Aeneidos
Liber Quintus
-
Interea
medium Aeneas iam classe tenebat
-
certus
iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
-
moenia
respiciens, quae iam infelicis Elissae
-
conlucent
flammis. Quae tantum accenderit ignem,
-
5
-
causa
latet; duri magno sed amore dolores
-
polluto,
notumque, furens quid femina possit,
-
triste per
augurium Teucrorum pectora ducunt.
-
Ut pelagus
tenuere rates, nec iam amplius ulla
-
occurrit
tellus, maria undique et undique caelum,
-
10
-
olli
caeruleus supra caput adstitit imber,
-
noctem
hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
-
Ipse
gubernator puppi Palinurus ab alta:
-
'Heu!
quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
-
Quidve,
pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus
-
15
-
colligere
arma iubet validisque incumbere remis,
-
obliquatque
sinus in ventum, ac talia fatur:
-
'Magnanime
Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
-
spondeat,
hoc sperem Italiam contingere caelo.
-
Mutati
transversa fremunt et vespere ab atro
-
20
-
consurgunt
venti, atque in nubem cogitur aer.
-
Nec nos
obniti contra, nec tendere tantum
-
sufficimus.
Superat quoniam Fortuna, sequamur,
-
quoque
vocat, vertamus iter. Nec litora longe
-
fida reor
fraterna Erycis portusque Sicanos,
-
25
-
si modo
rite memor servata remetior astra.'
-
Tum pius
Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos
-
iamdudum
et frustra cerno te tendere contra:
-
Flecte
viam velis. An sit mihi gratior ulla,
-
quove
magis fessas optem demittere naves,
-
30
-
quam quae
Dardanium tellus mihi servat Acesten,
-
et patris
Anchisae gremio complectitur ossa?'
-
Haec ubi
dicta, petunt portus, et vela secundi
-
intendunt
Zephyri; fertur cita gurgite classis,
-
et tandem
laeti notae advertuntur harenae.
-
-
35
-
At procul
ex celso miratus vertice montis
-
adventum
sociasque rates occurrit Acestes,
-
horridus
in iaculis et pelle Libystidis ursae,
-
Troia
Criniso conceptum flumine mater
-
quem
genuit: veterum non immemor ille parentum
-
40
-
gratatur
reduces, et gaza laetus agresti
-
excipit,
ac fessos opibus solatur amicis.
-
-
Postera
cum primo stellas Oriente fugarat
-
clara
dies, socios in coetum litore ab omni
-
advocat
Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
-
45
-
'Dardanidae
magni, genus alto a sanguine divom,
-
annuus
exactis completur mensibus orbis,
-
ex quo
reliquias divinique ossa parentis
-
Condidimus
terra maestasque sacravimus aras.
-
Iamque
dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
-
50
-
semper
honoratum -- sic di voluistis -- habebo.
-
Hunc ego
Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
-
Argolicove
mari deprensus et urbe Mycenae;
-
annua vota
tamen sollemnisque ordine pompas
-
exsequerer,
strueremque suis altaria donis.
-
55
-
Nunc ultro
ad cineres ipsius et ossa parentis,
-
haud
equidem sine mente, reor, sine numine divom,
-
adsumus et
portus delati intramus amicos.
-
Ergo
agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
-
poscamus
ventos; atque haec me sacra quotannis
-
60
-
urbe velit
posita templis sibi ferre dicatis.
-
Bina boum
vobis Troia generatus Acestes
-
dat numero
capita in naves; adhibete Penates
-
et patrios
epulis et quos colit hospes Acestes.
-
Praeterea,
si nona diem mortalibus almum
-
65
-
Aurora
extulerit radiisque retexerit orbem,
-
prima
citae Teucris ponam certamina classis;
-
quique
pedum cursu valet, et qui viribus audax
-
aut iaculo
incedit melior levibusque sagittis,
-
seu crudo
fidit pugnam committere caestu,
-
70
-
cuncti
adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
-
Ore favete
omnes, et cingite tempora ramis.'
-
-
Sic fatus,
velat materna tempora myrto;
-
hoc Elymus
facit, hoc aevi maturus Acestes,
-
hoc puer
Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
-
75
-
Ille e
concilio multis cum milibus ibat
-
ad
tumulum, magna medius comitante caterva.
-
Hic duo
rite mero libans carchesia Baccho
-
fundit
humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
-
purpureosque
iacit flores, ac talia fatur:
-
80
-
'Salve,
sancte parens: iterum salvete, recepti
-
nequiquam
cineres, animaeque umbraeque paternae.
-
Non licuit
fines Italos fataliaque arva,
-
nec tecum
Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'
-
Dixerat
haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
-
85
-
septem
ingens gyros, septena volumina traxit,
-
amplexus
placide tumulum lapsusque per aras,
-
caeruleae
cui terga notae, maculosus et auro
-
squamam
incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
-
mille
iacit varios adverso sole colores.
-
90
-
Obstipuit
visu Aeneas. Ille agmine longo
-
tandem
inter pateras et levia pocula serpens
-
libavitque
dapes, rursusque innoxius imo
-
successit
tumulo, et depasta altaria liquit.
-
Hoc magis
inceptos genitori instaurat honores,
-
95
-
incertus,
geniumne loci famulumne parentis
-
esse
putet: caedit binas de more bidentes,
-
totque
sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
-
vinaque
fundebat pateris, animamque vocabat
-
Anchisae
magni Manisque Acheronte remissos.
-
100
-
Nec non et
socii, quae cuique est copia, laeti
-
dona
ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
-
ordine
aena locant alii, fusique per herbam
-
subiciunt
veribus prunas et viscera torrent.
