Aeneidos Liber
Primus
-
Arma
virumque cano, Troiae qui primus ab oris
-
Italiam,
fato profugus, Laviniaque venit
-
litora,
multum ille et terris iactatus et alto
-
vi superum
saevae memorem Iunonis ob iram;
-
5
-
multa
quoque et bello passus, dum conderet urbem,
-
inferretque
deos Latio, genus unde Latinum,
-
Albanique
patres, atque altae moenia Romae.
-
-
Musa, mihi
causas memora, quo numine laeso,
-
quidve
dolens, regina deum tot volvere casus
-
10
-
insignem
pietate virum, tot adire labores
-
impulerit.
Tantaene animis caelestibus irae?
-
-
Urbs
antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
-
Karthago,
Italiam contra Tiberinaque longe
-
ostia,
dives opum studiisque asperrima belli;
-
15
-
quam Iuno
fertur terris magis omnibus unam
-
posthabita
coluisse Samo; hic illius arma,
-
hic currus
fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
-
si qua
fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
-
Progeniem
sed enim Troiano a sanguine duci
-
20
-
audierat,
Tyrias olim quae verteret arces;
-
hinc
populum late regem belloque superbum
-
venturum
excidio Libyae: sic volvere Parcas.
-
Id
metuens, veterisque memor Saturnia belli,
-
prima quod
ad Troiam pro caris gesserat Argis --
-
25
-
necdum
etiam causae irarum saevique dolores
-
exciderant
animo: manet alta mente repostum
-
iudicium
Paridis spretaeque iniuria formae,
-
et genus
invisum, et rapti Ganymedis honores.
-
His
accensa super, iactatos aequore toto
-
30
-
Troas,
reliquias Danaum atque immitis Achilli,
-
arcebat
longe Latio, multosque per annos
-
errabant,
acti fatis, maria omnia circum.
-
Tantae
molis erat Romanam condere gentem!
-
-
Vix e
conspectu Siculae telluris in altum
-
35
-
vela
dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
-
cum Iuno,
aeternum servans sub pectore volnus,
-
haec
secum: 'Mene incepto desistere victam,
-
nec posse
Italia Teucrorum avertere regem?
-
Quippe
vetor fatis. Pallasne exurere classem
-
40
-
Argivom
atque ipsos potuit submergere ponto,
-
unius ob
noxam et furias Aiacis Oilei?
-
Ipsa,
Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
-
disiecitque
rates evertitque aequora ventis,
-
illum
expirantem transfixo pectore flammas
-
45
-
turbine
corripuit scopuloque infixit acuto.
-
Ast ego,
quae divom incedo regina, Iovisque
-
et soror
et coniunx, una cum gente tot annos
-
bella
gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
-
praeterea,
aut supplex aris imponet honorem?'
-
-
50
-
Talia
flammato secum dea corde volutans
-
nimborum
in patriam, loca feta furentibus austris,
-
Aeoliam
venit. Hic vasto rex Aeolus antro
-
luctantes
ventos tempestatesque sonoras
-
imperio
premit ac vinclis et carcere frenat.
-
55
-
Illi
indignantes magno cum murmure montis
-
circum
claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
-
sceptra
tenens, mollitque animos et temperat iras.
-
Ni faciat,
maria ac terras caelumque profundum
-
quippe
ferant rapidi secum verrantque per auras.
-
60
-
Sed pater
omnipotens speluncis abdidit atris,
-
hoc
metuens, molemque et montis insuper altos
-
imposuit,
regemque dedit, qui foedere certo
-
et premere
et laxas sciret dare iussus habenas.
-
Ad quem
tum Iuno supplex his vocibus usa est:
-
-
65
-
'Aeole,
namque tibi divom pater atque hominum rex
-
et mulcere
dedit fluctus et tollere vento,
-
gens
inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
-
Ilium in
Italiam portans victosque Penates:
-
incute vim
ventis submersasque obrue puppes,
-
70
-
aut age
diversos et disiice corpora ponto.
-
Sunt mihi
bis septem praestanti corpore nymphae,
-
quarum
quae forma pulcherrima Deiopea,
-
conubio
iungam stabili propriamque dicabo,
-
omnis ut
tecum meritis pro talibus annos
-
75
-
exigat, et
pulchra faciat te prole parentem.'
-
-
Aeolus
haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes
-
explorare
labor; mihi iussa capessere fas est.
-
Tu mihi,
quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
-
concilias,
tu das epulis accumbere divom,
-
80
-
nimborumque
facis tempestatumque potentem.'
-
-
Haec ubi
dicta, cavum conversa cuspide montem
-
impulit in
latus: ac venti, velut agmine facto,
-
qua data
porta, ruunt et terras turbine perflant.
-
Incubuere
mari, totumque a sedibus imis
-
85
-
una
Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
-
Africus,
et vastos volvunt ad litora fluctus.
-
Insequitur
clamorque virum stridorque rudentum.
-
Eripiunt
subito nubes caelumque diemque
-
Teucrorum
ex oculis; ponto nox incubat atra.
-
90
-
Intonuere
poli, et crebris micat ignibus aether,
-
praesentemque
viris intentant omnia mortem.
