Iniquitas surrexit in virga crudelitatis: sed crudelitas, sero quamvis, sibi flagellum.
21. Ideo dum lictores equestres adducent Hieromomum in castrum civitatis paludosae usque ad mortem:
22. Ghoes, et Psoriona, et Phlyrias, et Agyrtes filius Bethon prosequentur eum jacentem in compedibus super plaustrum, et canent tuba: Io.
23. Et fricabunt faciem ejus urtica ut discat erubescere.

24. Tria tantum; Ara, Aratrum, et Arbor patibuli, filiis Adam opus sunt: unus vero inverecundis hominibus paedagogus optimus; Carnifex.



CAPUT OCTAVUM

1. Gladius quem vidit Didymus clericus.
2. Silentium circumstetit et tenebrae factae sunt in praesepia; vesperascebat enim dies.
3. Et audivi vocem dicentem: Sume calathum et accede. Et sumsi calathum et dixi: Ubi es?
4. Et vir militaris evaginavit acinacem clamans: Sequere lumen fortitudinis.
5. Et vidi acinacem coruscantem nudum: et cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus.
6. Et apprehendit me in cincinno tonsurae meae: et adduxit me ad flumen urbis Firzah in aggere qui respiciebat ad aquilonem, ubi est sepulcretum quadrupedum.

7. Minae turbinis possidebant terram: et stellae retraxerant lu men: non solitaria gradiebatur in circuito sepolcreti: et in cursu aquarum tonitrua.
- 8. Gladius autem viri militaris, in aspectu aeris candentis, frangebat noctem.
9. Et ex utraque parte chalybis, vel ut stella magnitudinis minima, prafulgebant literae duodecim:
10. Ex parte una, literae sex: est est: ex parte altera, literae sex: non non.



CAPUT NONUM

1. Verbum super anum poetriam.
2. Et ecce similitudo mulieris nudae, annorum sexaginta: quae, quasi vulpis sitiens praedam per solitudinem, explorabat undique penetralia fovearum quadrupedum; et sub lumine aeris tenebrescentis veniebat,

3. Distorquens oculos, intuito procaci, dentibus fractis, mammis attritis, femore foedo proluvie, ventre praegrandi, cruribus valgis:
4. In capite ejus calvitium: et nesciebat consistere pedibus.
5. Et habebat manu sinistra calamum.
6. Et effodiebat morticina quadrupedum: congregabatque putredines conglutinans eas in ore suo.
7. Et expuebat conglutinatum: et coagulatum est in atramento scriptoris.
8. Post haec quatiens colubrum rubrum immanem, percutiebat mano dextera nates suas magno cachinno:

9. Et continuo oculi mulieris sexagenaria insaniebant libidine.
10. Et inhorruerunt pili carnis meae.



CAPUT DECIMUM

1. Mors Hieromomi.
2. Et ecce eunuchus quidam, ludimagister, nomine Philippus: homo spurius de terra transmigrationis Haramheorum.
3. Gradiens incessu anseris: et conspicilli equitabant nasurn ejus: erat enim varus et lippus.
4. Tenebatque ligonem vespillonis: et semita ejus erant involutae ambiguitate et caligine: quem cum conspexisset lamia clamavit currens obviam ei:
5. Ecce coagulavi secundum praeceptum Psorionae atramentum calamo suo et fratrum suorum.
6. Opus perfeci: veni et inebriemur amplexibus donec illucescat dies.
7. Eunuchus respondens ait: Anna soror Calamoboa, Hieromomus cinaedus tuus mortuus est nudiustertius in vinculis et blasphemia
8. Phlyrias et Ghoes, et Psoriona filius Phtoniae, et Agyrtes filius Bethon, moechi tui, venient ad sepeliendum eum in Ptomotaphio: iidem enim exhumaverunt corpus ejus de loco sancto ubi Synagoga Doctorum sepeliverant eum.
9. Et ecce hic ego fossor sepulturae rursum.
10. Et cum audivisset haec verba, poetria pererrabat ad similitudinem canis foetae lustrans tenebras et sepulcra:

11. Et ejulabat valde dicens: Venena latentia in putredine, et morticina pestifera:
12. Date mihi virus ad occidendos in convivio Ghoes, et Psorionam, et Phlyriam, et omnes Apostolos eorum Iscariotes Hieromomi mei:
13. Stillate atramentum et scribam alphabeto flammeo maledictionem aeternam: optimates enim urbis crediderunt mihi:
14. Et sicut acuebam calumnias adversus maritos meos: et excoecavi Justitiam calamo, et aperui aures suas lacrymis meis: Et e sacramento germinavit condemnatio innocentium:
15. Sic scribam in libro imprecationem et juramentum et vae ad perdendos etiam nocentes:
16. Quoniam participes et proditores cinaedi mei vivi, persecutores etiam facti sunt mortuo.
17. Et bacchabor in Synagoga Doctorum, et in templo, et in emporio populi nuda:
18. Conspicite me, populi omnes, quia etiam vestimenta mea tandem abominantur me.
19. Cognoscite immunditiam meam quam texi indumento virginis:
20. Numerate super frontem femoris mei oscula Phlyria, et Agyrtes, et Ghoes, et Psorionae inquilini domus meae.
21. Confitebor omnia facinora mea et fornicationes, et calurnnias, et infanticidia; quoniam adulteri mei, adjutores mei hypocritae, exultant in amaritudine luctus mei: et sepulcrum Hieromomi erutum est manibus eorum.
22. Corripite ergo me fune et igne et forcipe dummodo excrucientur adulteri mei mecum: et dulcificabo amaritudinem meam oppobrio adulterorum meorum, et consolabor in inferno.



CAPUT UNDECIMUM

1. Post haec mulier sexagenaria tinxit calamum atramento conglutinato in ore suo.
2. Et scripsit super convexum femoris sui multitudinem adulterorurn suorum, numero arabico: nomina autem eorum litera Haramhea:
3. Et numerus et nomen convertebantur in ulcus: et nares meae abominatae sunt foetorem.
4. Et dum lamia illa ejularet, vidi lacertum viridem contorquentem sese ex ore suo: habebat enim lacertum pro lingua.
5. Et ex ore lacerti spicula mille: et in omni spiculo sulphur, et virus, et sanguis.
6. Eunuchus interea Philippus effodiebat foveam ligone.

7. Sedens autem fessus super aggerem glebae foveae deposuit ligonem in femore suo: et conserens manus suas, et emittens vocem tintinnabuli obtusi, dixit mulieri:
8. Audi, Anna Calamoboa: Synagoga Doctorum ne scandalizarent plebem et ecclesiam sepelierunt corpus Hieromomi in circuitu dormitionis fidelium:
9. Pavor autem viatoris vespertini obtulit hesterna nocte oculo suo similitudinem Hieromomi egredientis e tumulo, evertentis cruces defunctorum in pace.
10. Et simulacra eorum in aspectu legionis columbarum timentium accipitrem orabant gementes ad Deum: Inimicus animae nostrae exterrens ossa pacifica.

