librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput XXVI
[1] tali puella sermone deterrita manusque eius exosculata «parce», inquit, «mi parens, et durissimo casui meo pietatis humanae memor subsiste paululum. [2] nec enim, ut reor, aevo longiore maturae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. specta denique scaenam meae calamitatis. [3] speciosus adolescens inter suos principalis, quem filium publicum omnis sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, [4] qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis adfectione mutua mihi pigneratus votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, [5] consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et adfinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat. domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum. [6] tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, [7] cum inruptionis subitae gladiatorum <fit> impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans. non caedi, non rapinae manus adferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum invadunt protinus. [8] nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente miseram exanimem, saevo pavore trepidam de medio matris gremio rapuere. sic ad instar Attidis vel Protesilai dispectae disturbataeque nuptiae.



librorum indicem