-
-
Extemplo
Aeneae solvuntur frigore membra:
-
ingemit,
et duplicis tendens ad sidera palmas
-
talia voce
refert: 'O terque quaterque beati,
-
95
-
quis ante
ora patrum Troiae sub moenibus altis
-
contigit
oppetere! O Danaum fortissime gentis
-
Tydide!
Mene Iliacis occumbere campis
-
non
potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
-
saevus ubi
Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
-
100
-
Sarpedon,
ubi tot Simois correpta sub undis
-
scuta
virum galeasque et fortia corpora volvit?'
-
-
Talia
iactanti stridens Aquilone procella
-
velum
adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
-
Franguntur
remi; tum prora avertit, et undis
-
105
-
dat latus;
insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
-
Hi summo
in flucta pendent; his unda dehiscens
-
terram
inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
-
Tris Notus
abreptas in saxa latentia torquet --
-
saxa
vocant Itali mediis quae in fluctibus aras --
-
110
-
dorsum
immane mari summo; tris Eurus ab alto
-
in brevia
et Syrtis urguet, miserabile visu,
-
inliditque
vadis atque aggere cingit harenae.
-
Unam, quae
Lycios fidumque vehebat Oronten,
-
ipsius
ante oculos ingens a vertice pontus
-
115
-
in puppim
ferit: excutitur pronusque magister
-
volvitur
in caput; ast illam ter fluctus ibidem
-
torquet
agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
-
Adparent
rari nantes in gurgite vasto,
-
arma
virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
-
120
-
Iam
validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
-
et qua
vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
-
vicit
hiems; laxis laterum compagibus omnes
-
accipiunt
inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
-
-
Interea
magno misceri murmure pontum,
-
125
-
emissamque
hiemem sensit Neptunus, et imis
-
stagna
refusa vadis, graviter commotus; et alto
-
prospiciens,
summa placidum caput extulit unda.
-
Disiectam
Aeneae, toto videt aequore classem,
-
fluctibus
oppressos Troas caelique ruina,
-
130
-
nec
latuere doli fratrem Iunonis et irae.
-
Eurum ad
se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:
-
-
'Tantane
vos generis tenuit fiducia vestri?
-
Iam caelum
terramque meo sine numine, venti,
-
miscere,
et tantas audetis tollere moles?
-
135
-
Quos ego
-- sed motos praestat componere fluctus.
-
Post mihi
non simili poena commissa luetis.
-
Maturate
fugam, regique haec dicite vestro:
-
non illi
imperium pelagi saevumque tridentem,
-
sed mihi
sorte datum. Tenet ille immania saxa,
-
140
-
vestras,
Eure, domos; illa se iactet in aula
-
Aeolus, et
clauso ventorum carcere regnet.'
-
-
Sic ait,
et dicto citius tumida aequora placat,
-
collectasque
fugat nubes, solemque reducit.
-
Cymothoe
simul et Triton adnixus acuto
-
145
-
detrudunt
navis scopulo; levat ipse tridenti;
-
et vastas
aperit syrtis, et temperat aequor,
-
atque
rotis summas levibus perlabitur undas.
-
Ac veluti
magno in populo cum saepe coorta est
-
seditio,
saevitque animis ignobile volgus,
-
150
-
iamque
faces et saxa volant -- furor arma ministrat;
-
tum,
pietate gravem ac meritis si forte virum quem
-
conspexere,
silent, arrectisque auribus adstant;
-
ille regit
dictis animos, et pectora mulcet, --
-
sic
cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
-
155
-
prospiciens
genitor caeloque invectus aperto
-
flectit
equos, curruque volans dat lora secundo.
-
-
Defessi
Aeneadae, quae proxima litora, cursu
-
contendunt
petere, et Libyae vertuntur ad oras.
-
Est in
secessu longo locus: insula portum
-
160
-
efficit
obiectu laterum, quibus omnis ab alto
-
frangitur
inque sinus scindit sese unda reductos.
-
Hinc atque
hinc vastae rupes geminique minantur
-
in caelum
scopuli, quorum sub vertice late
-
aequora
tuta silent; tum silvis scaena coruscis
-
165
-
desuper
horrentique atrum nemus imminet umbra.
-
Fronte sub
adversa scopulis pendentibus antrum,
-
intus
aquae dulces vivoque sedilia saxo,
-
nympharum
domus: hic fessas non vincula navis
-
ulla
tenent, unco non alligat ancora morsu.
-
170
-
Huc septem
Aeneas collectis navibus omni
-
ex numero
subit; ac magno telluris amore
-
egressi
optata potiuntur Troes harena,
-
et sale
tabentis artus in litore ponunt.
-
Ac primum
silici scintillam excudit Achates,
-
175
-
succepitque
ignem foliis, atque arida circum
-
nutrimenta
dedit, rapuitque in fomite flammam.
-
Tum
Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
-
expediunt
fessi rerum, frugesque receptas
-
et torrere
parant flammis et frangere saxo.
-
-
180
-
Aeneas
scopulum interea conscendit, et omnem
-
prospectum
late pelago petit, Anthea si quem
-
iactatum
vento videat Phrygiasque biremis,
-
aut Capyn,
aut celsis in puppibus arma Caici.
-
Navem in
conspectu nullam, tris litore cervos
-
185
-
prospicit
errantis; hos tota armenta sequuntur
-
a tergo,
et longum per vallis pascitur agmen.
