|
liber
V caput XVII
-
[1]
sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte
turbatae vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et
inde solito venti praesidio vehementer devolant lacrimisque
pressura palpebrarum coactis hoc astu puellam appellant: [2]
«tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata
sedes incuriosa periculi tui, nos autem, quae pervigili cura
rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. [3] pro
vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris
casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis
voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem
hiantemque ingluvie profunda tecum noctibus latenter
adquiescere. [4] nunc recordare sortis Pythicae, quae te
trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit. et multi
coloni quique circumsecus venantur et accolae plurimi viderunt
eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis
innatantem.
|
|