|
liber
VI caput XIII
-
[1]
sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam
docebat. nec auscultatu <im>paenitendo diligenter
instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina
facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri
reportat.
[2] nec tamen apud dominam saltem secundi
laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis
superciliis subridens amarum sic inquit: [3] «nec me
praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. sed iam nunc
ego sedulo periclitabor an oppido forti animo singularique
prudentia sis praedita. [4] videsne insistentem celsissimae
illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae
defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae
Stygias inrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? [5]
indidem mihi de summi fontis penita scaturrigine rorem
rigentem hauritum ista confestim defers urnula.» sic
aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora
comminata, tradidit.
|
|