librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput III
[1] talibus fatis implicitus etiam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam. [2] sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, [3] tanto damno cognito cum grandi baculo furens decurrit adreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem - sapienter alioquin - ipse mihi tulissem auxilium. [4] nam lumbis elevatis in altum, pedum posteriorum calcibus iactatis in eum crebriter iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui fuga me liberavi. [5] sed ilico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito despexit, ululabili cum plangore ad eum statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihi praesens crearet exitium. [6] cuncti enim pagani fletibus eius exciti statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur. [7] tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numero multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, [8] e re nata capto consilio fugam desino ac me rsus celeri gradu rursum in stabulum, quo deverteramus, recipio. [9] at illi canibus iam aegre cohibitis adreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, [10] nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis holeribus abundans et lubrico fluxu saucia fimo fistulatim excusso quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi a meis iam quassis scapulis abegisset.


librorum indicem