Aeneidos
Liber Quartus
-
At regina
gravi iamdudum saucia cura
-
volnus
alit venis, et caeco carpitur igni.
-
Multa viri
virtus animo, multusque recursat
-
gentis
honos: haerent infixi pectore voltus
-
5
-
verbaque,
nec placidam membris dat cura quietem.
-
Postera
Phoebea lustrabat lampade terras,
-
umentemque
Aurora polo dimoverat umbram,
-
cum sic
unanimam adloquitur male sana sororem:
-
'Anna
soror, quae me suspensam insomnia terrent!
-
10
-
Quis novus
hic nostris successit sedibus hospes,
-
quem sese
ore ferens, quam forti pectore et armis!
-
Credo
equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
-
Degeneres
animos timor arguit: heu, quibus ille
-
iactatus
fatis! Quae bella exhausta canebat!
-
15
-
Si mihi
non animo fixum immotumque sederet,
-
ne cui me
vinclo vellem sociare iugali,
-
postquam
primus amor deceptam morte fefellit;
-
si non
pertaesum thalami taedaeque fuisset,
-
huic uni
forsan potui succumbere culpae.
-
20
-
Anna,
fatebor enim, miseri post fata Sychaei
-
coniugis
et sparsos fraterna caede Penatis,
-
solus hic
inflexit sensus, animumque labantem
-
impulit:
adgnosco veteris vestigia flammae.
-
Sed mihi
vel tellus optem prius ima dehiscat,
-
25
-
vel Pater
omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
-
pallentis
umbras Erebi noctemque profundam,
-
ante,
Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
-
Ille meos,
primus qui me sibi iunxit, amores
-
abstulit;
ille habeat secum servetque sepulchro.'
-
30
-
Sic effata
sinum lacrimis implevit obortis.
-
-
Anna
refert: 'O luce magis dilecta sorori,
-
solane
perpetua maerens carpere iuventa,
-
nec dulcis
natos, Veneris nec praemia noris?
-
Id cinerem
aut Manis credis curare sepultos?
-
35
-
Esto:
aegram nulli quondam flexere mariti,
-
non
Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
-
ductoresque
alii, quos Africa terra triumphis
-
dives
alit: placitone etiam pugnabis amori?
-
Nec venit
in mentem, quorum consederis arvis?
-
40
-
Hinc
Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
-
et Numidae
infreni cingunt et inhospita Syrtis;
-
hinc
deserta siti regio, lateque furentes
-
Barcaei.
Quid bella Tyro surgentia dicam,
-
germanique
minas?
-
45
-
Dis
equidem auspicibus reor et Iunone secunda
-
hunc
cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
-
Quam tu
urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
-
coniugio
tali! Teucrum comitantibus armis
-
Punica se
quantis attollet gloria rebus!
-
50
-
Tu modo
posce deos veniam, sacrisque litatis
-
indulge
hospitio, causasque innecte morandi,
-
dum pelago
desaevit hiemps et aquosus Orion,
-
quassataeque
rates, dum non tractabile caelum.'
-
-
His dictis
incensum animum inflammavit amore,
-
55
-
spemque
dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
-
Principio
delubra adeunt, pacemque per aras
-
exquirunt;
mactant lectas de more bidentis
-
legiferae
Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
-
Iunoni
ante omnis, cui vincla iugalia curae.
-
60
-
Ipsa,
tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
-
candentis
vaccae media inter cornua fundit,
-
aut ante
ora deum pinguis spatiatur ad aras,
-
instauratque
diem donis, pecudumque reclusis
-
pectoribus
inhians spirantia consulit exta.
-
65
-
Heu vatum
ignarae mentes! quid vota furentem,
-
quid
delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
-
interea,
et tacitum vivit sub pectore volnus.
-
Uritur
infelix Dido, totaque vagatur
-
urbe
furens, qualis coniecta cerva sagitta,
-
70
-
quam
procul incautam nemora inter Cresia fixit
-
pastor
agens telis, liquitque volatile ferrum
-
nescius;
illa fuga silvas saltusque peragrat
-
Dictaeos;
haeret lateri letalis arundo.
-
Nunc media
Aenean secum per moenia ducit,
-
75
-
Sidoniasque
ostentat opes urbemque paratam;
-
incipit
effari, mediaque in voce resistit;
-
nunc eadem
labente die convivia quaerit,
-
Iliacosque
iterum demens audire labores
-
exposcit,
pendetque iterum narrantis ab ore.
-
80
-
Post, ubi
digressi, lumenque obscura vicissim
-
luna
premit suadentque cadentia sidera somnos,
-
sola domo
maeret vacua, stratisque relictis
-
incubat,
illum absens absentem auditque videtque;
-
aut gremio
Ascanium, genitoris imagine capta,
-
85
-
detinet,
infandum si fallere possit amorem.
-
Non
coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
-
exercet,
portusve aut propugnacula bello
-
tuta
parant; pendent opera interrupta, minaeque
-
murorum
ingentes aequataque machina caelo.
