librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber VI caput XXI
[1] et cum dicto reserat pyxidem. nec quicquam ibi rerum nec formonsitas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita conlapsam possidet. [2] et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadaver.

sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans per altissimam cubiculi quo cohibebatur elapsus fenestram [3] refectisque pinnis aliquanta quiete longe velocius provolans Psychen accurrit suam detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat [4] et «ecce,» inquit, «rursum perieras, misella, simili curiositate. sed interim quidem tu provinciam, quae tibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter, cetera egomet videro.» his dictis amator levis in pinnas se dedit, Psyche vero confestim Veneri munus reportat Proserpinae.



librorum indicem