librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber V caput XI
[1] placet pro bono duabus malis malum consilium totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis comam trahentes et, proinde ut merebantur, ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. [2] ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidium struentes contra sororem insontem.

[3] interea Psychen maritus ille, quem nescit, rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: «videsne, quantum tibi periculum? velitatur Fortuna eminus, ac nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur. [4] perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris. [5] ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint - venient autem, scio -, neque omnino sermonem conferas et si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas. [6] nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem.»



librorum indicem