librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber VI caput XXVII
[1] et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus, abrumpo meque quadripedi cursu proripio. nec tamen astutulae anus milvinos oculos effugere potui. nam ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit. [2] nec tamen ego memor exitiabilis propositi latronum pietate ulla commoveor, sed incussis in eam posteriorum pedum calcibus protinus adplodo terrae. [3] at illa quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur. et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare. [4] sed frustra fletibus cassum tumultum commovebat, quippe cum nullus adforet, qui suppetias ei ferre posset, nisi sola illa virgo captiva, quae vocis excitu procurrens videt hercules memorandi spectaculi scaenam, [5] non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam. sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum. [6] extorto etenim loro manibus eius me placidis gannitibus ab impetu revocatum naviter inscendit et sic ad cursum rursum incitat.



librorum indicem