Priapea
Carminis
incompti lusus lecture procaces,
conveniens Latio pone
supercilium.
non soror hoc habitat Phoebi, non Vesta sacello,
nec
quae de patrio vertice nata dea est,
sed ruber hortorum custos,
membrosior aequo,
qui tectum nullis vestibus inguen habet.
aut
igitur tunicam parti praetende tegendae,
aut quibus hanc oculis
adspicis, ista lege.
Ludens
haec ego teste te, Priape,
horto carmina digna, non
libello,
scripsi non nimium laboriose.
nec Musas tamen, ut
solent poetae,
ad non virgineum locum vocavi.
nam sensus mihi
corque defuisset
castas, Pierium chorum, sorores
auso ducere
mentulam ad Priapi.
ergo quicquid id est, quod otiosus
templi
parietibus tui notavi,
in partem accipias bonam, rogamus.
Obscure
poteram tibi dicere: 'da mihi, quod tu
des licet
assidue, nil tamen inde perit.
da mihi, quod cupies frustra dare
forsitan olim,
cum tenet obsessas invida barba
genas,
quodque Iovi dederat, qui raptus ab alite sacra
miscet amatori pocula grata suo,
quod virgo prima cupido dat nocte
marito,
dum timet alterius vulnus inepta
loci.'
simplicius multo est 'da pedicare' Latine
dicere: quid faciam? crassa Minerva mea est.
Obscenas
rigido deo tabellas
dicans ex Elephantidos libellis
dat donum
Lalage rogatque, temptes,
si pictas opus edat ad figuras.
Quam
puero legem fertur dixisse Priapus,
versibus hic
infra scripta duobus erit:
'quod meus hortus habet, sumas impune
licebit,
si dederis nobis, quod tuus hortus habet'.
Quod
sum ligneus, ut vides, Priapus
et falx lignea ligneusque
penis,
prendam te tamen et tenebo prensum
totamque hanc sine
fraude, quantacumque est,
tormento citharaque tensiorem
ad
costam tibi septimam recondam.
Cum
loquor, una mihi peccatur littera; nam te
pe-dico
semper blaesaque lingua mihi est.
Matronae
procul hinc abite castae:
turpe est vos legere impudica
verba.-
non assis faciunt euntque recta:
nimirum sapiunt
videntque magnam
matronae quoque mentulam libenter.
Cur
obscena mihi pars sit sine veste, requiris?
quaere,
tegat nullus cur sua tela deus.
fulmen habet mundi dominus, tenet
illud aperte;
nec datur aequoreo fuscina tecta
deo.
nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem,
nec latet in tepido Palladis hasta sinu.
num pudet auratas Phoebum
portare sagittas?
clamne solet pharetram ferre Diana
suam?
num tegit Alcides nodosae robora clavae?
sub
tunica virgam num deus ales habet?
quis Bacchum gracili vestem
praetendere thyrso,
quis te celata cum face vidit,
Amor?
nec mihi sit crimen, quod mentula semper aperta est:
hoc mihi si telum desit, inermis ero.
Insulsissima
quid puella rides?
non me Praxiteles Scopasve fecit,
nec sum
Phidiaca manu politus;
sed lignum rude vilicus dolavit,
et
dixit mihi: 'tu Priapus esto'.
spectas me tamen et subinde
rides?
nimirum tibi salsa res videtur
adstans inguinibus
columna nostris.
Ne
prendare, cave, prenso nec fuste nocebo,
saeva nec
incurva vulnera falce dabo:
traiectus conto sic extendere
pedali,
ut culum rugam non habuisse putes.
Quaedam
haud iunior Hectoris parente,
Cumaeae soror, ut puto,
Sibyllae,
aequalis tibi, quam domum revertens
Theseus repperit
in rogo iacentem,
infirmo solet huc gradu venire
rugosasque
manus ad astra tollens,
ne desit sibi, mentulam rogare.
hesterna
quoque luce dum precatur,
dentem de tribus exscreavit
unum.
'tolle' inquam 'procul ac iube latere
scissa sub tunica
stolaque rufa,
ut semper solet, et timere lucem,
qui tanto
patet indecens hiatu,
barbato macer eminente naso,
ut credas
Epicuron oscitari'.
