librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber V caput V
[1] ea nocte ad suam Psychen sic infit maritus namque praeter oculos et manibus et auribus is nihilo setius sentiebatur: [2] «Psyche dulcissima et cara uxor, exitiabile tibi periculum minatur Fortuna saevior quod observandum pressiore cautela censeo. [3] sorores iam tuae mortis opinione turbatae tuumque vestigium requirentes scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas, immo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidem gravissimum dolorem, tibi vero summum creabis exitium.»

[4] annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, [5] se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia septa et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset. [6] nec lavacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum.



librorum indicem