-
-
90
-
Quam simul
ac tali persensit peste teneri
-
cara Iovis
coniunx, nec famam obstare furori,
-
talibus
adgreditur Venerem Saturnia dictis:
-
'Egregiam
vero laudem et spolia ampla refertis
-
tuque
puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
-
95
-
una dolo
divom si femina victa duorum est!
-
Nec me
adeo fallit veritam te moenia nostra
-
suspectas
habuisse domos Karthaginis altae.
-
Sed quis
erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
-
Quin
potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
-
100
-
exercemus?
Habes, tota quod mente petisti:
-
ardet
amans Dido, traxitque per ossa furorem.
-
Communem
hunc ergo populum paribusque regamus
-
auspiciis;
liceat Phrygio servire marito,
-
dotalisque
tuae Tyrios permittere dextrae.'
-
-
105
-
Olli --
sensit enim simulata mente locutam,
-
quo regnum
Italiae Libycas averteret oras --
-
sic contra
est ingressa Venus: 'Quis talia demens
-
abnuat,
aut tecum malit contendere bello,
-
si modo,
quod memoras, factum fortuna sequatur.
-
110
-
Sed fatis
incerta feror, si Iuppiter unam
-
esse velit
Tyriis urbem Troiaque profectis,
-
miscerive
probet populos, aut foedera iungi.
-
Tu coniunx
tibi fas animum temptare precando.
-
Perge;
sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
-
115
-
'Mecum
erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
-
confieri
possit, paucis, adverte, docebo.
-
Venatum
Aeneas unaque miserrima Dido
-
in nemus
ire parant, ubi primos crastinus ortus
-
extulerit
Titan, radiisque retexerit orbem.
-
120
-
His ego
nigrantem commixta grandine nimbum,
-
dum
trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
-
desuper
infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
-
Diffugient
comites et nocte tegentur opaca:
-
speluncam
Dido dux et Troianus eandem
-
125
-
devenient;
adero, et, tua si mihi certa voluntas,
-
[conubio
iungam stabili propriamque dicabo,]
-
hic
hymenaeus erit.' -- Non adversata petenti
-
adnuit,
atque dolis risit Cytherea repertis.
-
-
Oceanum
interea surgens Aurora reliquit.
-
130
-
It portis
iubare exorto delecta iuventus;
-
retia
rara, plagae, lato venabula ferro,
-
Massylique
ruunt equites et odora canum vis.
-
Reginam
thalamo cunctantem ad limina primi
-
Poenorum
exspectant, ostroque insignis et auro
-
135
-
stat
sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
-
Tandem
progreditur, magna stipante caterva,
-
Sidoniam
picto chlamydem circumdata limbo.
-
Cui
pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
-
aurea
purpuream subnectit fibula vestem.
-
140
-
Nec non et
Phrygii comites et laetus Iulus
-
incedunt.
Ipse ante alios pulcherrimus omnis
-
infert se
socium Aeneas atque agmina iungit.
-
Qualis ubi
hibernam Lyciam Xanthique fluenta
-
deserit ac
Delum maternam invisit Apollo,
-
145
-
instauratque
choros, mixtique altaria circum
-
Cretesque
Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
-
ipse iugis
Cynthi graditur, mollique fluentem
-
fronde
premit crinem fingens atque implicat auro;
-
tela
sonant umeris: haud illo segnior ibat
-
150
-
Aeneas;
tantum egregio decus enitet ore.
-
Postquam
altos ventum in montis atque invia lustra,
-
ecce
ferae, saxi deiectae vertice, caprae
-
decurrere
iugis; alia de parte patentis
-
transmittunt
cursu campos atque agmina cervi
-
155
-
pulverulenta
fuga glomerant montisque relinquunt.
-
At puer
Ascanius mediis in vallibus acri
-
gaudet
equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
-
spumantemque
dari pecora inter inertia votis
-
optat
aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
-
-
160
-
Interea
magno misceri murmure caelum
-
incipit;
insequitur commixta grandine nimbus;
-
et Tyrii
comites passim et Troiana iuventus
-
Dardaniusque
nepos Veneris diversa per agros
-
tecta metu
petiere; ruunt de montibus amnes.
-
165
-
Speluncam
Dido dux et Troianus eandem
-
deveniunt:
prima et Tellus et pronuba Iuno
-
dant
signum; fulsere ignes et conscius aether
-
conubiis,
summoque ulularunt vertice nymphae.
-
Ille dies
primus leti primusque malorum
-
170
-
causa
fuit; neque enim specie famave movetur,
-
nec iam
furtivum Dido meditatur amorem:
-
coniugium
vocat; hoc praetexit nomine culpam.
-
-
Extemplo
Libyae magnas it Fama per urbes --
-
Fama,
malum qua non aliud velocius ullum;
-
175
-
mobilitate
viget, viresque adquirit eundo,
-
parva metu
primo, mox sese attollit in auras,
-
ingrediturque
solo, et caput inter nubila condit.
