librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput XXIII
[1] tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio.

[2] nec mora, cum latrones ultra anxii atque solliciti remeant nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino licet vilem laciniam ferentes, sed tantum gladiis <totis>, totis manibus, [3] immo factionis suae cunctis viribus <munitam> unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant. [4] eam simul intra speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic adloquuntur: «tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. [5] parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem.»



librorum indicem