|
liber
VI caput XXVI
-
[1]
et unus «quo usque», inquit, «ruptum istum
asellum nunc etiam claudum frustra pascemus?» et alius:
«quid quod et pessumo pede domum nostram accessit? nec
quicquam idonei lucri exinde cepimus, sed vulnera et
fortissimorum occisiones.» [2] alius iterum: «certe
ego, cum primum sarcinas istas quamquam invitus pertulerit,
protinus eum vulturiis gratissimum pabulum futurum
praecipitabo.»
[3] dum secum mitissimi homines
altercant de mea nece, iam et domum perveneramus. nam timor
ungulas mihi alas fecerat. [4] tum quae ferebamus amoliti
properiter nulla salutis nostrae cura ac ne meae quidem necis
habita comitibus adscitis, qui vulnerati remanserant dudum,
recurrunt re<liqua ipsi> laturi taedio, ut aiebant,
nostrae tarditatis.
[5] nec me tamen mediocris
carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis. et
ipse mecum: «quid stas, Luci, vel quid iam novissimum
expectas? mors et haec acerbissima decreto latronum tibi
comparata est. [6] nec magno conatu res indiget. vides istas
rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices,
quae te penetrante<s ante>quam decideris, membratim
dissipabunt. [7] nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum
laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum,
sed hirudinis tenue membranulum circumdedit. quin igitur
masculum tandem sumis animum tuaeque saluti, dum licet,
consulis? [8] habes summam opportunitatem fugae, dum latrones
absunt. an custodiam anus semimortuae formidabis, quam licet
claudi pedis tui calce unica finire poteris? sed quo gentium
capessetur fuga, vel hospitium quis dabit? [9] haec quidem
inepta et prorsus asinina cogitatio; quis enim viantium
vectorem suum non libenter auferat secum?»
|
|