|
liber
VI caput II
-
[1]
haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit
et longum exclamat protinus: «ain, Psyche miseranda? [2]
totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium
furens animi requirit, teque ad extremum supplicium expetit et
totis numinis sui viribus ultionem flagitat: tu vero rerum
mearum tutelam nunc geris et aliud quicquam cogitas nisi de
tua salute?»
[3] tunc Psyche pedes eius advoluta
et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus
suis multiiugis precibus editis veniam postulabat: [4] «per
ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor, per laetificas
messium caerimonias, per tacita secreta cistarum et per
famulorum tuorum draconum pinnata curricula [5] et glebae
Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et
inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum
filiae inventionum remeacula et cetera, quae silentio tegit
Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae,
supplicis tuae, subsiste. [6] inter istam spicarum congeriem
patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae
saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires
diutino labore fessae quietis intervallo leniantur.»
|
|