Percidere
puer, moneo: futuere puella:
barbatum furem tertia
poena manet.
Huc
huc, quisquis es, in dei salacis
deverti grave ne puta
sacellum.
et si nocte fuit puella tecum,
hac re quod metuas
adire, non est.
istuc caelitibus datur severis:
nos vappae
sumus et pusilla culti
ruris numina, nos pudore pulso
stamus
sub Iove coleis apertis.
ergo quilibet huc licebit intret
nigra
fornicis oblitus favilla.
Commisso
mihi non satis modestas
quicumque attulerit manus agello,
is me
sentiet esse non spadonem.
dicat forsitan haec sibi ipse:
'nemo
hic inter frutices loco remoto
percisum sciet esse me',
sed errat:
magnis testibus ista res agetur.
Qualibus
Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
qualibus
Hesperidum nobilis hortus erat,
qualia credibile est spatiantem
rure paterno
Nausicaam pleno saepe tulisse
sinu,
quale fuit malum quod littera pinxit Aconti,
qua lecta cupido pacta puella viro est:
taliacumque pius dominus
florentis agelli
imposuit mensae, nude Priape, tuae.
Quid
mecum tibi, circitor moleste?
ad me quid prohibes venire
furem?
accedat, sine: laxior redibit.
Commoditas
haec est in nostro maxima pene,
laxa quod esse mihi
femina nulla potest.
Hic
quando Telethusa circulatrix,
quae clunem tunica tegente
nulla
exstans altius altiusque movit,
crisabit tibi fluctuante
lumbo:
haec sic non modo te, Priape, possit,
privignum quoque
sed movere Phaedrae.
Fulmina
sub Iove sunt, Neptuni fuscina telum,
ense potens
Mars est, hasta, Minerva, tua est,
sutilibus Liber committit
proelia thyrsis,
fertur Apollinea missa sagitta
manu,
Herculis armata est invicta dextera clava:
at me terribilem mentula tenta facit.
Copia
me perdit: tu suffragare rogatus
indicio nec me
prode, Priape, tuo,
quaeque tibi posui tamquam vernacula poma,
de sacra nulli dixeris esse via.
Femina
si furtum faciet mihi virve puerve,
haec cunnum,
caput hic praebeat, ille nates.
Quicumque
hic violam rosamve carpet
furtivumve holus aut inempta
poma,
defectus pueroque feminaque
hac tentigine, quam videtis
in me,
rumpatur, precor, usque mentulaque
nequiquam sibi pulset
umbilicum.
Hic
me custodem fecundi vilicus horti
mandati curam
iussit habere loci.
fur habeas poenam, licet indignere
'feram'que
'propter holus' dicas 'hoc ego?' 'propter
holus'.
Hoc
sceptrum, quod ab arbore est recisum,
nulla iam poterit virere
fronde,
sceptrum, quod pathicae petunt puellae,
quod quidam
cupiunt tenere reges,
cui dant oscula nobiles cinaedi,
intra
viscera furis ibit usque
ad pubem capulumque coleorum.
Porro
- nam quis erit modus? - Quirites,
aut praecidite seminale
membrum,
quod totis mihi noctibus fatigant
vicinae sine fine
prurientes
vernis passeribus salaciores,
aut rumpar, nec
habebitis Priapum.
ipsi cernitis, effututus ut sim
confectusque
macerque pallidusque,
qui quondam ruber et valens solebam
fures
caedere quamlibet valentes.
defecit latus et periculosam
cum
tussi miser exspuo salivam.
Deliciae
populi, magno notissima circo
Quintia, vibratas docta
movere nates,
cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo
ponit et adducta tympana pulsa manu.
pro quibus, ut semper placeat
spectantibus, orat,
tentaque ad exemplum sit sua
turba dei.
Tu,
qui non bene cogitas et aegre
carpendo tibi temperas ab
horto,
pedicabere fascino pedali.
quod si tam gravis et molesta
poena
non profecerit, altiora tangam.
Obscenis,
peream, Priape, si non
uti me pudet improbisque verbis.
sed cum
tu posito deus pudore
ostendas mihi coleos patentes,
cum cunno
mihi mentula est vocanda.