-
Illam
Terra parens, ira inritata deorum,
-
extremam
(ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
-
180
-
progenuit,
pedibus celerem et pernicibus alis,
-
monstrum
horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
-
tot
vigiles oculi subter, mirabile dictu,
-
tot
linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
-
Nocte
volat caeli medio terraeque per umbram,
-
185
-
stridens,
nec dulci declinat lumina somno;
-
luce sedet
custos aut summi culmine tecti,
-
turribus
aut altis, et magnas territat urbes;
-
tam ficti
pravique tenax, quam nuntia veri.
-
Haec tum
multiplici populos sermone replebat
-
190
-
gaudens,
et pariter facta atque infecta canebat:
-
venisse
Aenean, Troiano sanguine cretum,
-
cui se
pulchra viro dignetur iungere Dido;
-
nunc
hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
-
regnorum
immemores turpique cupidine captos.
-
195
-
Haec
passim dea foeda virum diffundit in ora.
-
Protinus
ad regem cursus detorquet Iarban,
-
incenditque
animum dictis atque aggerat iras.
-
-
Hic
Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
-
templa
Iovi centum latis immania regnis,
-
200
-
centum
aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
-
excubias
divom aeternas, pecudumque cruore
-
pingue
solum et variis florentia limina sertis.
-
Isque
amens animi et rumore accensus amaro
-
dicitur
ante aras media inter numina divom
-
205
-
multa
Iovem manibus supplex orasse supinis:
-
'Iuppiter
omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
-
gens
epulata toris Lenaeum libat honorem,
-
aspicis
haec, an te, genitor, cum fulmina torques,
-
nequiquam
horremus, caecique in nubibus ignes
-
210
-
terrificant
animos et inania murmura miscent?
-
Femina,
quae nostris errans in finibus urbem
-
exiguam
pretio posuit, cui litus arandum
-
cuique
loci leges dedimus, conubia nostra
-
reppulit,
ac dominum Aenean in regna recepit.
-
215
-
Et nunc
ille Paris cum semiviro comitatu,
-
Maeonia
mentum mitra crinemque madentem
-
subnexus,
rapto potitur: nos munera templis
-
quippe
tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'
-
-
Talibus
orantem dictis arasque tenentem
-
220
-
audiit
omnipotens, oculosque ad moenia torsit
-
regia et
oblitos famae melioris amantes.
-
Tum sic
Mercurium adloquitur ac talia mandat:
-
'Vade age,
nate, voca Zephyros et labere pennis,
-
Dardaniumque
ducem, Tyria Karthagine qui nunc
-
225
-
exspectat,
fatisque datas non respicit urbes,
-
adloquere,
et celeris defer mea dicta per auras.
-
Non illum
nobis genetrix pulcherrima talem
-
promisit,
Graiumque ideo bis vindicat armis;
-
sed fore,
qui gravidam imperiis belloque frementem
-
230
-
Italiam
regeret, genus alto a sanguine Teucri
-
proderet,
ac totum sub leges mitteret orbem.
-
Si nulla
accendit tantarum gloria rerum,
-
nec super
ipse sua molitur laude laborem,
-
Ascanione
pater Romanas invidet arces?
-
235
-
Quid
struit, aut qua spe inimica in gente moratur,
-
nec prolem
Ausoniam et Lavinia respicit arva?
-
Naviget:
haec summa est; hic nostri nuntius esto.'
-
-
Dixerat.
Ille patris magni parere parabat
-
imperio;
et primum pedibus talaria nectit
-
240
-
aurea,
quae sublimem alis sive aequora supra
-
seu terram
rapido pariter cum flamine portant;
-
tum virgam
capit: hac animas ille evocat Orco
-
pallentis,
alias sub Tartara tristia mittit,
-
dat somnos
adimitque, et lumina morte resignat.
-
245
-
Illa
fretus agit ventos, et turbida tranat
-
nubila;
iamque volans apicem et latera ardua cernit
-
Atlantis
duri, caelum qui vertice fulcit,
-
Atlantis,
cinctum adsidue cui nubibus atris
-
piniferum
caput et vento pulsatur et imbri;
-
250
-
nix umeros
infusa tegit; tum flumina mento
-
praecipitant
senis, et glacie riget horrida barba.
-
Hic primum
paribus nitens Cyllenius alis
-
constitit;
hinc toto praeceps se corpore ad undas
-
misit, avi
similis, quae circum litora, circum
-
255
-
piscosos
scopulos humilis volat aequora iuxta.
-
Haud
aliter terras inter caelumque volabat,
-
litus
harenosum Libyae ventosque secabat
-
materno
veniens ab avo Cyllenia proles.
-
Ut primum
alatis tetigit magalia plantis,
-
260
-
Aenean
fundantem arces ac tecta novantem
-
conspicit;
atque illi stellatus iaspide fulva
-
ensis
erat, Tyrioque ardebat murice laena
-
demissa ex
umeris, dives quae munera Dido
-
fecerat,
et tenui telas discreverat auro.
