|
liber
V caput IX
-
[1]
quo protenus perpetrato sorores egregiae domum redeuntes
iamque gliscentis invidiae felle fraglantes multa secum
sermonibus mutuis perstrepebant. sic denique infit altera:
[2] «en orba et saeva et iniqua Fortuna! hocine
tibi complacuit, ut utroque parente prognatae diversam sortem
sustineremus? [3] et nos quidem, quae natu maiores sumus,
maritis advenis ancillae deditae, extorres et lare et ipsa
patria degamus longe parentum velut exulantes, [4] haec autem
novissima, quam fetu satiante postremus partus effudit, tantis
opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta
bonorum copia novit? [5] vidisti, soror, quanta in domo iacent
et qualia monilia, quae praenitent vestes, quae splendicant
gemmae, quantum praeterea passim calcatur aurum. [6] quodsi
maritum etiam tam formonsum tenet, ut affirmat, nulla nunc in
orbe toto felicior vivit. fortassis tamen procedente
consuetudine et adfectione roborata deam quoque illam deus
maritus efficiet. [7] sic est Hercules, sic se gerebat
ferebatque. iam iam sursum respicit et deam spirat mulier,
quae voces ancillas habet et ventis ipsis imperitat. [8] at
ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein
cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum
seris et catenis obditam custodientem.»
|
|