-
Constitit
hic, arcumque manu celerisque sagittas
-
corripuit,
fidus quae tela gerebat Achates;
-
ductoresque
ipsos primum, capita alta ferentis
-
190
-
cornibus
arboreis, sternit, tum volgus, et omnem
-
miscet
agens telis nemora inter frondea turbam;
-
nec prius
absistit, quam septem ingentia victor
-
corpora
fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
-
Hinc
portum petit, et socios partitur in omnes.
-
195
-
Vina bonus
quae deinde cadis onerarat Acestes
-
litore
Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
-
dividit,
et dictis maerentia pectora mulcet:
-
-
'O socii
-- neque enim ignari sumus ante malorum --
-
O passi
graviora, dabit deus his quoque finem.
-
200
-
Vos et
Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
-
accestis
scopulos, vos et Cyclopea saxa
-
experti:
revocate animos, maestumque timorem
-
mittite:
forsan et haec olim meminisse iuvabit.
-
Per varios
casus, per tot discrimina rerum
-
205
-
tendimus
in Latium; sedes ubi fata quietas
-
ostendunt;
illic fas regna resurgere Troiae.
-
Durate, et
vosmet rebus servate secundis.'
-
-
Talia voce
refert, curisque ingentibus aeger
-
spem voltu
simulat, premit altum corde dolorem.
-
210
-
Illi se
praedae accingunt, dapibusque futuris;
-
tergora
deripiunt costis et viscera nudant;
-
pars in
frusta secant veribusque trementia figunt;
-
litore
aena locant alii, flammasque ministrant.
-
Tum victu
revocant vires, fusique per herbam
-
215
-
implentur
veteris Bacchi pinguisque ferinae.
-
Postquam
exempta fames epulis mensaeque remotae,
-
amissos
longo socios sermone requirunt,
-
spemque
metumque inter dubii, seu vivere credant,
-
sive
extrema pati nec iam exaudire vocatos.
-
220
-
Praecipue
pius Aeneas nunc acris Oronti,
-
nunc Amyci
casum gemit et crudelia secum
-
fata Lyci,
fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
-
-
Et iam
finis erat, cum Iuppiter aethere summo
-
despiciens
mare velivolum terrasque iacentis
-
225
-
litoraque
et latos populos, sic vertice caeli
-
constitit,
et Libyae defixit lumina regnis.
-
Atque
illum talis iactantem pectore curas
-
tristior
et lacrimis oculos suffusa nitentis
-
adloquitur
Venus: 'O qui res hominumque deumque
-
230
-
aeternis
regis imperiis, et fulmine terres,
-
quid meus
Aeneas in te committere tantum,
-
quid Troes
potuere, quibus, tot funera passis,
-
cunctus ob
Italiam terrarum clauditur orbis?
-
Certe hinc
Romanos olim, volventibus annis,
-
235
-
hinc fore
ductores, revocato a sanguine Teucri,
-
qui mare,
qui terras omni dicione tenerent,
-
pollicitus,
quae te, genitor, sententia vertit?
-
Hoc
equidem occasum Troiae tristisque ruinas
-
solabar,
fatis contraria fata rependens;
-
240
-
nunc eadem
fortuna viros tot casibus actos
-
insequitur.
Quem das finem, rex magne, laborum?
-
Antenor
potuit, mediis elapsus Achivis,
-
Illyricos
penetrare sinus, atque intima tutus
-
regna
Liburnorum, et fontem superare Timavi,
-
245
-
unde per
ora novem vasto cum murmure montis
-
it mare
proruptum et pelago premit arva sonanti.
-
Hic tamen
ille urbem Patavi sedesque locavit
-
Teucrorum,
et genti nomen dedit, armaque fixit
-
Troia;
nunc placida compostus pace quiescit:
-
250
-
nos, tua
progenies, caeli quibus adnuis arcem,
-
navibus
(infandum!) amissis, unius ob iram
-
prodimur
atque Italis longe disiungimur oris.
-
Hic
pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'
-
-
Olli
subridens hominum sator atque deorum,
-
255
-
voltu, quo
caelum tempestatesque serenat,
-
oscula
libavit natae, dehinc talia fatur:
-
'Parce
metu, Cytherea: manent immota tuorum
-
fata tibi;
cernes urbem et promissa Lavini
-
moenia,
sublimemque feres ad sidera caeli
-
260
-
magnanimum
Aenean; neque me sententia vertit.
-
Hic tibi
(fabor enim, quando haec te cura remordet,
-
longius et
volvens fatorum arcana movebo)
-
bellum
ingens geret Italia, populosque feroces
-
contundet,
moresque viris et moenia ponet,
-
265
-
tertia dum
Latio regnantem viderit aestas,
-
ternaque
transierint Rutulis hiberna subactis.
-
At puer
Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
-
additur,
-- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, --
-
triginta
magnos volvendis mensibus orbis
-
270
-
imperio
explebit, regnumque ab sede Lavini
-
transferet,
et longam multa vi muniet Albam.
-
Hic iam
ter centum totos regnabitur annos
-
gente sub
Hectorea, donec regina sacerdos,
-
Marte
gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
-
275
-
Inde lupae
fulvo nutricis tegmine laetus
-
Romulus
excipiet gentem, et Mavortia condet
-
moenia,
Romanosque suo de nomine dicet.