-
265
-
Continuo
invadit: 'Tu nunc Karthaginis altae
-
fundamenta
locas, pulchramque uxorius urbem
-
exstruis,
heu regni rerumque oblite tuarum?
-
Ipse deum
tibi me claro demittit Olympo
-
regnator,
caelum ac terras qui numine torquet;
-
270
-
ipse haec
ferre iubet celeris mandata per auras:
-
quid
struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
-
Si te
nulla movet tantarum gloria rerum,
-
[nec super
ipse tua moliris laude laborem,]
-
Ascanium
surgentem et spes heredis Iuli
-
275
-
respice,
cui regnum Italiae Romanaque tellus
-
debentur.'
Tali Cyllenius ore locutus
-
mortalis
visus medio sermone reliquit,
-
et procul
in tenuem ex oculis evanuit auram.
-
-
At vero
Aeneas aspectu obmutuit amens,
-
280
-
arrectaeque
horrore comae, et vox faucibus haesit.
-
Ardet
abire fuga dulcisque relinquere terras,
-
attonitus
tanto monitu imperioque deorum.
-
Heu quid
agat? Quo nunc reginam ambire furentem
-
audeat
adfatu? Quae prima exordia sumat?
-
285
-
Atque
animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
-
in
partisque rapit varias perque omnia versat.
-
Haec
alternanti potior sententia visa est:
-
Mnesthea
Sergestumque vocat fortemque Serestum,
-
classem
aptent taciti sociosque ad litora cogant,
-
290
-
arma
parent, et quae rebus sit causa novandis
-
dissimulent;
sese interea, quando optuma Dido
-
nesciat et
tantos rumpi non speret amores,
-
temptaturum
aditus, et quae mollissima fandi
-
tempora,
quis rebus dexter modus. Ocius omnes
-
295
-
imperio
laeti parent ac iussa facessunt.
-
-
At regina
dolos -- quis fallere possit amantem?
-
praesensit,
motusque excepit prima futuros,
-
omnia tuta
timens. Eadem impia Fama furenti
-
detulit
armari classem cursumque parari.
-
300
-
Saevit
inops animi, totamque incensa per urbem
-
bacchatur,
qualis commotis excita sacris
-
Thyias,
ubi audito stimulant trieterica Baccho
-
orgia,
nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
-
Tandem his
Aenean compellat vocibus ultro:
-
305
-
'Dissimulare
etiam sperasti, perfide, tantum
-
posse
nefas, tacitusque mea decedere terra?
-
Nec te
noster amor, nec te data dextera quondam,
-
nec
moritura tenet crudeli funere Dido?
-
Quin etiam
hiberno moliris sidere classem,
-
310
-
et mediis
properas aquilonibus ire per altum,
-
crudelis?
Quid, si non arva aliena domosque
-
ignotas
peteres, sed Troia antiqua maneret,
-
Troia per
undosum peteretur classibus aequor
-
Mene
fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
-
315
-
(quando
aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)
-
per
conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
-
si bene
quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
-
dulce
meum, miserere domus labentis, et istam --
-
oro, si
quis adhuc precibus locus -- exue mentem.
-
320
-
Te propter
Libycae gentes Nomadumque tyranni
-
odere,
infensi Tyrii; te propter eundem
-
exstinctus
pudor, et, qua sola sidera adibam,
-
fama
prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
-
Hoc solum
nomen quoniam de coniuge restat.
-
325
-
Quid
moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
-
destruat,
aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
-
Saltem si
qua mihi de te suscepta fuisset
-
ante fugam
suboles, si quis mihi parvulus aula
-
luderet
Aeneas, qui te tamen ore referret,
-
330
-
non
equidem omnino capta ac deserta viderer.'
-
-
Dixerat.
Ille Iovis monitis immota tenebat
-
lumina, et
obnixus curam sub corde premebat.
-
Tandem
pauca refert: 'Ego te, quae plurima fando
-
enumerare
vales, numquam, regina, negabo
-
335
-
promeritam;
nec me meminisse pigebit Elissae,
-
dum memor
ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
-
Pro re
pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
-
speravi --
ne finge -- fugam, nec coniugis umquam
-
praetendi
taedas, aut haec in foedera veni.
-
340
-
Me si fata
meis paterentur ducere vitam
-
auspiciis
et sponte mea componere curas,
-
urbem
Troianam primum dulcisque meorum
-
reliquias
colerem, Priami tecta alta manerent,
-
et
recidiva manu posuissem Pergama victis.
-
345
-
Sed nunc
Italiam magnam Gryneus Apollo,
-
Italiam
Lyciae iussere capessere sortes:
-
hic amor,
haec patria est. Si te Karthaginis arces,
-
Phoenissam,
Libycaeque aspectus detinet urbis,
-
quae
tandem, Ausonia Teucros considere terra,
-
350
-
invidia
est? Et nos fas extera quaerere regna.
