librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber VI caput XVI
[1] sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit.

nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit. [2] nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat renidens exitiabile: «iam tu quidem magna videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter. [3] sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. sume istam pyxidem,» et dedit; «protinus usque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. [4] tunc conferens pyxidem Proserpinae «petit de te Venus,» dicito, «modicum de tua mittas ei formonsitate vel ad unam saltem dieculam sufficiens. nam quod habuit, dum filium curat aegrotum, consumpsit atque contrivit omne.» sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.»



librorum indicem