librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber V caput XXII
[1] tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante, viribus roboratur et prolata lucerna et adrepta novacula sexum audacia mutatur.

[2] sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formonsum deum formonse cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novacula paenitebat. [3] at vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore; [4] quod profecto fecisset, nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum evolasset. iamque lassa, salute defecta, dum saepius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. [5] videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios pendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat; [6] per umeros volatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt; [7] ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret.

ante lectuli pedes iacebat arcus et pharetra et sagittae, magni dei propitia tela.


librorum indicem