11. Audi, Anna, et parce mihi; quia conturbatio super conturbationem, et auditus super auditum: etenim inhabitantes apud locum religionis audivere vocem Hieromomi:
12. Clamabat enim ab inferis: Fili Horos, fili Bethon, fili Phthoniae, fili Benach: et vos omnes qui tractabatis consilium mecum:
13. Ad quid dereliquistis solum in proelio?
14. Eja depellite prophetas de nido vitae; umbra mea autem evertet reliquias eorum, et ossa eorum ludibria aquilonis:
15. Ne viventes in posterum commemorent virtutes eorum super tumulos, et lugeant eos.
16. Cives igitur qui audiverunt haec, reaedificaverunt hodie oriente sole sepulcra fidelium: et instauraverunt cruces super ea, et maledixerunt Hieromomo.
17. Postea irruerunt adversus Ghoes et poetas; et adversus Phlyrias et scurras; et adversus Psorionam et ludimagistros, et adversus Agyrtem et bibliopolas, et genus omne scriptorum ephemeridum.
18. Et adversus Synagogam Doctorum.
19. Et etiam adversus me, quamvis custodiam vocem in faucibus meis, ne obstruantur in convivio Eden principis Parasitaturn: quia esurio.
20. Neque calamum tinxi in atramentario, neque chirographum dedi typographo; quia paveo.
21. Verbum meum invisibile jactum in praecordia aurium irrisoris divitis: et cum germinaverit zizania de semine meo in ore alieno, ego dicam: Non novi.
22. Ego ergo recogitans consilium, dixi in concilio adulteris tuis: effodiamus cito corpus Hieromomi; sepeliemus illud in Ptomotaphio.
23. Futurum est enim ut locus sanctus sit in aeternum acies pugnae inter umbram Hieromomi et umbras fidelium.

24. Sicut dictum est per poetam: Curae non ipsa in morte relinquunt.
25. Nam ubi rursus Hieromomus vocaverit vos ab inferis, revelans opera vestra, furor populi et lapides corruent in nos omnes.



CAPUT DUODECIMUM

1. Funus Hieromomi.
2. Et vir militaris dixit ad me: Convertere, Didyme, ad plagam orientis, et vide: Et continuo facta est lux lurida in circuitu aeris.
3. Et vidi et ecce ibi sexcenta millia alarum vespertilionum micantia sulphure accenso, et supernatantia per fluenta fluminis.
4. Et supervecta alis properabat ad nos cymba nuda velis et remis.
5. Et in cymba similitudines virorum sex, et feretrum.
6. Et cum adpropinquassent ligaverunt cymbam ad truncum arbuti in aggere.
7. Et primus egressus de cymba homo pusillus qui vescebatur spongiis et glycyrrhiza: hic Agyrtes filius Bethon.
8. Habebatque super humerum corbem voluminum, et in manibus cymbalum: et festinabat clamans loquaciter:
9. Ecce aromata mea, aere alieno magni parta ad comburenda ossa Hieromomi.
10. Secundum autem egredientem de cymba vidi hominem loquaciorem, capite recto caliendro de pelle simiae; et larva persona in manibus ejus; et alebatur cicadis: hic Phlyrias histrio filius Benach.
11. Tertius veniens oculis et lacertis excoriatis, manducans apes et expuens aculeos in os hominum concinnabat verba achaica, et in labiis ejus murmur lojolitae; et in manibus ejus radices verborum: hic Psoriona filius Phthoniae.

12. Et vidi in fronte hujus scriptos cum fuco auripigmenti numeros arabicos undecim 19876543210.
13. Et cum adpropinquaret ad fulgorem gladii viri militaris, ecce numeri decem priores facti evanidi: numerus autem postremus zero factus grandior in medio frontis.
14. Quartus autem egrediens intuitu tristi, manducans limaces, et expuens salivam clamabat: Colligite argentum meum: Et commixta saliva exibant cornua limacis: hic Ghoes filius Horos.
15. Et posuit super aggerem vasum plenum papyris carminum; et cum spiritus venti rapuisset carmina et obtulisset illa omnia ante oculos meos:
16. Ego Didymus legens vidi: Pro lege, in legem: pro rege, in regem: pro grege, in gregem.

17. Interea ille canebat carmina cum tumultu: et discordia personabat in cantico lirae suae:
18. Cumque dixisset carmen, circumspectans undique insidias et aemulos, praetendebat palmam dextera sua ad eleemosynam, veluti caecus in vestibulo templi.
19. Sequebatur eos quatuor pygmaeus quidam anagnostes: et frons ejus velut tabula et caries: vescebatur enim tineis librorum: clamabatque voce ranarum: Miserere:

20. Et cum homo quartus, proximus ei, plecteret illum valde crudeliter plectro lira sua, anagnostes respondebat: Amen.
21. Hic schismaticus est, et sine nomine.
22. Postremus autem et indutus vellere verris decoriati egressus est de cymba gigas altitudinis quinque cubitorum et palmi:
23. Vorans reliquias coenae magnae coenaculi filiorum Carnificis Sancti:
24. Et ruminabat epulas velut Bos: et eructabat eas clamans:
25. Unus ego omnia scio qua vos omnes nescitis: nam Judas Iscariotes qui tradidit Filium hominis in osculo sancto erat de stirpe David. David enim rufus erat.
26. Tunc vir militaris dixit ad me: Gigas ille indutus vellere verris nescit quod populi sciunt: etenim ipse quoque tradidit magistrum suum Synagogae Doctorum: Baltassar deceptus a Synagoga dedit quinque millia aureorum pretium proditionis, et constituit gigantem magistrum magistrorum.
27. Hi sunt viri sex quos ego Didymus vidi egredientes de cymba.



CAPUT DECIMUM TERTIUM

1. Et gigas ille erat sandapilarius: et deposuit feretrum prope foveam defossam ab eunucho.
2. Et cum subvertisset sandapilam ad ejiciendum cadaver, agnovi Hieromomum olim monachum, et lacrymae obortae sunt in oculis meis, et palpebra mea caligavere.
3. Recordatus sum enim dierum innocentiae meae, et lusus pueritia nostra: et omnes cogitationes meae fractae sunt statim formidine mortis aeternae.
4. Et velavi manibus oculos meos ne forte vir militaris conspiceret veritatem adflictionis meae:
5. Ille scrutans praecordia mea dixit: Initium virtutis misericordia: scriptum est: Justi omnes misericordes sunt; et Deus custos misericordiae:
6. Et si hi omnes qui stant coram te minati fuerint animae tuae, miserere eorum:
7. Et ubi omnes homines timeant eos, terebit eos tribulatio, et conscientia, sero quamvis, vallabit eos.
8. Inter haec filius Bethon instaurabat rogum de voluminibus corbis.
9. Mulier sexagenaria assumpsit planctum super cadaver:

10. Phlyrias autem cantabat juxta eam voce meretricia cantiones melicas poetae exsecti: plorabatque lacrymis comoedi.
11. Later jacebat in Ptomotaphio, et gigas coelavit in eo unguibus effigiem Hieromomi, atque epitaphium quod per alpha et beta pygmaeus anagnostes scripserat: sic:

TAFOS. APAS.=. IEPN
KUNALWPHX. IEPOMWMOS.. KEITAI.
NEKROS.. DAKNEI. FEUGE.

