|
liber
V caput XXIII
-
[1]
quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur
atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de
pharetra sagittam [2] et puncto pollicis extremam aciem
periclitabunda trementis etiam nunc articuli nisu fortiore
pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae
sanguinis rosei guttae. [3] sic ignara Psyche sponte in Amoris
incidit amorem. tunc magis magisque cupidine flagrans
Cupidinis, prona in eum efflictim inhians patulis ac
petulantibus saviis festinanter ingestis de somni mensura
metuebat. [4] sed dum bono tanto percita saucia mente
fluctuat, lucerna illa - sive perfidia pessima sive invidia
noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et
ipsa gestiebat - evomuit de summa luminis sui stillam
ferventis olei super umerum dei dexterum.
[5] hem
audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium, ipsum
ignis totius deum aduris, cum te scilicet amator aliquis, ut
diutius cupitis etiam nocte potiretur, primus invenerit.
[6]
sic inustus exiluit deus visaque detectae fidei colluvie
protinus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus
avolavit.
|
|