|
liber
V caput X
-
[1]
suscipit alia: «ego vero maritum articuli etiam morbo
complicatum curvatumque ac per hoc rarissimo venerem meam
recolentem sustineo, [2] plerumque detortos et duratos in
lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis
sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas
adurens nec uxoris officiosam faciem, sed medicae laboriosam
personam sustinens. [3] et tu quidem, soror, videris, quam
patienti vel potius servili - dicam enim libere quod sentio -
haec perferas animo; enimvero ego nequeo sustinere ulterius
tam beatam fortunam conlapsam indignae. [4] recordare enim,
quam superbe, quam adroganter nobiscum egerit et ipsa
iactatione inmodicae ostentationis tumentem suum prodiderit
animum [5] deque tantis divitiis exigua nobis invita
proiecerit confestimque praesentia nostra gravata propelli et
efflari exsibilarique nos iusserit. [6] nec sum mulier nec
omnino spiro, nisi eam pessum de tantis opibus deiecero. ac si
tibi etiam, ut par est, inacuit nostra contumelia, consilium
validum requiramus ambae. [7] iamque ista, quae ferimus, non
parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec
omnino quicquam de eius salute norimus. [8] sat est, quod
ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et
omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium. nec
sunt enim beati, quorum divitias nemo novit. [9] sciet se non
ancillas sed sorores habere maiores. et nunc quidem concedamus
ad maritos et lares pauperes nostros sed plane sobrios
revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad
superbiam poeniendam firmiores redeamus.
|
|