12. Pygmaeus ne forte alii conspicerent quae seripserat, sedit super laterem: et illudens illis locutus est sibi:

a|lwpeciézein proèv a\lwéphxa.

13. Et vir militaris, respondens illi, dixit ad me:

o"fiv,. ei\ mhè faégoi o"fin, draéxwn ou\ genhésetai.



CAPUT DECIMUM QUARTUM

1. Eunuchomachia. Exorta est enim rabies emulationis inter Psorionam et Ghoes: alter enim malebat Hieromomum laudare pro rostris: alter vero cantare in strepitu lirae epicedium.
2. Psoriona autem clamabat: Audi, Ghoes; quia Nabuchodonosor rex trium Babylonum constituit me doctorem Synagogae suae minimae: quisquis igitur respuerit scripta mea, majestatis reus erit; quippe qui subarguet ignorantiae Nabuchodonosor regem, qui me constituit doctorem.
3. Ghoes autem clamabat: Sile, fili Phthoniae: quia orationes tuae ambulant pedetentim; carmina vero mea pennis volucribus volant: idcirco Nabuchodonosor rex constituit me praeconem nominis sui, ut confiteantur eum populi omnes: quisquis igitur antefert orationes suas pedestres cantionibus meis, antefert gloriam suam gloriae Nabuchodonosor regis: tu ergo majestatis reus eris.
4. Haec ego Didymus audivi in visione argumenta incredibiliter vera: futurum est itaque ut tradantur laudata posteritati per hebdomadas Polygraphi.
5. Tunc interim in Ptomotaphio invidia et livor antiquus exarsere in furore novo inter Psorionam et Ghoes:
6. Et jurgia et minae et execrationes et recriminationes scelerum: et Ghoes exprobrabat furta Psorionae; et Psoriona exprobrabat Ghoes lenocinia: et petebantur calumniis ad invicem.
7. Et Ghoes adjunxerat sibi auxilium Agyrtes: Psoriona vero auxilium Phlyriae histrionis.
8. Gigas percutiebat alapis tum Ghoes et Agyrtem; tum Psorionam et Phlyriam.
9. Pygmaeus sedens seorsum, altero oculo plorans, deprecabatur rixam: altero vero subridens, exhilarabat hypocrisiam cordis sui.
10. Et Anna Calamoboa dum osculabatur proeliantes, vulnerabat eos omnes dentibus suis venenatis.
11. Et oriebatur rursum disputatio maligna de lege, rege, grege: et in disputatione crimina majestatis, et sanguis sine ense: saxa autem et ossa quadrupedum ministrabant arma.

12. Eunuchus interea Philippus exterritus fugiebat passibus anseris: meditabatur adire convivium Eden satrapa Pharisaei Doctoris Maximi: is enim ciebat Eunuchomachias, ut rideret Doctores rixantes, quibus tamen Pharisaeus iste Maximus praeerat.
13. Et sepulcretum versum est in tabernam ardelionum.
14. Et factus est terraemotus magnus.
15. Et scissa est fragore horribili terra: et similitudo asini decoriati exsurgens de tumulo cursabat undique:

16. Et ruditus ejus longior eheu centum virorum bellatorum morientium.
17. Et cum spiritus asini, me praesente, transiret, perterrita sunt omnia ossa mea.
18. Rudor interim redactus est in cantilenam Synagogitae legentis ex cathedra sua.



CAPUT DECIMUM QUINTUM

1. Querimonia asini.
2. Loquente asino, viri omnes et eunuchus et mulier tacebant: et deambulante illo, stabant.
3. Haec locutus est asinus:
4. Patres mei et fratres mei, et equi et muli necessarii mei, et boves et oves aliique filii terrae noti mei:

5. Confecti labore, senio et tabe servitutis emortui sunt: et ad terram parentem nostram reversi, ubi pax.
6. Vos autem humanae belluae quod praeter omnes creaturas animalium habetis loquelam et manum, exactores et carnifices nostri facti estis:
7. Qui non reputatis vos filios terrae sicuti et nos, et affectatis viam coeli: sorduimus ergo coram vobis.

8. Concedite saltem nobis domum terra: domum maternam atque pacificam omnibus in aeternum.
9. Quare conturbatis requiem nostram et in solitudine mortis nostrae vigilatis?
10. Scilicet congeries putredinis asinorum et boum videtur vobis cathedra digna sapientiae:
11. Vos enim, sicut audivi in lumine vitae meae, transvolatis nubes et luminaria firmamenti et Solem et septem moenia coelorum: Et oculo carneo, et cerebro carneo, et corde carneo, judicatis Sanctum sanctorum in excelsioribus excelsi.
12. Verumtamen audivi etiam sapientes vestros dum portarem onus decimae et primitias villici mei ad ostium altaris:
13. Confitebantur enim haec tria in volumine sancto: Homo nihil habet jumento amplius: Unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsurn?
14. Nos vero novimus duo munera quae sejungunt vos a nobis et superbire vos faciunt, esse munera aerumnae: loquela facit vos loquaces, falsiloquos, delatores; in manibus gladius et calamus:
15. In ore vestro, fel; in manibus, sanguis; egetis ergo lege, quam fornicamini; et rege, quem adulamini; et vos estis grex devoratus aut devorans.
16. Nunc fons calumniarum vobis est: an lex sit ante regem et gregem; vel an rex sit ante gregem et legem; vel an grex sit ante legem et regem:
17. At ubi veritas? nonne dixistis scripta vestra esse aromata aere alieno magni parta ad comburenda ossa hominis? nonne venter vester devorat veritatem? nonne in statera prarponderat aurum?
18. Sed veritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus.

19. Grex, est populus; lex, est canis vigilans; rex, est pastor: ergo rex primus et ante omnia, quia sine pastore neque canis neque pecus; praeterea habet baculum. Sed vulpes sunt inter pecora; et vos vulpes estis: nunc dicite in corde vestro: Ignorantia potior est stultitia; asinus novit nos.
20. Neque ego arguerem aenigmata vestra dummodo quiescerem cum fratribus meis: sed nunc vos coinquinatis reliquias nostras cadavere inimico.
21. Frater vester Hieromomus filius olim fuit agri hujus.
22. Et cum carnifices nostri venirent ad mactandos nos per cultrum et malleum, Hieromomus puer laniabat nos longa morte:
23. Et excoriavit me senem et claudicantem admodum vivum cum scalpro librario, ad quaestum pecuniae: nolo ergo carnificem meum inquilinum esse domus meae sempiternae.
24. Vobis itaque nullus exitus de loco isto, quin prius sepeliatis in ventre vestro cadaver Hieromomi.

