|
liber
V caput XXVIII
-
[1]
interim, dum Psyche quaesitioni Cupidinis intenta populos
circumibat, at ille vulnere lucernae dolens in ipso thalamo
matris iacens ingemebat.
[2] tunc avis peralba illa
gavia, quae super fluctus marinos pinnis natat, demergit sese
propere ad Oceani profundum gremium. [3] ibi commodum Venerem
lavantem natantemque propter assistens indicat adustum filium
eius, gravi vulneris dolore maerentem, dubium salutis iacere.
[4] iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisque
variis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem
montano scortatu, tu vero marino natatu secesseritis, [5] ac
per hoc non voluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta
et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales,
non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis
colluvies et squalentium foederum insuave fastidium.
[6]
haec illa verbosa et satis curiosa avis in auribus Veneris
fili lacerans existimationem ganniebat.
[7] at Venus
irata solidum exclamat repente: «ergo iam ille bonus
filius meus habet amicam aliquam? prome agedum, quae sola mihi
servis amanter, nomen eius, quae puerum ingenuum et investem
sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum
numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum
ministerio.»
[8] nec loquax illa conticuit avis,
sed «nescio,» inquit, «domina, puto puellam
- si probe memini, Psyches nomine dicitur - efflicte eum
perire.»
[9] tunc indignata Venus exclamavit vel
maxime: «Psychen ille, meae formae succubam, mei nominis
aemulam, si vere diligit, nimirum illud incrementum lenam me
putavit, cuius monstratu puellam illam cognosceret.»
|
|