-
Me patris
Anchisae, quotiens umentibus umbris
-
nox operit
terras, quotiens astra ignea surgunt,
-
admonet in
somnis et turbida terret imago;
-
me puer
Ascanius capitisque iniuria cari,
-
355
-
quem regno
Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
-
Nunc etiam
interpres divom, Iove missus ab ipso --
-
testor
utrumque caput -- celeris mandata per auras
-
detulit;
ipse deum manifesto in lumine vidi
-
intrantem
muros, vocemque his auribus hausi.
-
360
-
Desine
meque tuis incendere teque querelis:
-
Italiam
non sponte sequor.'
-
-
Talia
dicentem iamdudum aversa tuetur,
-
huc illuc
volvens oculos, totumque pererrat
-
luminibus
tacitis, et sic accensa profatur:
-
365
-
'Nec tibi
diva parens, generis nec Dardanus auctor,
-
perfide;
sed duris genuit te cautibus horrens
-
Caucasus,
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
-
Nam quid
dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
-
Num fletu
ingemuit nostro? Num lumina flexit?
-
370
-
Num
lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
-
Quae
quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
-
nec
Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
-
Nusquam
tuta fides. Eiectum litore, egentem
-
excepi, et
regni demens in parte locavi;
-
375
-
amissam
classem, socios a morte reduxi.
-
Heu furiis
incensa feror! Nunc augur Apollo,
-
nunc
Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
-
interpres
divom fert horrida iussa per auras.
-
Scilicet
is Superis labor est, ea cura quietos
-
380
-
sollicitat.
Neque te teneo, neque dicta refello.
-
I, sequere
Italiam ventis, pete regna per undas.
-
Spero
equidem mediis, si quid pia numina possunt,
-
supplicia
hausurum scopulis, et nomine Dido
-
saepe
vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
-
385
-
et, cum
frigida mors anima seduxerit artus,
-
omnibus
umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
-
Audiam et
haec Manis veniet mihi fama sub imos.'
-
His medium
dictis sermonem abrumpit, et auras
-
aegra
fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
-
390
-
linquens
multa metu cunctantem et multa parantem
-
dicere.
Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
-
marmoreo
referunt thalamo stratisque reponunt.
-
-
At pius
Aeneas, quamquam lenire dolentem
-
solando
cupit et dictis avertere curas,
-
395
-
multa
gemens magnoque animum labefactus amore,
-
iussa
tamen divom exsequitur, classemque revisit.
-
Tum vero
Teucri incumbunt, et litore celsas
-
deducunt
toto naves: natat uncta carina;
-
frondentisque
ferunt remos et robora silvis
-
400
-
infabricata,
fugae studio.
-
Migrantis
cernas, totaque ex urbe ruentis.
-
Ac velut
ingentem formicae farris acervum
-
cum
populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
-
it nigrum
campis agmen, praedamque per herbas
-
405
-
convectant
calle angusto; pars grandia trudunt
-
obnixae
frumenta umeris; pars agmina cogunt
-
castigantque
moras; opere omnis semita fervet.
-
Quis tibi
tum, Dido, cernenti talia sensus?
-
quosve
dabas gemitus, cum litora fervere late
-
410
-
prospiceres
arce ex summa, totumque videres
-
misceri
ante oculos tantis clamoribus aequor?
-
Improbe
Amor, quid non mortalia pectora cogis?
-
Ire iterum
in lacrimas, iterum temptare precando
-
cogitur,
et supplex animos submittere amori,
-
415
-
ne quid
inexpertum frustra moritura relinquat.
-
-
'Anna,
vides toto properari litore; circum
-
undique
convenere; vocat iam carbasus auras,
-
puppibus
et laeti nautae imposuere coronas.
-
Hunc ego
si potui tantum sperare dolorem,
-
420
-
et
perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
-
exsequere,
Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
-
te colere,
arcanos etiam tibi credere sensus;
-
sola viri
mollis aditus et tempora noras.
-
I, soror,
atque hostem supplex adfare superbum:
-
425
-
non ego
cum Danais Troianam exscindere gentem
-
Aulide
iuravi, classemve ad Pergama misi,
-
nec patris
Anchisae cineres Manisve revelli,
-
cur mea
dicta neget duras demittere in auris.
-
Quo ruit?
Extremum hoc miserae det munus amanti:
-
430
-
exspectet
facilemque fugam ventosque ferentis.
-
Non iam
coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
-
nec pulcro
ut Latio careat regnumque relinquat:
-
tempus
inane peto, requiem spatiumque furori,
-
dum mea me
victam doceat fortuna dolere.
-
435
-
Extremam
hanc oro veniam -- miserere sororis --
-
quam mihi
cum dederit, cumulatam morte remittam.'