25. Saturamini carnibus fratris vestri, antequam fames deprehendat vos, et mors visibilis sternat corpora vestra convivia ferarum.




CAPUT DECIMUM SEXTUM

1. Sepultura Hieromomi.
2. Et factus est terrae motus major; et scissa est terra rursus; et similitudo asini reversa in habitaculo suo.

3. Et lumen sulphuris accensi alarum vespertilionum vertebatur in fumum; et multiplicatae sunt tenebrae: et ventus rugiens arefecit gramina Ptomotaphii: et undae fluminis equitabant per tumulos.
4. Et quattuor viri et pygmaeus et gigas et eunuchus et anus clamabant ejulatu teterrimo: Vae:
5. Et cum vae hominum vox vulpis et lupae et canis foetae, et ranarum sexcentarum: et bubo et bufo et noctua et upupa, lugubri et funereo singultu: et chersydrorum, chelydrorum sibila, jaculorum, cenchrium, amphisbanarum, aspidum, basiliscorum, parearum et totius progeniei viperarum.
6. Homines autem qua rebant cymbam in aggere, et cursabant palpantes tenebras: cymba vero nabat per aquor Tyrrhenum procul ab aggere.
7. Et ecce legio corvorum super corpus Hieromomi: et omnia reptilia et animantia immunda cum eis.
8. Clamavitque eunuchus: Esurio: Fratres viri, adimpleatur verbum asini, antequam animalia coeli, amnis, et terrae devorent coenam nostram, et mors visibilis epuletur nos omnes in Ptomotaphio.
9. Timentes igitur filii hominis minas spiritus asini, comedebant carnes fratris putrefactas.

10. Vir militaris exhorruit epulas sceleratas et dixit: Attende. Cucurritque cum gladio et cornu in medio convivii:
11. Et ad fulgorem gladii, vidi Hieromomi carnes statim consumptas: et bellua rapiebant sibi ossa arida.
12. Vidi sex homines et poetriarn et eunuchum madentes a vertice capitis usque ad plantas pedum sanguine bullienti, et lambentes sanguinem linguis ad potum:

13 Cumque vir militaris vibraret acinacem ad jugulandos eos, retraxit gladium, et abstinuit a caede, clamans voce magna:
14. Non ego ultor iniquitatum quas iniqui perficiunt super iniquos; et calix irae nondum superfluens:

15. Vivite nunc omnes a quibus ego aliquando immolatus fuero: tu autem, terra, ne operias sanguinem meum ante ultionem.
16. Et adposuit cornu labiis suis, et sepulcretum desolatum est a multitudine illa: et restituit ensem vaginae suae, et obtenebratus est aer, et silentium et umbra: steterunt circum animam meam.



CAPUT DECIMUM SEPTIMUM

1. Nuditas trium Babylonum.
2. Et cum mansissem una cum viro juveni militari in solitudine obscuritatis, agnovi punctum medium noctis per duodecim ictus campanae turris urbis Firzah.
3. Et audivi voces commotionis magnae discurrentes per nubes ccelorum sicut tonitrua: et tendebant ad alam sinistram Aquilonis, dicentes:
4. Babylo maxima, quia quaesivisti veritatem, et invenisti et pervertisti eam, furiosa, in impietate libidinum populi tui; si sanguis effusus a te et per te refluxerit super te, fiet in te lacus sanguinis profundus altitudinis moenium tuorum, et latus latitudinis ter millia passuum a Meridie ad septem Triones, et longus longitudinis sex millia passuum ab ortu ad occasum: Vae, civitas! propter te veritas facta est execrabilis: ostendam gentibus nuditatem tuam, non recedet a te rapina.
5. Et voces commotionis conversae sunt retrorsum quasi fulmina repercussa: et properabant ad plagam intra Solis ortum et Austrum, dicentes:
6. Babylo perpetua, quia aperti sunt coeli et missa fuit lux super te; tu autem, vaferrima, super pulchritudinem collium tuorum offudisti nebulam commodam pastoribus tuis ut devorent greges alienos et tuos; et principes tui, septi obscuritate, in muneribus judicant, et sacerdotes tui docent in mercede, et prophetae tui divinant in pecunia, dicentes: Numquid non lux in medio nostrum? Vae, civitas! lumen habes divinum, et obtenebras id umbris terrae: ostendam gentibus nuditatem tuam: non recedet a te rapina.

7. Repente voces flexerunt cursus tonitruum ad plagam intra Solis occasum et Aquilonem, dicentes:
8. Babylo minima, quia stupida neque invertisti neque quaesivisti vias veritatis; sed aperuisti aures tuas ut satiarentur mendacio; obserasti oculos tuos ne cernerent lucem; et lingua tua prompta in ebrietà te, et mens tua lenta propter pinguedinem miscuerunt adulationem et jurgia; neque secernis justos ab impiis, vel cives ab alienis; Vae, civitas! piscina calumniarum, et invidiae dilaceratione plena; ostendam nuditatem tuam, non recedet a te rapina.

9. Nunc gloriare et laetare, Babylo dives, in nuditate trium Babylonum: ad te quoque perveniet calix: inebriaberis atque nudaberis.
10. Cum autem voces conticuissent, ego quidem stans admirabar et sciscitatus sum a viro militari quid praenuntiarent; neque audivi responsum.
11. Ille enim sedens in terra plorabat abunde, in desperatione: et lacrymae suae manabant tacitae quasi pluvia verna matutina, quae fallit oculos aratoris.

12. Propterea ego quoque sedens in terra juxta eum non loquebar ei verbum: animadvertebam enim fletum suum esse sine consolatione.



CAPUT DECIMUM OCTAVUM

1. Verba novissima.
2. Cum autem pertransisset dimidium primum noctis, et dimidium dimidii secundi, vir militaris adsurgens, statuit me super pedes meos:
3. Ut faceret mihi verba novissima: neque ego quibam cernere eum per opaca noctis; verumtamen accedi in corde meo vocem ejus.
4. Et loquebatur ad me: Cum redieris ad collem cyparissorum, et plantaveris vineam et fructetum ut impleas calathum labore tuo:
5. Revertere in urbem tuam: et vaticinare visionem quam vidisti: neque posces eleemosynam, neque accipies mercedem ah homine ullo: scriptum est: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
6. Ego autem recordatus ludibria prophetarum, clamavi dicens: Ecce omnia vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula:
7. Concutit artus meus tremor: contritum est cor meum, et in cogitationibus meis sanitas.
8. Pusillus sum tamen et insipiens et adolescens et pauper et clericus: ideo irridebunt me multi; et si quis inclinaverit aures ad me, quaeret signum.
9. Respondit ille: Scriptum est: Lampas contemta apud cogitationes potentium parata ad tempus statutum. Requirentibus signum, signum sit fortitudo tua in paupertate.
10. Verumtamen ure ephemerides et volumina pedagogiae monachorum qui abutebantur pueritia tua: vade ad sacerdotem ecclesiae tua paterna, et accipies volumen unicum in quo prophetabis, et non fies contemtibilis.

