librorum indicem





 


 


 


 

Apulei
metamorphoseon libri XI

 


 





 



liber VI caput XXXII
[1] sic enim cuncta, quae recte statuistis, ambo sustinebunt, et mortem asinus quam pridem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimiis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera. [2] sed et ceteras eius aerumnas et tormenta numerate: mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum faetore nimio nares aestu <cruciante vexabitur> et inediae diutinae letali fame tabescet nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit.»

[3] talibus dictis non pedibus, sed totis animis latrones in eius vadunt sententiam. quam meis tam magnis auribus accipiens quid aliud quam meum crastinum deflebam cadaver?



librorum indicem