'Falce
minax et parte tui maiore, Priape,
ad fontem, quaeso,
dic mihi qua sit iter.'
vade per has vites, quarum si carpseris
uvam,
cur aliter sumas, hospes, habebis aquam.
Donec
proterva nil mei manu carpes,
licebit ipsa sis pudicior
Vesta.
sin, haec mei te ventris arma laxabunt,
exire ut ipse de
tuo queas culo.
Uvis
aridior puella passis,
buxo pallidior novaque cera,
collatas
sibi quae suisque membris
formicas facit altiles videri,
cuius
viscera non aperta Tuscus
per pellem poterit videre haruspex,
quae
suco caret ut putrisque pumex,
nemo viderit hanc ut
exspuentem,
quam pro sanguine pulverem scobemque
in venis
medici putant habere,
ad me nocte solet venire et affert
pallorem
maciemque larualem.
ductor ferreus insularis aeque et
lanternae
videor fricare cornu.
Naidas
antiqui Dryadasque habuere Priapi,
et quo tenta dei
vena subiret, erat.
nunc adeo nihil est, adeo mea plena libido
est,
ut Nymphas omnis interiisse putem.
turpe
quidem factu, sed ne tentigine rumpar,
falce mihi
posita fiet amica manus.
Cum
sacrum fieret deo salaci,
conducta est pretio puella
parvo
communis satis omnibus futura,
quae quot nocte viros
peregit una,
tot verpas tibi dedicat salignas.
Pedicabere,
fur, semel; sed idem
si deprensus eris bis, irrumabo.
quod si
tertia furta molieris,
ut poenam patiare et hanc et
illam,
pedicaberis irrumaberisque.
Notas
habemus quisque corporis formas:
Phoebus comosus, Hercules
lacertosus,
trahit figuram virginis tener Bacchus,
Minerva ravo
lumine est, Venus paeto,
in fronte cornua Arcados vides
Fauni,
habet decentes nuntius deum plantas,
tutela Lemni
dispares movet gressus,
intonsa semper Aesculapio barba est,
nemo
est feroci pectorosior Marte:
quod si quis inter hos locus mihi
restat,
deus Priapo mentulatior non est.
Cur
pictum memori sit in tabella
membrum, quaeritis, unde
procreamur?
cum penis mihi forte laesus esset
chirurgamque
manum miser timerem,
dis me legitimis nimisque magnis,
ut
Phoebo puta filioque Phoebi,
curatum dare mentulam verebar.
huic
dixi: 'fer opem, Priape, parti,
cuius tu, pater, ipse pars
videris,
qua salva sine sectione facta
ponetur tibi picta, quam
levaris,
compar consimilisque concolorque'.
promisit fore
mentulamque movit
pro nutu deus et rogata fecit.
Simpliciter
tibi me, quodcumque est, dicere oportet,
natura est
quoniam semper aperta mihi:
pedicare volo, tu vis decerpere
poma;
quod peto, si dederis, quod petis, accipies.
Forma
Mercurius potest placere,
forma conspiciendus est Apollo,
formosus
quoque pingitur Lyaeus,
formosissimus omnium est Cupido.
me
pulchra fateor carere forma,
verum mentula luculenta nostra
est:
hanc mavult sibi quam deos priores,
si qua est non fatui
puella cunni.
Nota
Suburanas inter Telethusa puellas,
quae, puto, de
quaestu libera facta suo est,
cingit inaurata penem tibi, sancte,
corona:
hunc pathicae summi numinis instar habent.
Quisquis
venerit huc, poeta fiat
et versus mihi dedicet iocosos.
qui non
fecerit, inter eruditos
ficosissimus ambulet poetas.
Laetus
Aristagoras natis bene vilicus uvis
de cera facili
dat tibi poma, deus.
at tu sacrati contentus imagine pomi
fac veros fructus ille, Priape, ferat.
Velle
quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,
oscula
dat medio si qua puella mihi?
augure non opus est: 'in me' mihi
credite, dixit
'aptetur veris usibus hasta rudis'.
Nolite
omnia, quae loquor, putare
per lusum mihi per iocumque
dici.
deprensos ego ter quaterque fures
omnes, ne dubitetis,
irrumabo.
