|
liber
VI caput XXIV
-
[1]
nec mora cum cena nuptialis affluens exhibetur. accumbebat
summum torum maritus, Psychen gremio suo complexus. sic et cum
sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. [2] tunc
poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus
pocillator ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat,
Vulcanus cenam coquebat. [3] Horae rosis et ceteris floribus
purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae voce
canora personabant; Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi
musicae superingressa formonsa saltavit, scaena sibi sic
concinnata, ut Musae quidem chorum canerent, tibias inflaret
Saturus et Paniscus ad fistulam diceret.
[4] sic rite
Psyche convenit in manum Cupidinis et nascitur illis maturo
partu filia, quam Voluptatem nominamus.
|
|