librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber VI caput IX
[1] et audaciter in capillos eius inmissa manu trahebat eam nequaquam renitentem.

quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit et qualem solent frequenter irati, caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram [2] «tandem,» inquit, «dignata es socrum tuam salutare? an potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? sed esto secura, iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet»; et «ubi sunt,» inquit, «Sollicitudo atque Tristities, ancillae meae?» [3] quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. at illae sequentes erile praeceptum Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. [4] tunc rursus sublato risu Venus «et ecce,» inquit, «nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. [5] felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet. [6] quanquam inepta ego frustra filium dicam; impares enim nuptiae et praeterea in villa sine testibus et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.»



librorum indicem