-
His ego
nec metas rerum nec tempora pono;
-
imperium
sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
-
280
-
quae mare
nunc terrasque metu caelumque fatigat,
-
consilia
in melius referet, mecumque fovebit
-
Romanos
rerum dominos gentemque togatam:
-
sic
placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
-
cum domus
Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
-
285
-
servitio
premet, ac victis dominabitur Argis.
-
Nascetur
pulchra Troianus origine Caesar,
-
imperium
oceano, famam qui terminet astris, --
-
Iulius, a
magno demissum nomen Iulo.
-
Hunc tu
olim caelo, spoliis Orientis onustum,
-
290
-
accipies
secura; vocabitur hic quoque votis.
-
Aspera tum
positis mitescent saecula bellis;
-
cana
Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
-
iura
dabunt; dirae ferro et compagibus artis
-
claudentur
Belli portae; Furor impius intus,
-
295
-
saeva
sedens super arma, et centum vinctus aenis
-
post
tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'
-
-
Haec ait,
et Maia genitum demittit ab alto,
-
ut terrae,
utque novae pateant Karthaginis arces
-
hospitio
Teucris, ne fati nescia Dido
-
300
-
finibus
arceret: volat ille per aera magnum
-
remigio
alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
-
Et iam
iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
-
corda
volente deo; in primis regina quietum
-
accipit in
Teucros animum mentemque benignam.
-
-
305
-
At pius
Aeneas, per noctem plurima volvens,
-
ut primum
lux alma data est, exire locosque
-
explorare
novos, quas vento accesserit oras,
-
qui
teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
-
quaerere
constituit, sociisque exacta referre
-
310
-
Classem in
convexo nemorum sub rupe cavata
-
arboribus
clausam circum atque horrentibus umbris
-
occulit;
ipse uno graditur comitatus Achate,
-
bina manu
lato crispans hastilia ferro.
-
-
Cui mater
media sese tulit obvia silva,
-
315
-
virginis
os habitumque gerens, et virginis arma
-
Spartanae,
vel qualis equos Threissa fatigat
-
Harpalyce,
volucremque fuga praevertitur Hebrum.
-
Namque
umeris de more habilem suspenderat arcum
-
venatrix,
dederatque comam diffundere ventis,
-
320
-
nuda genu,
nodoque sinus collecta fluentis.
-
Ac prior,
'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum
-
vidistis
si quam hic errantem forte sororum,
-
succinctam
pharetra et maculosae tegmine lyncis,
-
aut
spumantis apri cursum clamore prementem.'
-
-
325
-
Sic Venus;
et Veneris contra sic filius orsus:
-
'Nulla
tuarum audita mihi neque visa sororum --
-
O quam te
memorem, virgo? Namque haud tibi voltus
-
mortalis,
nec vox hominem sonat: O, dea certe --
-
an Phoebi
soror? an nympharum sanguinis una? --
-
330
-
sis felix,
nostrumque leves, quaecumque, laborem,
-
et, quo
sub caelo tandem, quibus orbis in oris
-
iactemur,
doceas. Ignari hominumque locorumque
-
erramus,
vento huc vastis et fluctibus acti:
-
multa tibi
ante aras nostra cadet hostia dextra.'
-
-
335
-
Tum Venus:
'Haud equidem tali me dignor honore;
-
virginibus
Tyriis mos est gestare pharetram,
-
purpureoque
alte suras vincire cothurno.
-
Punica
regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
-
sed fines
Libyci, genus intractabile bello.
-
340
-
Imperium
Dido Tyria regit urbe profecta,
-
germanum
fugiens. Longa est iniuria, longae
-
ambages;
sed summa sequar fastigia rerum.
-
-
'Huic
coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
-
Phoenicum,
et magno miserae dilectus amore,
-
345
-
cui pater
intactam dederat, primisque iugarat
-
ominibus.
Sed regna Tyri germanus habebat
-
Pygmalion,
scelere ante alios immanior omnes.
-
Quos inter
medius venit furor. Ille Sychaeum
-
impius
ante aras, atque auri caecus amore,
-
350
-
clam ferro
incautum superat, securus amorum
-
germanae;
factumque diu celavit, et aegram,
-
multa
malus simulans, vana spe lusit amantem.
-
Ipsa sed
in somnis inhumati venit imago
-
coniugis,
ora modis attollens pallida miris,
-
355
-
crudeles
aras traiectaque pectora ferro
-
nudavit,
caecumque domus scelus omne retexit.
-
Tum
celerare fugam patriaque excedere suadet,
-
auxiliumque
viae veteres tellure recludit
-
thesauros,
ignotum argenti pondus et auri.
-
360
-
His
commota fugam Dido sociosque parabat:
-
conveniunt,
quibus aut odium crudele tyranni
-
aut metus
acer erat; navis, quae forte paratae,
-
corripiunt,
onerantque auro: portantur avari
-
Pygmalionis
opes pelago; dux femina facti.
-
365
-
Devenere
locos, ubi nunc ingentia cernis
-
moenia
surgentemque novae Karthaginis arcem,
-
mercatique
solum, facti de nomine Byrsam,
-
taurino
quantum possent circumdare tergo.
-
Sed vos
qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
-
370
-
quove
tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille
-
suspirans,
imoque trahens a pectore vocem:
-
-
'O dea, si
prima repetens ab origine pergam,
-
et vacet
annalis nostrorum audire laborum,
-
ante diem
clauso componat Vesper Olympo.
