librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber VI caput XVII
[1] tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit. quidni? quae suis pedibus ultro ad Tartarum manesque commeare cogeretur. [2] nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam, indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recte atque pulcherrime se posse descendere.

[3] sed turris prorumpit in vocem subitam et «quid te,» inquit, «praecipitio, o misella, quaeris extinguere? quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? [4] nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris. mihi ausculta:



librorum indicem