librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber V caput III
[1] sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit; [2] visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit. [3] et ilico vini nectarei eduliumque variorum fercula copiosa nullo serviente, sed tantum spiritu quodam impulsa subministrantur. [4] nec quemquam tamen illa videre poterat, sed verba tantum audiebat excidentia et solas voces famulas habebat. [5] post opimas dapes quidam introcessit et cantavit invisus, et alius citharam pulsavit, quae videbatur nec ipsa tunc modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret.



librorum indicem