-
375
-
Nos Troia
antiqua, si vestras forte per auris
-
Troiae
nomen iit, diversa per aequora vectos
-
forte sua
Libycis tempestas adpulit oris.
-
Sum pius
Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
-
classe
veho mecum, fama super aethera notus.
-
380
-
Italiam
quaero patriam et genus ab Iove summo.
-
Bis denis
Phrygium conscendi navibus aequor,
-
matre dea
monstrante viam, data fata secutus;
-
vix septem
convolsae undis Euroque supersunt.
-
Ipse
ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
-
385
-
Europa
atque Asia pulsus.' Nec plura querentem
-
passa
Venus medio sic interfata dolore est:
-
-
'Quisquis
es, haud, credo, invisus caelestibus auras
-
vitalis
carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
-
Perge
modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
-
390
-
Namque
tibi reduces socios classemque relatam
-
nuntio, et
in tutum versis aquilonibus actam,
-
ni frustra
augurium vani docuere parentes.
-
Aspice bis
senos laetantis agmine cycnos,
-
aetheria
quos lapsa plaga Iovis ales aperto
-
395
-
turbabat
caelo; nunc terras ordine longo
-
aut
capere, aut captas iam despectare videntur:
-
ut reduces
illi ludunt stridentibus alis,
-
et coetu
cinxere polum, cantusque dedere,
-
haud
aliter puppesque tuae pubesque tuorum
-
400
-
aut portum
tenet aut pleno subit ostia velo.
-
Perge
modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'
-
-
Dixit, et
avertens rosea cervice refulsit,
-
ambrosiaeque
comae divinum vertice odorem
-
spiravere,
pedes vestis defluxit ad imos,
-
405
-
et vera
incessu patuit dea. Ille ubi matrem
-
adgnovit,
tali fugientem est voce secutus:
-
'Quid
natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
-
iudis
imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
-
non datur,
ac veras audire et reddere voces?'
-
-
410
-
Talibus
incusat, gressumque ad moenia tendit:
-
at Venus
obscuro gradientes aere saepsit,
-
et multo
nebulae circum dea fudit amictu,
-
cernere ne
quis eos, neu quis contingere posset,
-
molirive
moram, aut veniendi poscere causas.
-
415
-
Ipsa
Paphum sublimis abit, sedesque revisit
-
laeta
suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
-
ture
calent arae, sertisque recentibus halant.
-
-
Corripuere
viam interea, qua semita monstrat.
-
Iamque
ascendebant collem, qui plurimus urbi
-
420
-
imminet,
adversasque adspectat desuper arces.
-
Miratur
molem Aeneas, magalia quondam,
-
miratur
portas strepitumque et strata viarum.
-
Instant
ardentes Tyrii pars ducere muros,
-
molirique
arcem et manibus subvolvere saxa,
-
425
-
pars
optare locum tecto et concludere sulco.
-
[Iura
magistratusque legunt sanctumque senatum;]
-
hic portus
alii effodiunt; hic alta theatris
-
fundamenta
locant alii, immanisque columnas
-
rupibus
excidunt, scaenis decora alta futuris.
-
430
-
Qualis
apes aestate nova per florea rura
-
exercet
sub sole labor, cum gentis adultos
-
educunt
fetus, aut cum liquentia mella
-
stipant et
dulci distendunt nectare cellas,
-
aut onera
accipiunt venientum, aut agmine facto
-
435
-
ignavom
fucos pecus a praesepibus arcent:
-
fervet
opus, redolentque thymo fragrantia mella.
-
'O
fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
-
Aeneas
ait, et fastigia suspicit urbis.
-
Infert se
saeptus nebula, mirabile dictu,
-
440
-
per
medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.
-
-
Lucus in
urbe fuit media, laetissimus umbra,
-
quo primum
iactati undis et turbine Poeni
-
effodere
loco signum, quod regia Iuno
-
monstrarat,
caput acris equi; sic nam fore bello
-
445
-
egregiam
et facilem victu per saecula gentem.
-
Hic
templum Iunoni ingens Sidonia Dido
-
condebat,
donis opulentum et numine divae,
-
aerea cui
gradibus surgebant limina, nexaeque
-
aere
trabes, foribus cardo stridebat aenis.
-
450
-
Hoc primum
in luco nova res oblata timorem
-
leniit,
hic primum Aeneas sperare salutem
-
ausus, et
adflictis melius confidere rebus.
-
Namque sub
ingenti lustrat dum singula templo,
-
reginam
opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
-
455
-
artificumque
manus inter se operumque laborem
-
miratur,
videt Iliacas ex ordine pugnas,
-
bellaque
iam fama totum volgata per orbem,
-
Atridas,
Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
-
Constitit,
et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate,
-
460
-
quae regio
in terris nostri non plena laboris?
-
En
Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
-
sunt
lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
-
Solve
metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'
-
Sic ait,
atque animum pictura pascit inani,
-
465
-
multa
gemens, largoque umectat flumine voltum.
