PESCENNIUS
NIGER
AELI SPARTIANI
I. 1 Rarum atque difficile est, ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur. 2 Primum enim, quae magna sunt in eorum honorem, ab sriptoribus depravantur; deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere av cita requiretur, cum satis sit audacium eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre. 3 Pescennius Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex qua familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. 4 Hic eruditus mediocriter litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum, 5 ordines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos, iussu Commodi regert, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant.
II. 1 Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen [eius] imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. 2 Huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dum taxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, "Illum principem superi et illum Augustum" populus adclamaret. 3 Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidisset et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. Denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt. 4 Ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus, se tueri posset, proinde quasi qualis libet imperator a primipilario posset occidi. 5 Eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat. 6 Denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat ob tantus a centurione posset occidi. 7 Par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse.
III. 1 Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod cum Iudos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete [se] subsellia circi maximi repleta essent ingentique iniuria populus adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; 2 cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. Quod probavit. 3 Et Pescennius quidem Severo eo tempore, quo Lugdunensem provinciam regebat, amicissimus fuit; 4 nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant. 5 In quo officio quod se honeste gessit, iucundissimum fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret adserens necessarium rei p. virum. Et revera in re militari vehemens fuit. 6 Numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit. 7 Ipse a milite nihil accepit. Cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. 8 Nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obtrui ab auxiliaribus iussit. 9 Extat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem : "Miserum est, ut imitari eius disciplinam militarem non possimus, quem bello vicimus : 10 milites tui vagabtur tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubuculis meritoria : saltant, bibunt, cantant et mensuras conviviorum vocant [cum] hoc sine mensura potare. 11 Haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent ? Emenda igitur primum tribunos, deinde militem. Quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis. 12 Sed scias idque de Nigro militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum".
IV. 1 Haec de Pescennio Severus Augustus, adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum : "Pescennium mihi laudas : agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita gravem et iam tum plus quam militem dixit. 2 Itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armenicis et centum Sarmatis et mille nostris praesse iussi. 3 Tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum, quem avus meus Hadrianus, quem Trainus proavus non nisi exploratissimis dabat". 4 De hoc eodem Commodus : "Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi : ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem p. recusaverit". Haec de eo iudicia omium fuerunt. 5 Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. 6 A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. 7 In vita sua Severis dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent, ut imperare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et Claudius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes extiterunt. 8 Unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit.
V. 1 Si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus moribus turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasit - ex quo cupiditates eius incusat -, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit. 2 Sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri filios. 3 Nec tamen in senatu quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem profisceretur ad conponendum orientis statum. 4 Sane illud fecit profiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occcuparet et fame populum Romanum perurgueret. 5 Et videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac navigatione. 6 Et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam interfectis multis inlustirbus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans. 7 A quo causa eorum, quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus. Dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus est. 8 Et cum illi tutum exilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus et sic ad Severum adductus atque statim mortuus.
VI. 1 Huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi necat uxor, patrimonium publicatum, familia omnia extincta. 2 Sed haec omnia, postquam de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in exilium miserat. 3 Sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio et factus est durior, 4 tunc cum innumeros senatores interemit Severus et ab aliis Syllae Punici, ab aliis Marii nomen accepit. 5 Fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem ad gratiam reflexo, vocis raucae sed canorae, ita ut in campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubudi, cervice adeo nigra, ut, quemadmodum multi dicunt, ab ea Nigri nomen acceperit, 6 cetera corporis parte candidus et magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus ignarus. 7 Denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae castissimis decernunt, consensu publico celebranda suscepit. 8 Hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de musio inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem; 9 quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubim portaret et omnis pausas expleret. 10 Fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui denique rei p. sub Severo homine tetrico, esse potuisset, si cum eo esse voluisset.
VII. 1 Sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. 2 His tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde as Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. 3 Deinde ne novi ad regendam rem p. accederet praeter militares administrationes, intimavit, ut assessores, in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. 4 Quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. 5 Huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. 6 Addidit praeterea consiliaris salaria, ne eos gravarent, quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. 7 Hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit : "Nilum habetis et vinum quaeritis?", si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant. 8 Idem tumultuantibus his, qui a Saracenis victi fuerant, et dicentibus : "Vinum non accepimus, pugnare non possumus", "Erubescite", inquit, "illi, qui vos vincunt, aquam bibunt". 9 Idem Palaestinis rogantibus, ut eorum censitio levaretur, idcirco quod esset gravata, respondit : "Vos terras vestras levari censitione vultis : ergo vero etiam aerem vestrum censere vellem".
VIII. 1 Denique Delfici Apollinis vates in motu rei p. maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huius modi fudisse dicitur :
Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus.
2 Ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. 3 Nec defuit alia curiositas, qua requisitum est, qui esset obtenturus rem publicam. Ad quod ille respondit alium versum talem :
Fundetur sanguis albi nigrique animantis
imperium mundi Poena reget urbe profectus.
4 Item cum quaesitum esset, quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco verso dicitur :
Cui dederint superi nomen habere Pii.
Bis denis
Italum conscendit navibus aequor
si tamen una ratis transiliet
pelagus.
Ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.
IX. 1 Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimuus ex pluribus libris. Non enim facile, ut in principes in re p. non fuerunt aut a senatu, appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. 2 Inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi, qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt. 3 Sequitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. 4 De quo ipso neque satis clara extant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. 5 Ac quid ex his, quae ad Pescennium pertinent, praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Severo Septimio vates dixerunt, qud neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset. 6 Quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse. Nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.
X. 1 Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere vidissat iussit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uturentur. Quod quidem illi odium militare concitavit. 2 Dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad gloriam. 3 Idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse contentos. 4 Idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos esse. 5 Idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit, et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis esset rogatus. 6 Et cum perpecisset, iussit, ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commannipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, qui id curarent. 7 Idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commandarent, recepturi post proelia quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus, heredibus certe reddendum, quibus obvenisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset. 8 Sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere. 9 Denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, perniciem illi magis ista quam - mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt.
XI. 1 Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante papilionem nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti suffragium, si miles non habuit. 2 Tantum denique belli tempore ratione militibus demonstrata sibi et servis suis vel contubernalibus portavit, quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites idque ab exercitu cum suspirio videretur. 3 Idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus fuisset essetque adhuc futurus, non aliter egisse acturumque esse quam militem, Marium ante oculos habentem et duces tales. 4 Nec alias fabulas umquam habuit nisi Annibale ceterisque talibus. 5 Denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei : "Scribe laudes Marii vel Annibalis cuius ducis optimi vita functi et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. 6 Nam viventes laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere". Se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari.
XII. 1 Amavit de principibus Augustum Vespasianum, Titum, Trainum, Pium, Marcum, reliquos feneos vel veneratos vocans; maxime tamen [in] historiis Marium et Camillum et Quinctium [et] Marcium Coriolanum dilexit. 2 Interrogatus autem, quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; isque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset. 3 Apud omnes constat, quod si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. 4 Domus eius hodie Romae visitur in campo Iovis, quae appellatur Pescenniana, in qua simulacrum eius in trichoro constitutum post annum ex Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a rege Thebaeorum acceperat. 5 Extat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam :
6 Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens,
Thebaidos socius, aurea saecla volens.
Hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma.
hic Antoninus carus [et] imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum formavimmus ipsi,
ut consentiret forma, metalle,tibi.
7 Quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens : 8 "Si talis fuit, sciant omnes, qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse : immo sic sit, quia fuit talis".