librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput V
[1] sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima. namque ille alius asinus divinato et antecapto meo cogitatu statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit [2] iacensque in <modum> mortui non fustibus, non stimulis ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, [3] quoad tandem postumae spei fatigati secumque conlocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, [4] sarcinis eius mihi equoque distributis destricto gladio poplites eius totos amputant ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. [5] tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere.

[6] nam et secum eos animadverteram conloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes illa et habitatio. [7] clementi denique transmisso clivulo pervenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque intus conditis iam pondere liberatus lassitudinem vice lavacri pulvereis volutatibus digerebam.



librorum indicem