|
liber
V caput II
-
[1]
invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit
et paulo fidentior intra limen sese facit; mox prolectante
studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus
aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta
gazis conspicit. nec est quicquam, quod ibi non est. [2] sed
praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem hoc erat
praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro, nullo
custode totius orbis thensaurus ille muniebatur. [3] haec ei
summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis
sui nuda et «quid,» inquit, «domina, tantis
obstupescis opibus? tua sunt haec omnia. prohinc cubiculo te
refer et lectulo lassitudinem refove et ex arbitrio lavacrum
pete. [4] nos, quarum voces accipis, tuae famulae sedulo tibi
praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae
morabuntur.»
|
|