-
-
Namque
videbat, uti bellantes Pergama circum
-
hac
fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
-
hac
Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
-
Nec procul
hinc Rhesi niveis tentoria velis
-
470
-
adgnoscit
lacrimans, primo quae prodita somno
-
Tydides
multa vastabat caede cruentus,
-
ardentisque
avertit equos in castra, prius quam
-
pabula
gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
-
Parte alia
fugiens amissis Troilus armis,
-
475
-
infelix
puer atque impar congressus Achilli,
-
fertur
equis, curruque haeret resupinus inani,
-
lora
tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
-
per
terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
-
Interea ad
templum non aequae Palladis ibant
-
480
-
crinibus
Iliades passis peplumque ferebant,
-
suppliciter
tristes et tunsae pectora palmis;
-
diva solo
fixos oculos aversa tenebat.
-
Ter circum
Iliacos raptaverat Hectora muros,
-
exanimumque
auro corpus vendebat Achilles.
-
485
-
Tum vero
ingentem gemitum dat pectore ab imo,
-
ut spolia,
ut currus, utque ipsum corpus amici,
-
tendentemque
manus Priamum conspexit inermis.
-
Se quoque
principibus permixtum adgnovit Achivis,
-
Eoasque
acies et nigri Memnonis arma.
-
490
-
Ducit
Amazonidum lunatis agmina peltis
-
Penthesilea
furens, mediisque in milibus ardet,
-
aurea
subnectens exsertae cingula mammae,
-
bellatrix,
audetque viris concurrere virgo.
-
-
Haec dum
Dardanio Aeneae miranda videntur,
-
495
-
dum
stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
-
regina ad
templum, forma pulcherrima Dido,
-
incessit
magna iuvenum stipante caterva.
-
Qualis in
Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
-
exercet
Diana choros, quam mille secutae
-
500
-
hinc atque
hinc glomerantur oreades; illa pharetram
-
fert
umero, gradiensque deas supereminet omnis:
-
Latonae
tacitum pertemptant gaudia pectus:
-
talis erat
Dido, talem se laeta ferebat
-
per
medios, instans operi regnisque futuris.
-
505
-
Tum
foribus divae, media testudine templi,
-
saepta
armis, solioque alte subnixa resedit.
-
Iura dabat
legesque viris, operumque laborem
-
partibus
aequabat iustis, aut sorte trahebat:
-
cum subito
Aeneas concursu accedere magno
-
510
-
Anthea
Sergestumque videt fortemque Cloanthum,
-
Teucrorumque
alios, ater quos aequore turbo
-
dispulerat
penitusque alias avexerat oras.
-
Obstipuit
simul ipse simul perculsus Achates
-
laetitiaque
metuque; avidi coniungere dextras
-
515
-
ardebant;
sed res animos incognita turbat.
-
Dissimulant,
et nube cava speculantur amicti,
-
quae
fortuna viris, classem quo litore linquant,
-
quid
veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
-
orantes
veniam, et templum clamore petebant.
-
-
520
-
Postquam
introgressi et coram data copia fandi,
-
axumus
Ilioneus placido sic pectore coepit:
-
'O Regina,
novam cui condere Iuppiter urbem
-
iustitiaque
dedit gentis frenare superbas,
-
Troes te
miseri, ventis maria omnia vecti,
-
525
-
oramus,
prohibe infandos a navibus ignis,
-
parce pio
generi, et propius res aspice nostras.
-
Non nos
aut ferro Libycos populare Penatis
-
venimus,
aut raptas ad litora vertere praedas;
-
non ea vis
animo, nec tanta superbia victis.
-
530
-
Est locus,
Hesperiam Grai cognomine dicunt,
-
terra
antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
-
Oenotri
coluere viri; nunc fama minores
-
Italiam
dixisse ducis de nomine gentem.
-
Hic cursus
fuit:
-
535
-
cum subito
adsurgens fluctu nimbosus Orion
-
in vada
caeca tulit, penitusque procacibus austris
-
perque
undas, superante salo, perque invia saxa
-
dispulit;
huc pauci vestris adnavimus oris.
-
Quod genus
hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
-
540
-
permittit
patria? Hospitio prohibemur harenae;
-
bella
cient, primaque vetant consistere terra.
-
Si genus
humanum et mortalia temnitis arma
-
at sperate
deos memores fandi atque nefandi.
-
-
'Rex erat
Aeneas nobis, quo iustior alter,
-
545
-
nec
pietate fuit, nec bello maior et armis.
-
Quem si
fata virum servant, si vescitur aura
-
aetheria,
neque adhuc crudelibus occubat umbris,
-
non metus;
officio nec te certasse priorem
-
poeniteat.
Sunt et Siculis regionibus urbes
-
550
-
armaque,
Troianoque a sanguine clarus Acestes.
-
Quassatam
ventis liceat subducere classem,
-
et silvis
aptare trabes et stringere remos:
-
si datur
Italiam, sociis et rege recepto,
-
tendere,
ut Italiam laeti Latiumque petamus;
-
555
-
sin
absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
-
pontus
habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,
-
at freta
Sicaniae saltem sedesque paratas,
-
unde huc
advecti, regemque petamus Acesten.'
-
-
Talibus
Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
-
560
-
Dardanidae.
-
-
Tum
breviter Dido, voltum demissa, profatur:
-
'Solvite
corde metum, Teucri, secludite curas.
-
Res dura
et regni novitas me talia cogunt
-
moliri, et
late finis custode tueri.