11. Igitur cum redieris in urbem aperi volumen, et dic Synagogae Doctorum: In antiquis est sapientia; audite quod dictum est antiquis:
12. Congregatio hypocritarum sterilis in vaniloquio: utinam tacerens, et videremini esse sapientes.
13. Deinde interroga Senatum Parasitarum qui aedificant sibi domos: Ubi est litura quam linistis?
14. Scriptum est enim: Erumpere faciam spiritum tempestatum, et imbrem inundantem, et perniciem hiemis ab Aquilone: et destruam parietem quem reges liniunt absque temperamento, et revelabitur fundamentum inane.
15. Propterea manus puerorum lascivorum diruet extemplo fastigium domus vestrae, et ejicient vos de sedibus vestris, et clamabunt: Non est domus; et qui modo aedificabant, non sunt.
16. Deinde dic praedivitibus: Quando alieni capient exercitum civitatis vestrae, et ingredientur portas ejus, et super fratres vestros mittent sortes:
17. Nolite, confisi opibus vesuris, laetari in die paupertatis fratrum vestrorum, neque magnificare os vestrum in die angustiae: Divites sumus et locupletati a patribus nostris, et nullius egemus.
18. Suadeo vos emere aliquantulum caritatis et verecundiae, et animadvertens vos esse cives ejusdem miserae civitatis, et in vinculis et in opprobrio sicut et alii qui habitant civitatem; at abjectio vestra, propter opes vestras splendidior.

19. Quia vos estis aurei et argentei similes Diis idololatriae, qui dum caderent nesciebant consurgere; et cum superveniet vastatio, spoliati fueritis a potentiore: nonne bestiae agri meliores sunt vobis, quae possunt aut fuga aut furore prodesse sibi in die proelii?

20. Deinde in alios qui sedent in tabernis, et sub porticibus platearum potantes, vociferantes, reprobantes omnia, exprobrantes omnibus, mitte sagittas asperrimas libri:

21. Vos estis nubes aqua carentes: arbores emarcidae, ventis omnibus circumactae, infrugiferae; unda maris efferatae, fallaces; lebetes bullientes et despumantes dedecora; aves excoecatae, clangentes quae alis errantibus quaerunt escam per caliginem tempestatum:
22. Murmuratores queruli: in libidinibus vestris incedentes; quorum os eructat praetumida; multa minantes, nihil perficientes; dominationem justam rejicientes; dignitatem quam timetis, probris secretis exagitatis: quaeque non nostis vituperatis:
23. Inermes, inertes, flagitatis redemtionem ab alienis; libertatem poscitis, et irritabitis plebem ad seditionem; regem desideratis, et adulamini, utilitatis vestrae gratia, tyrannidem:
24. Virtutem quaeritis et omnia recta pervertitis; qui neque scitis vulnerare hostes gladio, sed neque non calumniari victori: contradictione peribitis.
25. Deinde et aliis, qui disserentes in concilio tenebrarum, praeclara moliuntur, dic tantum: Nil praeclarum in tenebris.

26. Deinde illis omnibus qui cubantes in lectulis suis somniant somnium de universali felicitate filiorum Adam in terris, et expectant libertatem civitatis ab aequitate potentium, abrumpe sommum et spem, et dic unicuique:
27. Novi te neque frigidum esse neque fervidum: utinam frigidus esses aut fervidus: itaque quoniam tepidus es, futurum est ut te evomam ex ore meo.
28. Deinde praenuntia civibus optimis perpetuitatem antiquae et hodiernae captivitatis; et lege illis omnibus librum:
29. Habeo adversus vos pauca; quia nimium laetati estis in spe redemtionis et gloriae: nunc estote animaequiores: nam reges terrae sedebunt loquentes adversus nos; servi autem exercebimur in justificationibus: verumtamen in desperatione rerum unusquisque sibi dicat: Accingar zona fortitudinis, et patiens silebo.
30. Vade quoque ad seniores Ecclesiae ut a te sciant multos extare Hieromomos in arca salutis: videant ergo ne fiat arca naufraga; eo quod sustinet, et quidem multos, apostatas, pharisaeos, et Simonis magi discipulos inhiantes aurum morientis, inquisitiones et sanguinem: ;

31. Et in superliminaria aedium ubi satrapae novi aliquando congregabuntur, exscribe de libro: Ejicite adulatores, et exibit calumnia cum eis; ejicite delatores, et conjuratio quiescet; ejicite derisores, et cessabunt simultates et contumeliae.
32. Haec dices denique plebi: Sudor thesaurus innocentiae. Et cum plebs clamaverit, compesce clamores; et si nudaverit gladios, accipe eos in sanguine tuo antequam convertat eos adversus civitatem.
33. Post haec perge usque ad altitudinem jugi maximi Alpis mediae cum lustraveris oculis tuis universam terram patrum nostrorum, aperi rursus volumen:
34. Assume luctum lacrymarum insolabilium et lege; exarata sunt enim in libro omnia qua fuere, sunt, fient; quaeque adimpleta sunt in praetentum, et adimplebuntur in posterum. Lege ergo super terram patrum nostrorum:
35. Egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: et habens fiduciam in decore tuo, exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
36. Et tulisti filios tuos et immolasti eos adulteris alienis: numquid parva est fornicatio tua?
37. Et aedificasti tibi lupanar in omnibus civitatibus tuis: ad omne caput viae, ab umbilico usque ad sepes montium tuorum et ad duo maria tua, sustulisti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, quia multiplicasti et multiplicabis fornicationes.
38. Et ecce vapulas ab adulteris tuis, et nuda, et confusione plena, et petis auxilium filiorum tuorum quos tradidisti adulteris tuis; et ululas conculcata in sanguine tuo.

39. Facta non es quasi meretrix fastidio augens pretium: tu es mater adultera quae super haereditatem pupillorum suorum inducit extraneos:
40. Omnibus meretricibus dantur mercedes fornicationis: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus, et lumen quoque oculorum tuorum donabis, ut intrent extranei ad te undique ad fornicandum tecum: et quos rejeceras, petis.

41. Propterea, meretrix, audi verbum Dei:
42. Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua, et abominationes tuae in sanguine filiorum tuorum:
43. Ecce ego congregabo omnes amatores quibus commista es: et omnes super te undique quos dilexisti, cum universis quos oderas:
44. Qui revelabunt sibi invicem pudenda tua: et adulter tradet te adultero, quia sibi pignerati erant te carne sua.

45. Et judicabunt te judiciis adulterarum; et destruent lupanar tuum recens, et de maceriis reaedificabunt tibi prostibulum vetus, et lapidabunt te lapidibus, et ex mammis tuis facient emulsionem lactis et sanguinis: neque desines fornicari, sed mercedes ultra non dabis.
46. Haec ter a te, Didyme, recitata sint super terram patrum nostrorum, ut misereantur sui omnes: nam sicut autumnus et hiems in singulos annos, sic gloria et calamitas visitant certis tempestatibus saeculorum singulos populos terrae.
47. Et cum descensus feceris de jugo Alpis mediae obsigna tuum, atque abstine a civitatibus gressus tuos; et versare inter multitudinem agricolarum: et si ploraverint, plora cum moltitudine, et dic:
43. Fiat voluntas Dei.



