|
liber
VI caput XXIX
-
[1]
sed nec inter cibos delicatos et otium profundum vitaeque
totius beatitudinem deerit tibi dignitas gloriosa. [2] nam
memoriam praesentis fortunae meae divinaeque providentiae
perpetua testatione signabo et depictam in tabula fugae
praesentis imaginem meae domus atrio dedicabo. [3] visetur et
in fabulis audietur doctorumque stilis rudis perpetuabitur
historia «asino vectore virgo regia fugiens
captivitatem». [4] accedes antiquis et ipse miraculis,
et iam credemus exemplo tuae veritatis et Phrixum arieti
supernatasse et Arionem delphinum gubernasse et Europam tauro
supercubasse. [5] quodsi vere Iuppiter mugivit in bovem,
potest in asino meo latere aliqui vel vultus hominis vel
facies deorum.»
[6] dum haec identidem puella
replicat votisque crebros intermiscet suspiratus, ad quoddam
pervenimus trivium, unde me adrepto capistro dirigere
dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentes eius ea
scilicet iretur via. [7] sed ego gnarus latrones illac ad
reliquas commeasse praedas renitebar firmiter atque sic in
animo meo tacitus expostulabam: «quid facis, infelix
puella? quid agis? cur festinas ad Orcum? quid meis pedibus
facere contendis? non enim te tantum, verum etiam me perditum
ibis.» [8] sic nos diversa tendentes et in causa finali
de proprietate soli immo viae herciscundae contendentes
rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad
lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno
salutant.
|
|