Cum
quendam rigidus deus videret
ferventi caput ustulare ferro,
ut
Maurae similis foret puellae,
'heus' inquit 'tibi dicimus,
cinaede,
uras te licet usque torqueasque,
num tandem prior es
puella, quaeso,
quod sunt, mentula quos habet, capilli?'
O
non candidior puella Mauro,
sed morbosior omnibus
cinaedis,
Pygmaeo brevior gruem timente,
ursis asperior
pilosiorque,
Medis laxior Indicisve bracis,
mallem scilicet ut
libenter ires.
nam quamvis videar satis paratus,
erucarum opus
est decem maniplis,
fossas inguinis ut teram dolemque
cunni
vermiculos scaturrientis.
Quicumque
vestrum, qui venitis ad cenam,
libare nullos sustinet mihi
versus,
illius uxor aut amica rivalem
lasciviendo languidum,
precor, reddat,
et ipse longa nocte dormiat solus
libidinosis
incitatus erucis.
Quod
partem madidam mei videtis,
per quam significor Priapus esse,
non
ros est, mihi crede, nec pruina,
sed quod sponte sua solet
remitti,
cum mens est pathicae memor puellae.
Tu,
quicumque vides circa tectoria nostra
non nimium
casti carmina plena ioci,
versibus obscenis offendi desine: non
est
mentula subducti nostra supercilii.
Quaedam,
si placet hoc tibi, Priape,
fucosissima me puella ludit
et nec
dat mihi nec negat daturam,
causas invenit usque differendi.
quae
si contigerit fruenda nobis,
totam cum paribus, Priape,
nostris
cingemus tibi mentulam coronis.
Quid
hoc negoti est quave suspicer causa
venire in hortum plurimos meum
fures,
cum quisquis in nos incidit, luat poenas
et usque curvos
excavetur ad lumbos?
non ficus hic est praeferenda
vicinae
uvaeque, quales flava legit Arete,
non mala truncis
adserenda Picenis
pirumve, tanto quod periculo captes,
magisque
cera luteum nova prunum
sorbumve ventres lubricos
moraturum.
praesigne rami nec mei ferunt morum
nucemve longam,
quam vocant Abellanam,
amygdalumve flore purpurae fulgens.
non
brassicarum ferre glorior caules
betasve, quantas hortus educat
nullus,
crescensve semper in suum caput porrum.
nec seminosas
ad cucurbitas quemquam
ad ocimumve cucumeresque humi fusos
venire
credo, sessilesve lactucas
acresque cepas aliumque furatum,
nec
ut salaces nocte tollat erucas
mentamque olentem cum salubribus
rutis.
quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto,
non
pauciora proximi ferunt horti.
quibus relictis in mihi
laboratum
locum venitis, improbissimi fures:
nimirum apertam
convolatis ad poenam,
hoc vos et ipsum, quod minamur, invitat.
Heus
tu, non bene qui manum rapacem
mandato mihi contines ab horto,
iam
primum stator hic libidinosus
alternis et eundo et exeundo
porta
te faciet patentiorem.
accedent duo, qui latus tuentur,
pulchre
pensilibus peculiati;
qui cum te male foderint iacentem,
ad
partes veniet salax asellus
nilo deterius mutuniatus.
quare qui
sapiet, malum cavebit,
cum tantum sciet esse mentularum.
Contentus
modico Bacchus solet esse racemo,
cum capiant alti
vix cita musta lacus,
magnaque fecundis cum messibus area
desit,
in Cereris crines una corona datur.
tu
quoque, dive minor, maiorum exempla secutus,
quamvis
pauca damus, consule poma boni.
CD
si scribas temonemque insuper addas,
qui medium vult
te scindere, pictus erit.
Credere
quis possit? falcem quoque - turpe fateri -
de
digitis fures surripuere meis.
nec movet amissi tam me iactura
pudorque,
quam praebent iustos altera tela
metus:
quae si perdidero, patria mutabor, et olim
ille tuus civis, Lampsace, Gallus ero.
Derides
quoque, fur, et impudicum
ostendis digitum mihi minanti?
eheu
me miserum, quod ista lignum est,
quae me terribilem facit
videri.
mandabo domino tamen salaci,
ut pro me velit irrumare
fures.