-
-
Talibus
orabat, talisque miserrima fletus
-
fertque
refertque soror: sed nullis ille movetur
-
fletibus,
aut voces ullas tractabilis audit;
-
440
-
fata
obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
-
Ac, velut
annoso validam cum robore quercum
-
Alpini
Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
-
eruere
inter se certant; it stridor, et altae
-
consternunt
terram concusso stipite frondes;
-
445
-
ipsa
haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
-
aetherias,
tantum radice in Tartara tendit:
-
haud secus
adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
-
tunditur,
et magno persentit pectore curas;
-
mens
immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
-
-
450
-
Tum vero
infelix fatis exterrita Dido
-
mortem
orat; taedet caeli convexa tueri.
-
Quo magis
inceptum peragat lucemque relinquat,
-
vidit,
turicremis cum dona imponeret aris,
-
horrendum
dictu, latices nigrescere sacros,
-
455
-
fusaque in
obscenum se vertere vina cruorem.
-
Hoc visum
nulli, non ipsi effata sorori.
-
Praeterea
fuit in tectis de marmore templum
-
coniugis
antiqui, miro quod honore colebat,
-
velleribus
niveis et festa fronde revinctum:
-
460
-
hinc
exaudiri voces et verba vocantis
-
visa viri,
nox cum terras obscura teneret;
-
solaque
culminibus ferali carmine bubo
-
saepe
queri et longas in fletum ducere voces;
-
multaque
praeterea vatum praedicta priorum
-
465
-
terribili
monitu horrificant. Agit ipse furentem
-
in somnis
ferus Aeneas; semperque relinqui
-
sola sibi,
semper longam incomitata videtur
-
ire viam,
et Tyrios deserta quaerere terra.
-
Eumenidum
veluti demens videt agmina Pentheus,
-
470
-
et solem
geminum et duplicis se ostendere Thebas;
-
aut
Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
-
armatam
facibus matrem et serpentibus atris
-
cum fugit,
ultricesque sedent in limine Dirae.
-
-
Ergo ubi
concepit furias evicta dolore
-
475
-
decrevitque
mori, tempus secum ipsa modumque
-
exigit,
et, maestam dictis adgressa sororem,
-
consilium
voltu tegit, ac spem fronte serenat:
-
'Inveni,
germana, viam -- gratare sorori --
-
quae mihi
reddat eum, vel eo me solvat amantem.
-
480
-
Oceani
finem iuxta solemque cadentem
-
ultimus
Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
-
axem
humero torquet stellis ardentibus aptum:
-
hinc mihi
Massylae gentis monstrata sacerdos,
-
Hesperidum
templi custos, epulasque draconi
-
485
-
quae
dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
-
spargens
umida mella soporiferumque papaver.
-
Haec se
carminibus promittit solvere mentes
-
quas
velit, ast aliis duras immittere curas,
-
sistere
aquam fluviis, et vertere sidera retro;
-
490
-
nocturnosque
movet Manis: mugire videbis
-
sub
pedibus terram, et descendere montibus ornos.
-
Testor,
cara, deos et te, germana, tuumque
-
dulce
caput, magicas invitam accingier artes.
-
Tu secreta
pyram tecto interiore sub auras
-
495
-
erige, et
arma viri, thalamo quae fixa reliquit
-
impius,
exuviasque omnis, lectumque iugalem,
-
quo perii,
superimponas: abolere nefandi
-
cuncta
viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'
-
Haec
effata silet; pallor simul occupat ora.
-
500
-
Non tamen
Anna novis praetexere funera sacris
-
germanam
credit, nec tantos mente furores
-
concipit,
aut graviora timet, quam morte Sychaei:
-
ergo iussa
parat.
-
-
At regina,
pyra penetrali in sede sub auras
-
505
-
erecta
ingenti taedis atque ilice secta,
-
intenditque
locum sertis, et fronde coronat
-
funerea;
super exuvias ensemque relictum
-
effigiemque
toro locat, haud ignara futuri.
-
Stant arae
circum, et crines effusa sacerdos
-
510
-
ter centum
tonat ore deos, Erebumque Chaosque,
-
tergeminamque
Hecaten, tria virginis ora Dianae.
-
Sparserat
et latices simulatos fontis Averni,
-
falcibus
et messae ad lunam quaeruntur a\"enis
-
pubentes
herbae nigri cum lacte veneni;
-
515
-
quaeritur
et nascentis equi de fronte revolsus
-
et matri
praereptus amor.
-
Ipsa mola
manibusque piis altaria iuxta,
-
unum exuta
pedem vinclis, in veste recincta,
-
testatur
moritura deos et conscia fati
-
520
-
sidera;
tum, si quod non aequo foedere amantes
-
curae
numen habet iustumque memorque, precatur.
-
-
Nox erat,
et placidum carpebant fessa soporem
-
corpora
per terras, silvaeque et saeva quierant
-
525
-
aequora:
cum medio volvuntur sidera lapsu,
-
cum tacet
omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
-
quaeque
lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
-
rura
tenent, somno positae sub nocte silenti
-
[lenibant
curas, et corda oblita laborum].
