VALERIANI
DUO
TEBELLI POLLIONIS
I. 1 Sapori rex regum Velsolus : "Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. 2 Sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod senem imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat, posterisve tuis. 3 Cogita, quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi sunt. 4 Audivimus certe, quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. Quid Afri ? Certe serviunt Romanis. 5 De longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam tenuit: certe victus est, certe Asiam Romanorum est. 6 Si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde. Ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu scias".
II. 1 Velenus rex Cadusiorum sic scripsit : "Remissa mihi auxilia integra et incolumnia gratanter accepi. At captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur. 2 Age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanorum, qui contra te totus insurget ? 3 Redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponticas profuturam".
III. 1 Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit : "In partem gloriae venio, sed vereor, ne non tam viceris quam bella severis. 2 Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt. 3 Unum ergo senem cepisti, sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus."
IV. 1 Bactrani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt, sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum. 2 Sed Valeriano apud Persas consenescente Odenatus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. 3 Cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas. 4 Quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odenati in regnum suum ocius se recepit. Atque hic interim finis belli fuit Persici.
V. 1 Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos septuaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam, ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. 2 Denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii, quem imperatorem vellent, alter non esset electus. 3 Et ut scias, quanta vis in Valeriano meritorum fuerit publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes, quid de illo semper amplissimus ordo iudicaverit. 4 Duobus Deciis conss. sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatoriaslitteras in aede Castrorum senatus haberetur ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praeto redixit : "Quid vobis videtur, p.c., de censore deligendo?" atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae : "Valeriani vita censura est. 5 Ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior. ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen. Ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici. 6 Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor. Prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum. 7 Hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus. Primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis exemplo antiquitatis." 8 Quae cum essent saepius dicta, addiderunt : "omnes", atque ita discessum est.
VI. 1 Hoc enatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit rogari atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto : 2 "Felicem te", inquit, "Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani. Suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris. 3 Tu aestimabis, qui manere in curia debeant, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis, divides, statu res publicas recensebis; 4 tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum est; 5 tu arma respicies, 6 tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis, excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium - si tamen incorrupta permanebit -, de omnibus sententias feres. Laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare." Haec Decius. 7 Sed Valeriano sententia huiusmodi fuit : "Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus. 8 Haec sunt, quae Augustum nomen tenetis; apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. 9 Veniam igitur eius honoris peto, cui vita inpar est, inpar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat."
VII. 1 Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est. Nunc ad Valerianum minorem revertar.
VIII. 1 Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus. 2 Nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. 3 Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa iussu : "Valerianus imperator." 4 Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. 5 Et quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit sermo [in illius vita,] vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et [Saloninus et] Gallienus est dictus in [historia sui temporis, huic] libro adiunctos [edam, nunc] ad aliud volumen transeam[us, ut iubetur.] semper enim me vobis dedim[us] et famae, cui negare nihil possumus.