Cornix
et caries vetusque bustum,
turba putida facta saeculorum,
quae
forsan potuisset esse nutrix
Tithoni Priamique Nestorisque,
illis
ni pueris anus fuisset,
ne desit sibi, me rogat, fututor.
quid
si nunc roget, ut puella fiat?
si nummos tamen haec habet, puella
est.
Quicumque
nostram fur fefellerit curam,
effeminato verminet procul
culo;
quaeque hic proterva carpserit manu poma
puella, nullum
reperiat fututorem.
Praedictum
tibi ne negare possis:
si fur veneris, impudicus exis.
Si
quot habes versus, tot haberes poma, Priape,
esses
antiquo ditior Alcinoo.
Quid
frustra quereris, colone, mecum,
quod quondam bene fructuosa
malus
autumnis sterilis duobus adstem?
non me praegravat, ut
putas, senectus,
nec sum grandine verberata dura,
nec gemmas
modo germine exeuntes
seri frigoris ustulavit aura,
nec venti
pluviaeve siccitasve,
quod de se quererer, malum dederunt;
non
sturnus mihi graculusve raptor
aut cornix anus aut aquosus
anser
aut corvus nocuit siticulosus,
sed quod carmina pessimi
poetae
ramis sustineo laboriosis.
Securi
dormite, canes: custodiet hortum
cum sibi dilecta
Sirius Erigone.
Parum
est quod hic ut fiximus semel sedem,
agente terra per caniculam
rimas
siticulosam sustinemus aestatem?
parum, quod hiemis
perfluunt sinus imbres
et in capillos grandines cadunt
nostros
rigetque dura barba vincta crystallo?
parum, quod acta
sub laboribus luce
parem diebus pervigil traho noctem?
huc
adde, quod me fuste de rudi vilem
manus sine arte rusticae
dolaverunt,
interque cunctos ultimum deos numen
cucurbitarum
ligneus vocor custos.
accedit istis impudentiae signum,
libidinoso
tenta pyramis nervo.
ad hanc puella - paene nomen adieci -
solet
venire cum suo fututore,
quae tot figuris, quot Philaenis
enarrat,
non inventis, pruriosa discedit.
Quidam
mollior anseris medulla
furatum venit huc amore poenae:
furetur
licet usque, non videbo.
Hic
tibi, qui rostro crescentia lilia mersit,
caeditur e
tepida victima porcus hara:
ne tamen exanimum facias pecus omne,
Priape,
horti sit, facias, ianua clausa tui.
Tu,
quae ne videas notam virilem,
hinc averteris, ut decet
pudicam:
nimirum, nisi quod times videre,
intra viscera habere
concupiscis.
Penelopes
primam Didonis prima sequatur
et primam Cadmi syllaba
prima Remi,
quodque fit ex illis, mihi tu deprensus in horto,
fur, dabis: hac poena culpa luenda tua est.
Rusticus
indocte si quid dixisse videbor,
da veniam: libros
non lego, poma lego.
sed rudis hic dominum totiens audire
legentem
cogor Homereas edidicique notas.
ille
vocat, quod nos 'psolen', 'psoloenta keraunon',
et
quod nos culum, 'kouleon' ille vocat.
'merdaleon' certe nisi res
non munda vocatur,
et pediconum mentula merdalea
est.
quid? nisi Taenario placuisset Troica cunno
mentula, quod caneret, non habuisset opus.
mentula Tantalidae bene
si non nota fuisset,
nil, senior Chryses quod
quereretur, erat.
haec eadem socium tenera spoliavit amica,
quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
ille Pelethroniam cecinit
miserabile carmen
ad citharam, cithara tensior ipse
sua.
nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira,
principium sacri carminis illa fuit.
altera materia est error
fallentis Ulixei;
si verum quaeras, hunc quoque movit
amor.
hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
quam cum 'molu' vocat, mentula 'molu' fuit.
hic legimus Circen
Atlantiademque Calypson
grandia Dulichii vasa petisse
viri.
huius et Alcinoi mirata est filia membrum
frondenti ramo vix potuisse tegi.
ad vetulam tamen ille suam
properabat, et omnis
mens erat in cunno, Penelopea,
tuo:
quae sic casta manes, ut iam convivia visas
utque fututorum sit tua plena domus.
e quibus ut scires quicumque
valentior esset,
haec es ad arrectos verba locuta
procos:
'nemo meo melius nervum tendebat Ulixe,
sive illi laterum sive erat artis opus.
qui quoniam periit, vos
nunc intendite, qualem
esse virum sciero, vir sit ut
ille meus.'
hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
illo sed nondum tempore factus eram.
