librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber V caput XXXI
[1] sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. sed eam protinus Ceres et Iuno continantur visamque vultu tumido quaesiere, cur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorum coerceret. [2] at illa «opportune,» inquit, «ardenti prorsus isto meo pectori volentiam scilicet perpetraturae venitis. sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite. nec enim vos utique domus meae famosa fabula et non dicendi filii mei facta latuerunt.»

[3] tunc illae <non> ignarae, quae gesta sunt, palpare Veneris iram saevientem sic adortae: «quid tale, domina, deliquit tuus filius, ut animo pervicaci voluptates illius impugnes et, quam ille diligit, tu quoque perdere gestias? [4] quod autem, oramus, isti crimen, si puellae lepidae libenter adrisit? an ignoras eum masculum et iuvenem esse vel certe iam, quot sit annorum, oblita es? an, quod aetatem portat bellule, puer tibi semper videtur? [5] mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formonso filio reprehendes? [6] quis autem te deum, quis hominum patietur passim cupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas et vitiorum muliebrium publicam praecludas officinam?»

[7] sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini, quamvis absenti, blandiebantur. sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit.



librorum indicem