|
liber
V caput XXX
-
[1]
sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et
maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem
tuam, me inquam ipsam, parricida denudas cottidie et
percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis nec
vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem metuis.
[2] quidni? cui saepius in angorem mei paelicatus puellas
propinare consuesti. sed iam faxo te lusus huius paeniteat et
sentias acidas et amaras istas nuptias. [3] sed nunc inrisui
habita quid agam? quo me conferam? quibus modis stelionem
istum cohibeam? petamne auxilium ab inimica mea Sobrietate,
quam propter huius ipsius luxuriam offendi saepius? [4] at
rusticae squalentisque feminae conloquium prorsus horresco.
nec tamen vindictae solacium undeunde spernendum est. [5] illa
mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget
asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas
dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus
eius acrioribus remediis coerceat. [6] tunc iniuriae meae
litatum crediderim, cum eius comas, quas istis manibus meis
subinde aureo nitore perstrinxi, deraserit, pinnas, quas meo
gremio nectarei fontis infeci, praetotonderit.»
|
|