CAPUT ULTIMUM

1. Et cum vir militaris dixisset haec tria verba tantum, ecce caliga illa domus mortis scissa ante oculos meos.

2. Et unda amnis sicut electrum; et murmur aquarum velut cantus longinquus tibicine; et cursus earum nitentes claro sub lumina lunae:

3. Et spiramenta aeris suavia refrigerabant Venas meas; et olent florum in giro aeris exhilarabant cor meum:
4. Et magnificentia et gloria per caerula firmamenti; dulcisque horror, et amor harmonia, quies et intelligentia ex omnibus splendoribus noctis.
5. Et vir militaris clamavit: Hoc est tabernaculum Dei vivi, et conscius meus in excelsis. Et procidit in genua sua et adoravit.
6. Et conversus ad me dixit mihi: Non sum apostolus nec propheta nec angelus, sed centuria Draconum:
7. Et si fuero judicatus, scio quod justus inveniar: sed hora remigrationis meae instat.
8. Et cum consummasset haec verba, conscendit equum, et oculi non viderunt eum amplius.
9. Retuli pedes meos in praesepia ad aniculam Margaritam: et vidi eam dormientem super manipulum freni.
10. Et cum pax et silentium sederent in preesepe, abii cum calatho vacuo in manibus meis.

 

HAEC TRIA TANTUM
EXPLICIT HYPERCALYPSIS EXARATA
PER CAPITA XIX.
ET PER COLA 333: LAUS DEO.



CLAVIS

EN HYPERCALYPSEOS CLAVIS CUJUS XII TANTUM PRODEUNT EXEMPLARIA SUO UNUMQUODQU'E ET NUMERO ET NOMINE AC PROPRIA EX ANTIQUORUM LIBRIS EPIGRAPHE DESIGNATUM


Didymus
: est persona ficta hominis qui postquam litterarum studia coluit virosque doctos cognovit, multorumque hominum mora inspexit et urbes, intellexit denique et rerum humanarum vanitatem, et itinerum librorumque inanitatem. Ab anno tricesimo noluit quidquam amplius legere aut scribere, aut se ad quempiam applicare, aut quo loco moraretur scire, in otio et tranquillitate suis unice vivens moribus et opinionibus, citra aliorum offensionem: cui quidem persuasum esset, non id agi in hominum vita, ut ipsum inveniretur verum, sed ut quaedam haberemus probabilia, quae sequi facile, affirmare vix possumus.

Hypercalypsis: est satira in viros doctos Italiae, qui et disciplinam et veritatem cauponantes ipsius gentis litteras corruperunt: ambitionem atque errores Napoleontis aluerunt. In ea adumbrantur istiusmodi doctorum mores affectusque turpes et propria quorundam natura; eo consilio, ut intelligatur, calamitates rerum in Europa conversarum ac servitudinis Italiae ex litteratorum hominum natas esse mendaciis ad temporariam Imperantium utilitatem promulgatis.



CAPUT PRIMUM

Vs. 1. Hieromomus: nomen compositum ex i|eroév sacer, et Mw%mov qui est deus convincii. Est monachus quidam Urbanus Lampredius, scriptor ephemeridum et paedagogus litterarum doctrinarumque omnium. Huius profecto ea natura est, ut, ubicumque est, discordias ac lites serat, eademque hebdomade et laudes et in eosdem satiras edat. Senae monachus fuit, scripsitque inter turbas rei publicae Romae Monitorem, libellum famosum et teterrimum: abjecit togam atque adeo sacerdotium exuit. Itinera per Galliam fecit, ludimagistri partes agens: in Italiam reversus, in collegio apparitorum regis Italiae rna thematica docuit: fecit cum Lambertio et aliis nonnullis Polygraphum diarium litterarium, idque bile sua perfudit. Denique munus suum et Longobardiam reliquit; neque vero, quantum equidem cognovi, receptus est Florentia in patria urbe sua. Ad annum MDCCCXIII Neapoli egit: ex eo tempore nusquam mihi visus vel auditus.

Vs. 2 . Studium scribentis ephemeridas. — Rex lex grex : vide cap. XV, 16 sqq. — Reliquum hoc caput omne describit mores sacerdotum catholicorum per agros Italiae, qui, specie religionis, spolia agricolas in Italia, magis quam alibi, egenos.



CAPUT SECUNDUM

Vs. 2. Firzah: Florentiae nomen vetustissimum, ut antiquarii volunt. Secundum eosdem, Haramhei sunt populi Arabiae qui a Romam conditam terras incoluerunt Etruria.

Flumen. Arnus.
Ptomotaphion: in ripa boreali fluminis Arni prope Florentiam infodiunt asinos, mulos, equos: haud longe ab isto ferarum sepulcreto vicus ubi natus est monachus Lampredius.
vs. 3. Collis Cyparissorum: secundum notitiam de Didymo editam in Italia, natus is fuit in loco Inverigo, qui est collis undique cyparissis exornatus inter Mediolanum oppidum et ripas flumiis Abduae.
Vs. 5. sqq. Reliquum caput adumbrat inertiam et miseriam improbitatemque eorum, qui quum nihil boni sciant, ephemeridas conscribunt.
Vs. 10. Vir militaris: est Hugo Phoscholos.



CAPUT TERTIUM

Margarita Anicula, quae rerum ignara nihil fere extimescit, dum agrestes et animalia tubae viri militaris sonitu conterrentur, imaginem praebet hominum simplicium, qui nihil, nisi suas res, agitant, atque interim infelices consolantur: itaque Margarita amplexu suo fractam Didymi mentem eringit.




CAPUT QUARTUM

Hoc toto capite comparatur improbum negotium scribentium ephemeridas cum honesto bonorum sacerdotum usu. Non enim ignorari licet, plerosque omnes ephemeridas per Italiam conscribillantium aut homines esse Ecclesiasticos, aut sacerdotio exutos, qui simul praetorum speculatores sunt.



CAPUT QUINTUM

Vs. 7-9. Vid. supra notam cap. I, vs. 1.
Babylo minima: est Mediolanum.
- Terra fertilis: Longobardia.
Vs. 10. Asinus: Populus Mediolanus.
Vs. 11. Domus Visconti in armis suae gentis habebat insignia colubri infantem tenentis mordicus. Deiecti fuerunt a F. Sforza, nepote cujusdam rustici, cujus erat scutum malo cydonio distinctum: Sforzae autem pulsi a Gallis liligeris; hique rursus a Carolo V in monachorum ordinem transituro: cujus posteri primum Hispani deinde Austriaci Longobardiam tenuere sub tributo per satrapas.

