|
liber
V caput XXIX
-
[1]
haec quiritans properiter emergit e mari suumque protinus
aureum thalamum petit et reperto, sicut audierat, aegroto
puero iam inde a foribus quam maxime boans [2] «honesta,»
inquit, «haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi
congruentia, ut primum quidem tuae parentis, immo dominae
praecepta calcares nec sordidis amoribus inimicam meam
cruciares, [3] verum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis
et immaturis iungeres amplexibus, ut ego nurum scilicet
tolerarem inimicam. [4] sed utique praesumis nugo et corruptor
et inamabilis te solum generosum nec me iam per aetatem posse
concipere. [5] velim ergo scias multo te meliorem filium alium
genituram, immo ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis
adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas
et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam
tibi non ad hos usus dederam; [6] nec enim de patris tui bonis
ad instructionem istam quicquam concessum est.
|
|