|
liber
VI caput XII
-
[1]
perrexit Psyche volenter non obsequium quidem illa functura,
sed requiem malorum praecipitio fluvialis rupis habitura. sed
inde de fluvio musicae suavis nutricula, leni crepitu dulcis
aurae divinitus inspirata, sic vaticinatur arundo viridis: [2]
«Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima
morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae contra
formidabiles oves feras aditum, [3] quoad de solis fraglantia
mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et
fronte saxea et non nunquam venenatis morsibus in exitium
saevire mortalium; [4] sed dum meridies solis sedaverit
vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint,
poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum
fluentum bibit, latenter abscondere. [5] et cum primum
mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus
attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus
convexis obhaerescit.»
|
|