librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber IV caput XXVII
[1] sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum. [2] nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare [3] eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc ungentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis. [4] utque clamore percito formonsae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus adrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit. talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum.»

[5] tunc fletibus eius adsuspirans anus sic incipit: «bono animo esto, mi erilis, nec vanis somniorum figmentis terreare. nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnumquam pronuntiant. [6] denique flere et vapulare et nonnumquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem veneriam convenire tristitie animi, languore corporis damnisque ceteris vexatum iri praedicabunt. [8] sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo.» et incipit:



librorum indicem