Vs. 12. Viraginem: Libertatem.
Vs. 13. Vultur: Napoleon.
- Pullus: princeps Eugenius Boharnensis. Conflatum fuit Italiae regnum partim ex vetere Longobardia Austriaca civi tatibusque Venetiarum Leonis alati imagine conspicuis; partim ex fertilissimis Pedemontanorum regionibus, quorum insigne Taurus; partim ex civitatibus Papae ad mare Hadriaticum.
Vs. 14. Tale Proregis ingenium fuit sub initia imperii sui.

Vs. 15. Synagoga Doctorum: Institutum Regium doctrinarum, litterarum et artium regni Italiae,
- Senatus Parasitarum: Senatus regni.
- Naluchodonosor: Napoleon.
- Baltassar: Prorex.
Vs. 18. Vid. not. 1, cap. I sub finem.



CAPUT SEXTUM

Vs. 4-5. Gallus homo: Abbas quidam Gullionius, homo Gallus, deposito sacerdotio, sub auspiciis popularium suorum in Italiam venit, ediditque librum adulatorium superbia ac puerilis Gallorum vanitatis. Hic probare instituit scribentibus Italis Gallico sermone utendum suamque deserendum esse linguam tamquam inutilem ad disciplinas atque adeo minus canoram quam Gallicam. Idem Gullionius terna quotannis milia librarum meruit scribendo de rebus littrariis in Diario Italico (Giornale italiano), quae tabulae publica auctoritate prodierunt. Ipse ne verbum quidem Italice sciebat, suaque litteraria ex Gallico sermone transferri curavit, in quibus ipsis nihil nisi fatua protulit. Contemptus quidem et derisus timebatur tamen, utpote speculator principia, idemque magister apparitorum in lingua Gallica.
Vs. 6. Eden satrapo: appellatur etiam cap. XI, vs. 19. princeps parasitarum: et cap. XIV, vs. 12. pharisaeus maximus. Fuit is Comes Paradisius, homo unus omnium astutissimus, qui ipse contemnendus, multa arte omnes, qui circa eum erant, contemnere soleret. Qui quum esset et Senatui praefectus et Instituto Regio, quotidie magna ad eum ventitabat unda salutantum, habebatque apud se vespertinos hominum eruditorum coetus. Filius fuit poeta haud ignobilis Regiensis: patrisque fama filius ad nimiam de sua doctrina opinionem abusus est, inter poetas geometram se ferens, poetam inter geometras. Ceterum nihil aliud egit, nisi ut necessarius esset Bonapartae, cui quidem gratum fecit hominibus doctis in contemptum adducendis: hoc enim non abhorret a tyrannorum consiliis.

Vs. 8. Lictores equestres: La Gendarmeria.
- Castrum civitatis paludosa: Mantuae.



CAPUT SEPTIMUM

Vs. 1-7. Quicquid de Lampredii punitione dicitur fictum, neque ulla inest rerum veritas: sed qua praecessit et quae hic legitur de illius vaniloquentia narratio ad vivum expressa est.
Vs. 8. Quae hoc versu habentur nomina explicantur capite XII.
Vs. 9. sqq. En ipsissimum nulla amplificatione deformatum ingenium hominum eruditorum, qui Mediolani ministrabant Bonapartae et aulae Eugenii.
- Pastor bonus cum Vacca: intelligitur comes Vaccarius, homo animi nobilis, firmi, rectique, sed qui malo suo minister rerum domesticarum regni, facere non potuit, quin adhiberet mensa sua viros doctos aula deditos; quibus ille multa conferens beneficia saepe expertus est immemores et ingratos.



CAPUT OCTAVUM

In hoc capite amni Gladius viri militaris est figura gladii, quam veritati tribuere solemus.
- Est est: Non non: sunt verba Evangelii apud Matthaum V, 37; quae annulo suo inscripsit Hugo Phoscholos.




CAPUT NONUM

Anus libidinosior: est omnium imago doctarum muliercularum, expressa tamen ad naturam cujusdam mulieris: cujus nomen non temere prodendum videtur.



CAPUT DECIMUM

Vs. 2. Eunuchus: est quidam Philippus del Rosso etiamnum Professor eloquentiae in Lyceo Breidensi: Florentinus, parasita, maledicus et delator professus. Ceterum hic et sequentibus capitibus, ubi de eodem sermo fit, descripta est ipsa hominis natura, qua corpus, qua animum. Vid. cap. XI, vss. 19, 20, 21, et cap. XIV, vs. 12. Philippus erat unus e speculatoribus Paradisii: nihil umquam scripsit.
Vs. 7. Calamoboa: ducta est appelatio ex nomine Demetrii cujusdam Calamoboae, de quo in Plutarchi, ut opinor, Opusculis Moralibus mentio fit. Illi hoc cognomen datum fuerat ab inani strepitu calami sui, quod convenit in mulierem doctam de qua hic agitur.

Vs. 14. Anna Calamoboa duobus deinceps viris nupta, calumniis in utrumque sparsis, duplicem sibi hoc artificio conciliavit annuam pensionem; eoque pretio ab illius viperae nodis soluti sunt. Sane incredibilis quaedam magnitudo tum stoliditatis tum improbitatis conjuncta est in ista muliere.



CAPUT UNDECIMUM

Integrum hoc caput poeticae inventionis est, neque adhuc mortuus Lampredius. Verum nobis illo mortuo opus fuit ad declarandam animi ipsius improbitatem, et ad corpus per sodales condecorandum. Vid. cap. XVI.