-
At non
infelix animi Phoenissa, nec umquam
-
530
-
Solvitur
in somnos, oculisve aut pectore noctem
-
accipit:
ingeminant curae, rursusque resurgens
-
saevit
amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
-
Sic adeo
insistit, secumque ita corde volutat:
-
'En, quid
ago? Rursusne procos inrisa priores
-
535
-
experiar,
Nomadumque petam conubia supplex,
-
quos ego
sim totiens iam dedignata maritos?
-
Iliacas
igitur classes atque ultima Teucrum
-
iussa
sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
-
et bene
apud memores veteris stat gratia facti?
-
540
-
Quis me
autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
-
invisam
accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
-
Laomedonteae
sentis periuria gentis?
-
Quid tum,
sola fuga nautas comitabor ovantes,
-
an Tyriis
omnique manu stipata meorum
-
545
-
inferar,
et, quos Sidonia vix urbe revelli,
-
rursus
agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
-
Quin
morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
-
Tu
lacrimis evicta meis, tu prima furentem
-
his,
germana, malis oneras atque obicis hosti.
-
550
-
Non licuit
thalami expertem sine crimine vitam
-
degere,
more ferae, tales nec tangere curas!
-
Non
servata fides cineri promissa Sychaeo!'
-
-
Tantos
illa suo rumpebat pectore questus.
-
Aeneas
celsa in puppi, iam certus eundi,
-
555
-
carpebat
somnos, rebus iam rite paratis.
-
Huic se
forma dei voltu redeuntis eodem
-
obtulit in
somnis, rursusque ita visa monere est --
-
omnia
Mercurio similis, vocemque coloremque
-
et crinis
flavos et membra decora iuventa:
-
560
-
'Nate dea,
potes hoc sub casu ducere somnos,
-
nec, quae
te circum stent deinde pericula, cernis,
-
demens,
nec Zephyros audis spirare secundos?
-
Illa dolos
dirumque nefas in pectore versat,
-
certa
mori, varioque irarum fluctuat aestu.
-
565
-
Non fugis
hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
-
Iam mare
turbari trabibus, saevasque videbis
-
conlucere
faces, iam fervere litora flammis,
-
si te his
attigerit terris Aurora morantem.
-
Heia age,
rumpe moras. Varium et mutabile semper
-
570
-
femina.'
Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.
-
-
Tum vero
Aeneas, subitis exterritus umbris,
-
corripit e
somno corpus, sociosque fatigat:
-
'Praecipites
vigilate, viri, et considite transtris;
-
solvite
vela citi. Deus aethere missus ab alto
-
575
-
festinare
fugam tortosque incidere funes
-
ecce
iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
-
quisquis
es, imperioque iterum paremus ovantes.
-
Adsis o
placidusque iuves, et sidera caelo
-
dextra
feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem
-
580
-
fulmineum,
strictoque ferit retinacula ferro.
-
Idem omnes
simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
-
litora
deseruere; latet sub classibus aequor;
-
adnixi
torquent spumas et caerula verrunt.
-
-
Et iam
prima novo spargebat lumine terras
-
585
-
Tithoni
croceum linquens Aurora cubile.
-
Regina e
speculis ut primum albescere lucem
-
vidit, et
aequatis classem procedere velis,
-
litoraque
et vacuos sensit sine remige portus,
-
terque
quaterque manu pectus percussa decorum,
-
590
-
flaventesque
abscissa comas, 'Pro Iuppiter, ibit
-
hic' ait
'et nostris inluserit advena regnis?
-
Non arma
expedient, totaque ex urbe sequentur,
-
deripientque
rates alii navalibus? Ite,
-
ferte citi
flammas, date vela, impellite remos! --
-
595
-
Quid
loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?
-
Infelix
Dido, nunc te facta impia tangunt.
-
Tum
decuit, cum sceptra dabas. -- En dextra fidesque,
-
quem secum
patrios aiunt portare Penates,
-
quem
subiisse umeris confectum aetate parentem!
-
600
-
Non potui
abreptum divellere corpus, et undis
-
spargere?
Non socios, non ipsum absumere ferro
-
Ascanium,
patriisque epulandum ponere mensis? --
-
Verum
anceps pugnae fuerat fortuna: -- fuisset.
-
Quem metui
moritura? Faces in castra tulissem,
-
605
-
implessemque
foros flammis, natumque patremque
-
cum genere
extinxem, memet super ipsa dedissem.
-
'Sol, qui
terrarum flammis opera omnia lustras,
-
tuque
harum interpres curarum et conscia Iuno,
-
nocturnisque
Hecate triviis ululata per urbes,
-
610
-
et Dirae
ultrices, et di morientis Elissae,
-
accipite
haec, meritumque malis advertite numen,
-
et nostras
audite preces. Si tangere portus
-
infandum
caput ac terris adnare necesse est,
-
et sic
fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
-
615
-
at bello
audacis populi vexatus et armis,
-
finibus
extorris, complexu avulsus Iuli,
-
auxilium
imploret, videatque indigna suorum
-
funera;
nec, cum se sub leges pacis iniquae
-
tradiderit,
regno aut optata luce fruatur,
-
620
-
sed cadat
ante diem, mediaque inhumatus harena.
