librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput XII
[1] et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit. enim vero Alcimus sollertibus coeptis consecuum Fortunae nutum non potuit adducere. [2] qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. [3] cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, [4] genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: «quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis divitibus, quorum haec fenestra domum prospicit?» [5] quo sermone callido deceptus astu et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet, ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis, sed in alienos Lares abiceret, [6] iam certus erroris suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, quam dixerat illa, fortunas arbitraturus. [7] quod eum strenue quidem, set satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit. [8] qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem decidens perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus narratisque nobis, quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit. [9] quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.



librorum indicem