-
565
-
Quis genus
Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
-
virtutesque
virosque, aut tanti incendia belli?
-
Non obtusa
adeo gestamus pectora Poeni,
-
nec tam
aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
-
Seu vos
Hesperiam magnam Saturniaque arva,
-
570
-
sive
Erycis finis regemque optatis Acesten,
-
auxilio
tutos dimittam, opibusque iuvabo.
-
Voltis et
his mecum pariter considere regnis;
-
urbem quam
statuo vestra est, subducite navis;
-
Tros
Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
-
575
-
Atque
utinam rex ipse Noto compulsus eodem
-
adforet
Aeneas! Equidem per litora certos
-
dimittam
et Libyae lustrare extrema iubebo,
-
si quibus
eiectus silvis aut urbibus errat.'
-
-
His animum
arrecti dictis et fortis Achates
-
580
-
et pater
Aeneas iamdudum erumpere nubem
-
ardebant.
Prior Aenean compellat Achates:
-
'Nate dea,
quae nunc animo sententia surgit?
-
omnia tuta
vides, classem sociosque receptos.
-
Unus
abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
-
585
-
submersum;
dictis respondent cetera matris.'
-
-
Vix ea
fatus erat, cum circumfusa repente
-
scindit se
nubes et in aethera purgat apertum.
-
Restitit
Aeneas claraque in luce refulsit,
-
os
umerosque deo similis; namque ipsa decoram
-
590
-
caesariem
nato genetrix lumenque iuventae
-
purpureum
et laetos oculis adflarat honores:
-
quale
manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
-
argentum
Pariusve lapis circumdatur auro.
-
-
Tum sic
reginam adloquitur, cunctisque repente
-
595
-
improvisus
ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum,
-
Troius
Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
-
O sola
infandos Troiae miserata labores,
-
quae nos,
reliquias Danaum, terraeque marisque
-
omnibus
exhaustos iam casibus, omnium egenos,
-
600
-
urbe,
domo, socias, grates persolvere dignas
-
non opis
est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
-
gentis
Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
-
Di tibi,
si qua pios respectant numina, si quid
-
usquam
iustitia est et mens sibi conscia recti,
-
605
-
praemia
digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
-
saecula?
Qui tanti talem genuere parentes?
-
In freta
dum fluvii current, dum montibus umbrae
-
lustrabunt
convexa, polus dum sidera pascet,
-
semper
honos nomenque tuum laudesque manebunt,
-
610
-
quae me
cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum
-
Ilionea
petit dextra, laevaque Serestum,
-
post
alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
-
-
Obstipuit
primo aspectu Sidonia Dido,
-
casu
deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
-
615
-
'Quis te,
nate dea, per tanta pericula casus
-
insequitur?
Quae vis immanibus applicat oris?
-
Tune ille
Aeneas, quem Dardanio Anchisae
-
alma Venus
Phrygii genuit Simoentis ad undam?
-
Atque
equidem Teucrum memini Sidona venire
-
620
-
finibus
expulsum patriis, nova regna petentem
-
auxilio
Beli; genitor tum Belus opimam
-
vastabat
Cyprum, et victor dicione tenebat.
-
Tempore
iam ex illo casus mihi cognitus urbis
-
Troianae
nomenque tuum regesque Pelasgi.
-
625
-
Ipse
hostis Teucros insigni laude ferebat,
-
seque
ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
-
Quare
agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
-
Me quoque
per multos similis fortuna labores
-
iactatam
hac demum voluit consistere terra.
-
630
-
Non ignara
mali, miseris succurrere disco.'
-
-
Sic
memorat; simul Aenean in regia ducit
-
tecta,
simul divom templis indicit honorem.
-
Nec minus
interea sociis ad litora mittit
-
viginti
tauros, magnorum horrentia centum
-
635
-
terga
suum, pinguis centum cum matribus agnos,
-
munera
laetitiamque dii.
-
-
At domus
interior regali splendida luxu
-
instruitur,
mediisque parant convivia tectis:
-
arte
laboratae vestes ostroque superbo,
-
640
-
ingens
argentum mensis, caelataque in auro
-
fortia
facta patrum, series longissima rerum
-
per tot
ducta viros antiqua ab origine gentis.
-
-
Aeneas
(neque enim patrius consistere mentem
-
645
-
passus
amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
-
Ascanio
ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
-
omnis in
Ascanio cari stat cura parentis.
-
Munera
praeterea, Iliacis erepta ruinis,
-
ferre
iubet, pallam signis auroque rigentem,
-
et
circumtextum croceo velamen acantho,
-
650
-
ornatus
Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
-
Pergama
cum peteret inconcessosque hymenaeos,
-
extulerat,
matris Ledae mirabile donum:
-
praeterea
sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
-
maxima
natarum Priami, colloque monile
-
655
-
bacatum,
et duplicem gemmis auroque coronam.
-
Haec
celerans ita ad naves tendebat Achates.
-
-
At
Cytherea novas artes, nova pectore versat
-
Consilia,
ut faciem mutatus et ora Cupido
-
pro dulci
Ascanio veniat, donisque furentem
-
660
-
incendat
reginam, atque ossibus implicet ignem;
-
quippe
domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
-
urit atrox
Iuno, et sub noctem cura recursat.