-
Haec
precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
-
Tum vos, o
Tyrii, stirpem et genus omne futurum
-
exercete
odiis, cinerique haec mittite nostro
-
munera.
Nullus amor populis, nec foedera sunto.
-
625
-
Exoriare
aliquis nostris ex ossibus ultor,
-
qui face
Dardanios ferroque sequare colonos,
-
nunc,
olim, quocumque dabunt se tempore vires.
-
Litora
litoribus contraria, fluctibus undas
-
imprecor,
arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'
-
-
630
-
Haec ait,
et partis animum versabat in omnis,
-
invisam
quaerens quam primum abrumpere lucem.
-
Tum
breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
-
namque
suam patria antiqua cinis ater habebat:
-
'Annam
cara mihi nutrix huc siste sororem;
-
635
-
dic corpus
properet fluviali spargere lympha,
-
et pecudes
secum et monstrata piacula ducat:
-
sic
veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
-
Sacra Iovi
Stygio, quae rite incepta paravi,
-
perficere
est animus, finemque imponere curis,
-
640
-
Dardaniique
rogum capitis permittere flammae.'
-
Sic ait:
illa gradum studio celerabat anili.
-
At
trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
-
sanguineam
volvens aciem, maculisque trementis
-
interfusa
genas, et pallida morte futura,
-
645
-
interiora
domus inrumpit limina, et altos
-
conscendit
furibunda rogos, ensemque recludit
-
Dardanium,
non hos quaesitum munus in usus.
-
Hic,
postquam Iliacas vestes notumque cubile
-
conspexit,
paulum lacrimis et mente morata,
-
650
-
incubuitque
toro, dixitque novissima verba:
-
'Dulces
exuviae, dum fata deusque sinebant,
-
accipite
hanc animam, meque his exsolvite curis.
-
Vixi, et,
quem dederat cursum fortuna, peregi,
-
et nunc
magna mei sub terras ibit imago.
-
655
-
Urbem
praeclaram statui; mea moenia vidi;
-
ulta
virum, poenas inimico a fratre recepi;
-
felix, heu
nimium felix, si litora tantum
-
numquam
Dardaniae tetigissent nostra carinae!'
-
Dixit, et,
os impressa toro, 'Moriemur inultae,
-
660
-
sed
moriamur' ait. 'Sic, sic iuvat ire sub umbras:
-
Hauriat
hunc oculis ignem crudelis ab alto
-
Dardanus,
et nostrae secum ferat omina mortis.'
-
Dixerat;
atque illam media inter talia ferro
-
conlapsam
aspiciunt comites, ensemque cruore
-
665
-
spumantem,
sparsasque manus. It clamor ad alta
-
atria;
concussam bacchatur Fama per urbem.
-
Lamentis
gemituque et femineo ululatu
-
tecta
fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
-
non
aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
-
670
-
Karthago
aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
-
culmina
perque hominum volvantur perque deorum.
-
Audiit
exanimis, trepidoque exterrita cursu
-
unguibus
ora soror foedans et pectora pugnis
-
per medios
ruit, ac morientem nomine clamat:
-
675
-
'Hoc
illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
-
Hoc rogus
iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
-
Quid
primum deserta querar? Comitemne sororem
-
sprevisti
moriens? Eadem me ad fata vocasses:
-
idem ambas
ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
-
680
-
His etiam
struxi manibus, patriosque vocavi
-
voce deos,
sic te ut posita crudelis abessem?
-
Exstinxti
te meque, soror, populumque patresque
-
Sidonios
urbemque tuam. Date volnera lymphis
-
abluam,
et, extremus si quis super halitus errat,
-
685
-
ore
legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,
-
semianimemque
sinu germanam amplexa fovebat
-
cum
gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
-
Illa,
graves oculos conata attollere, rursus
-
deficit;
infixum stridit sub pectore vulnus.
-
690
-
Ter sese
attollens cubitoque adnixa levavit;
-
ter
revoluta toro est, oculisque errantibus alto
-
quaesivit
caelo lucem, ingemuitque reperta.
-
-
Tum Iuno
omnipotens, longum miserata dolorem
-
difficilisque
obitus, Irim demisit Olympo,
-
695
-
quae
luctantem animam nexosque resolveret artus.
-
Nam quia
nec fato, merita nec morte peribat,
-
sed misera
ante diem, subitoque accensa furore,
-
nondum
illi flavum Proserpina vertice crinem
-
abstulerat,
Stygioque caput damnaverat Orco.
-
700
-
Ergo Iris
croceis per caelum roscida pennis,
-
mille
trahens varios adverso sole colores,
-
devolat,
et supra caput adstitit: 'Hunc ego Diti
-
sacrum
iussa fero, teque isto corpore solvo.'
-
Sic ait,
et dextra crinem secat: omnis et una
-
705
-
dilapsus
calor, atque in ventos vita recessit.