|
liber
IV caput II
- [1]
ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto
longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter
varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus
color renidebat. [2] iamque apud mea non usquequaque ferina
praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius
inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. [3]
tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito
proripio, ut hercule ipse sentirem non asinum me verum etiam
equum currulem nimio velocitatis effectum. [4] sed agilis atque
praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non
potuit. [5] iam enim loco proximus non illas rosas teneras et
amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices
beatae spinae generant, ac ne convallem quidem usquam nisi
tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus septam video.
[7] hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in
odori modum floris porrectos caliculos modice punicantes, [8]
quos equidem fraglantis minime rurestri vocabulo vulgus
indoctum rosas laureas appellant quarumque cuncto pecori cibus
letalis est.
|
|