CAPUT DUODECIMUM

Spectacula hujus capitis et sequentium, usque ad finem Hypercalypseos, peraguntur in Ptomotaphio ad ripas fluminis Arni.
Vs. 7. Agyrtes filius Bethon: est Bettoni, librarius Brixiae, homo omnium impudentissimus. Hic nihil aliud nisi libros suos novis imperantibus blandiens dedicat, semper quidem male de prioribus, quos adulatus fuerat, loquens. Qua arte magnam pecuniam fecit: sed per nequitiam suam adeo rem familiarem profligavit, ut jam ferme decoxerit.
Vs. 10. Phlyrias histrio filius Benach: est quidam nomine Anelli, deditus in Opera Buffa, e lacu Garda, qui etiam Benacus vocatur. Homo omnium loquentissimus, qui nocet garriens sine fine: nec sentiens fortasse suam inconsiderantiam, saepe ignarus ipse speculatoris personam gessit.
Vs. 11. Psoriona filius Phtheniae: Ludovicus Lambertius, Bibliothecarius Breidensis, Inspector scholarum publicarum, Membrum Instituti, Eques duorum ordinum: corpus ejus maculatum specie quadam gallae quae oculos et manus laniavit, animus sedes fuit invidia sordidissimae et suspicacissimae. Nomen in philologia habuit, consultusque fuit de omnibus, quae pertinerent ad auctores classicos Italos, Latinos, Graaecos: at nunquam quidquam tanto nomine dignum fecit, immo paucissima scripsit. Iuvenis, Horatium imitatus, pulcros aliquot versus composuit. Sed ejus fama deminuta, et post mortem ipse oblivioni traditus est. Ceterum aulicis artibus peritus, cadente fama altius evectus, reditus multiplicavit. Multum suis rivalibus nocuit aliorum ministerio. Jesuita disertior, citra opinionem, insidiosissimus omnium doctorum Italiae fuit. Educatus autem in aula Romana, adolescens inter famulos cujusdam principis egit.
Vs. 14. Ghoes filius Horos: Montius poeta, qui sane poetico praeditus ingenio, caruit longanimitate: festinandi nunquam non voluntas illi atque etiam necessitas fuit, quippe occasionem captanti ex usu magistratuum quibus calamus ejus inserviebat. Quo nescio an post hominum memoriam nullum uspiam majoris vel varietatis vel impudentiae exemplum extiterit, Anno MDCCXCII ad MDCCCXIV, quae pro Papa scripsit, immoderatissimam spirant superstitionem; quae pro Jacobinis, parem impietatem; modo laudibus, modo exsecrationibus persequutus est omnia juris civilis principia atque principes, prout quis pecunia pelliceret. Jam Austriae Imperatorem blanditiis demulcet, cujus annis superioribus famam laceraverat. Ejus oratio nitida, quamvis auri splendore magis quam puritate luceat: agnoscas imitatorem et eadem saepius iterantem. Uxor intemperantia celebris, dominumque ornant cornua limacis. Educatus est Montius in aula Romana.
Vs. 19-21. Schismaticus et sinc nomine: est qui suam ipse famam, nimia versutia, jugulavit: celabo nomen. Sed fuit talis, qualis hic describitur et amplius explicatur cap. XIII, vs. 11 sqq.; XIV, vs. 9.

Vs. 22. Gigas ruminaout velut bos: est pictor nomine Bossi, mortuus quum ederetur Hypercalpsis. In delineandis corporum figuris fellx, in coloribus temperandis oculorum judicio caruit; in eaque propria picturae laude plane nullus erat. Idem tali ingenio fuit, ut et principia sequeretur perquam mirabilia et ad falsissima delaberetur consectaria: qui quidem praeter Michaelem Angelum et Leonardum Vincium nullos agnoverit bonos pictores: ceteros, ipsumque adeo Raphaelem, contempserit. Quid? Quum Leonardi tabula de Sacra Coena propemodum vetustate deleta esset, ad hoc eximium artis opus restituendum Bossius haud est veritus semet ipse commendare; doctique aulici non sine flagitio professi sunt apud Proregem, eum esse Bossium, qui partes impleret Leonardi Vincii; et tanta Proregis fatuitas fuit, ut ad tria nummorum milia aureorum in hunc impudentem profunderet artificem. Tabulam Bossius refecit, at infra tironem. Et tamen creatus est Professor Picturae Sublimis, novo nimirum Gallica solertia titulo invento. Sane pereruditum Bossius de Coena Leonardi librum conscripsit; in quo utinam acquievisset, nec certamen commisisset cum illo principe ingenii et operis. Facta per Bossium descriptione primi exempli reliquiae neglectae jacuerunt, et jam ruinam spectant.
Vs. 23. In coenaculo filiorum carnificis sancti: Leonardi Coena posita erat in refectorio Dominicanorum, propaginis Sancti illius qui invenit Inquisitiones et Auto da fe.
Vs. 25. Bossius se unum omnium disciplinarum orbem emensum jactavit, ceteros imperitorum numero habuit. Atqui pro sua illa stupiditate fecit Judam ardentem crinibus rufis, qui fuere proprii posterorum Davidis; vid. lib. I Regum, cap. XVI, 12. Contra Leonardus hanc Jesu caesariem dederat: Judae vero capillos penitus nigricantes infuscaverat.



CAPUT TERTIUM DECIMUM

Per se clarum est.



CAPUT QUARTUM DECIMUM

Argumenta incredibiliter vera: iisdem prope verbis repetita legebantur in Diario litterario, quod singulis diebus Solis prodiit inscriptum nomine Polygraphi: fuit hoc diariurn publicurn, in quo Lampredius (Hieromomus) et Lambertius (Psoriona), quasi quidam defensores Napoleontis et aulae, accusabant principia juris rivalium suo rum: quumque de libris disserere deberent, eorumque vitia judicii acumine inventa preponere, illi de aliorum moribus loquebantur calumniabantur tecti praesidio imperantis, qui cetera prohibuisset diaria. Venetus quidam Contarenus ediderat per duos tresve menses Antipolygraphum: sed est prohibitus.



CAPUT QUINTUM DECIMUM

et



SEXTUM DECIMUM

Sunt satis clara.



CAPUT SEPTIMUM DECIMUM

Vs. 4. - Babylo maxima: haec est Lutetia.
Vs. 6. - Babylo perpetua: haec est
Roma.
Vs. 8. - Babylo minima: haec est
Mediolanum.
Vs. 9. - Babylo dives: haec est
Anglia.



CAPUT DUODEVICESIMUM

Vs. 14. Scilicet haec est infelix illa in Ruthenos expeditio, cujus frigore adusti periere juvenes exercitus Italici ad octies et quadragies mille: itaque post Gallorum cladem, Italia Regnum caruit defensoribus.
Vs. 18. Sic profecto per lascivos ex nobilitate pueros, per famul atque etiam per mulierculas illo motu Mediolanensi e curia Senatores eiecti sunt, Senatorum pueri tribunalia spoliarunt, et sicarii pretio Patriciorum concitati illas effecerunt turbas, quam reipublica mutationem dici voluere: an. MDCCCXIV, die XX April.
Vs. [16-] 19. Praedivites: Nobiles Mediolani, qui quidem Italico insultavere exercitui, quo die Austriaci Mediolanum urbem ingressi reapse civitatem extinxerunt, tuituros polliciti.
Vs. 22-24. Indoles Patripetarum, Jacobinorum, Republicanorum, Plebicolarum Italiae, praesertim Mediolani, qui omni tempore nihil nisi lucrum et qualemcumque nominis celebritatem quaesivere.
Vs. 25. Francs-Maçons, sive Fratres Liberi.
Vs. 26-27. Metaphysici, qui nihil agendo expectant humani generis perfectionem, eamque quasi imminentem canunt; quare mox post paucos annos liberam atque beatissimam ajunt fore universam Europam: interim ipsi dormiunt.
Vs. 28-29. Sunt boni Italiae cives imprudenter de patriae suae miseria conquerentes, ut olim Thrasybuli temporibus fortius boni pro libertate loquebantur, quam pugnabant.
Vs. 30. Sacerdotes.
Vs. 31. Gubernatores Austriaci qui animorum dissidia move et conjurationes somniant.
Vs. 33. Volumen unicum: Biblia sacra.
Vs. 34. sqq. Usque ad finem capitis agitur de Italiae statu praesente, praeterito ac futuro, quem e sacris libris fatidico ore interpretamur.