librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput IX
[1] suscipit unus ex illo posteriore numero: «tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domus esse maiores? [2] quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus. [3] frugi autem et solitarii homines fortunam parvam vel certe satis amplam dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. [4] res ipsa denique fidem sermoni meo dabit. vix enim Thebas heptapylos accessimus: quod est huic disciplinae primarium studium, [sed dum] sedulo fortunas inquirebamus popularium. [5] nec nos denique latuit Chryseros quidam nummularius copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam. [6] denique solus ac solitarius parva, sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus, aureos folles incubabat. [7] ergo placuit, ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur.



librorum indicem