-
Ergo his
aligerum dictis adfatur Amorem:
-
-
'Nate,
meae vires, mea magna potentia solus,
-
665
-
nate,
patris summi qui tela Typhoia temnis,
-
ad te
confugio et supplex tua numina posco.
-
Frater ut
Aeneas pelago tuus omnia circum
-
litora
iactetur odiis Iunonis iniquae,
-
nota tibi,
et nostro doluisti saepe dolore.
-
670
-
Hunc
Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
-
vocibus;
et vereor, quo se Iunonia vertant
-
hospitia;
haud tanto cessabit cardine rerum.
-
Quocirca
capere ante dolis et cingere flamma
-
reginam
meditor, ne quo se numine mutet,
-
675
-
sed magno
Aeneae mecum teneatur amore.
-
Qua facere
id possis, nostram nunc accipe mentem.
-
Regius
accitu cari genitoris ad urbem
-
Sidoniam
puer ire parat, mea maxima cura,
-
dona
ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
-
680
-
hunc ego
sopitum somno super alta Cythera
-
aut super
Idalium sacrata sede recondam,
-
ne qua
scire dolos mediusve occurrere possit.
-
Tu faciem
illius noctem non amplius unam
-
falle
dolo, et notos pueri puer indue voltus,
-
685
-
ut, cum te
gremio accipiet laetissima Dido
-
regalis
inter mensas laticemque Lyaeum,
-
cum dabit
amplexus atque oscula dulcia figet,
-
occultum
inspires ignem fallasque veneno.'
-
-
Paret Amor
dictis carae genetricis, et alas
-
690
-
exuit, et
gressu gaudens incedit Iuli.
-
At Venus
Ascanio placidam per membra quietem
-
inrigat,
et fotum gremio dea tollit in altos
-
Idaliae
lucos, ubi mollis amaracus illum
-
floribus
et dulci adspirans complectitur umbra.
-
-
695
-
Iamque
ibat dicto parens et dona Cupido
-
regia
portabat Tyriis, duce laetus Achate.
-
Cum venit,
aulaeis iam se regina superbis
-
aurea
composuit sponda mediamque locavit.
-
Iam pater
Aeneas et iam Troiana iuventus
-
700
-
conveniunt,
stratoque super discumbitur ostro.
-
Dant
famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
-
expediunt,
tonsisque ferunt mantelia villis.
-
Quinquaginta
intus famulae, quibus ordine longam
-
cura penum
struere, et flammis adolere Penatis;
-
705
-
centum
aliae totidemque pares aetate ministri,
-
qui
dapibus mensas onerent et pocula ponant.
-
Nec non et
Tyrii per limina laeta frequentes
-
convenere,
toris iussi discumbere pictis.
-
Mirantur
dona Aeneae, mirantur Iulum
-
710
-
flagrantisque
dei voltus simulataque verba,
-
[pallamque
et pictum croceo velamen acantho.]
-
Praecipue
infelix, pesti devota futurae,
-
expleri
mentem nequit ardescitque tuendo
-
Phoenissa,
et pariter puero donisque movetur.
-
715
-
Ille ubi
complexu Aeneae colloque pependit
-
et magnum
falsi implevit genitoris amorem,
-
reginam
petit haec oculis, haec pectore toto
-
haeret et
interdum gremio fovet, inscia Dido,
-
insidat
quantus miserae deus; at memor ille
-
720
-
matris
Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
-
incipit,
et vivo temptat praevertere amore
-
iam pridem
resides animos desuetaque corda.
-
-
Postquam
prima quies epulis, mensaeque remotae,
-
crateras
magnos statuunt et vina coronant.
-
725
-
Fit
strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
-
atria;
dependent lychni laquearibus aureis
-
incensi,
et noctem flammis funalia vincunt.
-
Hic regina
gravem gemmis auroque poposcit
-
implevitque
mero pateram, quam Belus et omnes
-
730
-
a Belo
soliti; tum facta silentia tectis:
-
'Iuppiter,
hospitibus nam te dare iura loquuntur,
-
hunc
laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
-
esse
velis, nostrosque huius meminisse minores.
-
Adsit
laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
-
735
-
et vos, O,
coetum, Tyrii, celebrate faventes.'
-
Dixit, et
in mensam laticum libavit honorem,
-
primaque,
libato, summo tenus attigit ore,
-
tum Bitiae
dedit increpitans; ille impiger hausit
-
spumantem
pateram, et pleno se proluit auro
-
740
-
post alii
proceres. Cithara crinitus Iopas
-
personat
aurata, docuit quem maximus Atlas.
-
Hic canit
errantem lunam solisque labores;
-
unde
hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
-
Arcturum
pluviasque Hyadas geminosque Triones;
-
745
-
quid
tantum Oceano properent se tinguere soles
-
hiberni,
vel quae tardis mora noctibus obstet.
-
Ingeminant
plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
-
Nec non et
vario noctem sermone trahebat
-
infelix
Dido, longumque bibebat amorem,
-
750
-
multa
super Priamo rogitans, super Hectore multa;
-
nunc
quibus Aurorae venisset filius armis,
-
nunc
quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
-
'Immo age,
et a prima dic, hospes, origine nobis
-
insidias,'
inquit, 'Danaum, casusque tuorum,
-
755
-
erroresque
tuos; nam te iam septima portat
-
omnibus
errantem terris et fluctibus aestas.'
-