librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput I
[1] diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus. [2] sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua quamvis asino sentire praestabant. [3] nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur et secretis gannitibus quod essent latrocinio partae videbantur indicare. [4] iamque nos omni sarcina levatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere. nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum, [5] sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado, et quamvis crudis holeribus, adfatim tamen ventrem sagino. deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. [6] nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem inspectante nullo resurgerem.


librorum indicem