|
liber
IV caput XXXV
-
[1]
sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae
populi prosequentis sese miscuit. [2] itur ad constitutum
scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam
puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus
praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes
deiectis capitibus domuitionem parant. [3] et miseri quidem
parentes eius tanta clade defessi, clausae domus abstrusi
tenebris, perpetuae nocti sese dedidere.
[4] Psychen
autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice
deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri vibratis hinc
inde laciniis et reflato sinu sensim levatam suo tranquillo
spiritu vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis
subditae florentis cespitis gremio leniter delapsam reclinat.
|
|