Cum
fici tibi suavitas subibit
et iam porrigere huc manum libebit,
ad
me respice, fur, et aestimato,
quot pondo est tibi mentulam
cacandum.
Illusit
mihi pauper inquilinus:
cum libum dederat molaque fusa,
quadrae
partibus abditis in ignem,
sacro protinus hinc abit
peracto.
vicini canis huc subinde venit
nidorem, puto,
persecuta fumi,
quae libamine mentulae comeso
tota nocte mihi
litat rigendo.
at vos amplius hoc loco cavete
quicquam ponere,
ne famelicorum
ad me turba velit canum venire,
ne dum me
colitis meumque numen,
custodes habeatis irrumatos.
Si
commissa meae carpes pomaria curae,
dulcia quid
doleam perdere, doctus eris.
Tutelam
pomarii, diligens Priape, facito:
rubricato furibus minare
mutinio.
Quod monear, non est, quia si furaberis ipse
grandia mala, tibi bracchia macra dabo.
Obliquis
quid me, pathicae, spectatis ocellis?
non stat in
inguinibus mentula tenta meis.
quae tamen exanimis nunc est et
inutile lignum,
utilis haec, aram si dederitis, erit.
Per
medios ibit pueros mediasque puellas
mentula,
barbatis non nisi summa petet.
Dodone
tibi, Iuppiter, sacrata est,
Iunoni Samos et Mycena ditis,
undae
Taenaros aequorisque regi;
Pallas Cecropias tuetur arces,
Delphos
Pythius, orbis umbilicum,
Creten Delia Cynthiosque colles,
Faunus
Maenalon Arcadumque silvas;
tutela Rhodos est beata Solis,
Gades
Herculis umidumque Tibur;
Cyllene celeri deo nivosa,
tardo
gratior aestuosa Lemnos;
Hennaeae Cererem nurus
frequentant,
raptam Cyzicos ostreosa divam,
formosam Venerem
Cnidos Paphosque;
mortales tibi Lampsacum dicarunt.
quod
sum iam senior meumque canis
cum barba caput albicet
capillis:
deprensos ego perforare possum
Tithonum Priamumque
Nestoremque.
Immanem
stomachum mihi movetis,
qui densam facitis subinde saepem
et
fures prohibetis huc adire.
hoc est laedere, dum iuvatis; hoc
est
non admittere ad aucupem volucres.
obstructa est via, nec
licet iacenti
iactura natis expiare culpam.
ergo qui prius
usque et usque et usque
furum scindere podices solebam,
per
noctes aliquot diesque cesso.
poenas do quoque, quot satis
superque est,
in semenque abeo salaxque quondam
nunc vitam
perago - quis hoc putaret? -
ut clusus citharoedus abstinentem.
at
vos, ne peream situ senili,
quaeso, desinite esse diligentes
neve
imponite fibulam Priapo.
At
di deaeque dentibus tuis escam
negent, amicae cunnilinge
vicinae,
per quem puella fortis ante nec mendax
et quae solebat
impigro celer passu
ad nos venire, nunc misella landicae
vix
posse iurat ambulare prae fossis.
Priape,
quod sis fascino gravis tento,
quod exprobravit hanc tibi suo
versu
poeta noster, erubescere hoc noli:
non es poeta
sarcinosior nostro.
At non
longa bene est, non stat bene mentula crassa
et quam
si tractes, crescere posse putes?
me miserum, cupidas fallit
mensura puellas:
non habet haec aliud mentula maius
eo.
utilior Tydeus qui, si quid credis Homero,
ingenio pugnax, corpore parvus erat.
sed potuit damno nobis
novitasque pudorque
esse, repellendus saepius iste
mihi.
Dum vivis, sperare decet: tu, rustice custos,
huc ades et nervis, tente Priape, fave.