|
liber
V caput IV
-
[1]
finitis voluptatibus vespera suadente concedit Psyche cubitum.
iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit.
[2] tunc virginitati suae pro tanta solitudine metuens et
pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat. [3]
iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat et uxorem
sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere
discesserat. [4] statim voces cubiculo praestolatae novam
nuptam interfectae virginitatis curant. haec diutino tempore
sic agebantur. [5] atque ut est natura redditum, novitas per
assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat et sonus
vocis incertae solitudinis erat solacium.
[6] interea
parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant,
latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant
propereque maestae atque lugubres deserto lare certatim ad
parentum suorum conspectum adfatumque perrexerant.
|
|