librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput XXIV
[1] his et his similibus blateratis necquicquam dolor sedatur puellae. quidni? quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat. [2] at illi intro vocatae anui praecipiunt adsidens eam blando, quantum posset, solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt.

[3] nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit. [4] ac sic: «an ego», inquit, «misera, tali domo, tanta familia, tam caris vernulis, tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta inque isto saxeo carcere serviliter clausa et omnibus deliciis, quis innata atque innutrita sum, privata sub incerta salutis et carnificinae laniena, inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum vel fletum desinere vel omnino vivere potero?»

[6] lamentata sic et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata marcentes oculos demisit ad soporem.



librorum indicem