-
-
Exspectata
dies aderat, nonamque serena
-
105
-
Auroram
Phaethontis equi iam luce vehebant,
-
famaque
finitimos et clari nomen Acestae
-
excierat;
laeto complerant litora coetu,
-
visuri
Aeneadas, pars et certare parati.
-
Munera
principio ante oculos circoque locantur
-
110
-
in medio,
sacri tripodes viridesque coronae,
-
et palmae
pretium victoribus, armaque et ostro
-
perfusae
vestes, argenti aurique talenta;
-
et tuba
commissos medio canit aggere ludos.
-
-
Prima
pares ineunt gravibus certamina remis
-
115
-
quattuor
ex omni delectae classe carinae.
-
Velocem
Mnestheus agit acri remige Pristim,
-
mox Italus
Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
-
ingentemque
Gyas ingenti mole Chimaeram,
-
urbis
opus, triplici pubes quam Dardana versu
-
120
-
impellunt,
terno consurgunt ordine remi;
-
Sergestusque,
domus tenet a quo Sergia nomen,
-
Centauro
invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
-
caerulea,
genus unde tibi, Romane Cluenti.
-
-
Est procul
in pelago saxum spumantia contra
-
125
-
litora,
quod tumidis submersum tunditur olim
-
fluctibus,
hiberni condunt ubi sidera cori;
-
tranquillo
silet, immotaque attollitur unda
-
campus, et
apricis statio gratissima mergis.
-
Hic
viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
-
130
-
constituit
signum nautis pater, unde reverti
-
scirent,
et longos ubi circumflectere cursus.
-
Tum loca
sorte legunt, ipsique in puppibus auro
-
ductores
longe effulgent ostroque decori;
-
cetera
populea velatur fronde iuventus,
-
135
-
nudatosque
umeros oleo perfilsa nitescit.
-
Considunt
transtris, intentaque brachia remis;
-
intenti
exspectant signum, exsultantiaque haurit
-
corda
pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
-
Inde, ubi
clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
-
140
-
haud mora,
prosiluere suis; ferit aethera clamor
-
nauticus,
adductis spumant freta versa lacertis.
-
Infindunt
pariter sulcos, totumque dehiscit
-
convulsum
remis rostrisque tridentibus aequor.
-
Non tam
praecipites biiugo certamine campum
-
145
-
corripuere,
ruuntque effusi carcere currus,
-
nec sic
immissis aurigae undantia lora
-
concussere
iugis pronique in verbera pendent.
-
Tum plausu
fremituque virum studiisque faventum
-
consonat
omne nemus, vocemque inclusa volutant
-
150
-
litora,
pulsati colles clamore resultant.
-
-
Effugit
ante alios primisque elabitur undis
-
turbam
inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
-
consequitur,
melior remis, sed pondere pinus
-
tarda
tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
-
155
-
Centaurusque
locum tendunt superare priorem;
-
et nunc
Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
-
Centaurus,
nunc una ambae iunctisque feruntur
-
frontibus,
et longa sulcant vada salsa carina.
-
Iamque
propinquabant scopulo metamque tenebant,
-
160
-
cum
princeps medioque Gyas in gurgite victor
-
rectorem
navis compellat voce Menoeten:
-
'Quo
tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;
-
litus ama,
et laevas stringat sine palmula cautes;
-
altum alii
teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes
-
165
-
saxa
timens proram pelagi detorquet ad undas.
-
'Quo
diversus abis?' iterum 'Pete saxa, Menoete!'
-
cum
clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
-
respicit
instantem tergo, et propiora tenentem.
-
Ille inter
navemque Gyae scopulosque sonantes
-
170
-
radit iter
laevum interior, subitoque priorem
-
praeterit,
et metis tenet aequora tuta relictis.
-
Tum vero
exarsit iuveni dolor ossibus ingens,
-
nec
lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,
-
oblitus
decorisque sui sociumque salutis,
-
175
-
in mare
praecipitem puppi deturbat ab alta;
-
ipse
gubernaclo rector subit, ipse magister,
-
hortaturque
viros, clavumque ad litora torquet.
-
At gravis,
ut fundo vix tandem redditus imo est,
-
iam senior
madidaque fluens in veste Menoetes
-
180
-
summa
petit scopuli siccaque in rupe resedit.
-
Ilium et
labentem Teucri et risere natantem,
-
et salsos
rident revomentem pectore fluctus.
-
-
Hic laeta
extremis spes est accensa duobus,
-
Sergesto
Mnestheique, Gyan superare morantem.
-
185
-
Sergestus
capit ante locum scopuloque propinquat,
-
nec tota
tamen ille prior praeeunte carina;
-
parte
prior, partem rostro premit aemula Pristis.
-
At media
socios incedens nave per ipsos
-
hortatur
Mnestheus: 'Nunc, nunc insurgite remis,
-
190
-
Hectorei
socii, Troiae quos sorte suprema
-
delegi
comites; nunc illas promite vires,
-
nunc
animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,
-
Ionioque
mari Maleaeque sequacibus undis.
-
Non iam
prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
-
195
-
quamquam
O! -- sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;
-
extremos
pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
-
et
prohibete nefas.' Olli certamine summo
-
procumbunt;
vastis tremit ictibus aerea puppis,
-
subtrahiturque
solum; tum creber anhelitus artus
-
200
-
aridaque
ora quatit, sudor fluit undique rivis.
-
Attulit
ipse viris optatum casus honorem.
-
Namque
furens animi dum proram ad saxa suburguet
-
interior,
spatioque subit Sergestus iniquo,
-
infelix
saxis in procurrentibus haesit.
-
205
-
Concussae
cautes, et acuto in murice remi
-
obnixi
crepuere, inlisaque prora pependit.
-
Consurgunt
nautae et magno clamore morantur,
-
ferratasque
trudes et acuta cuspide contos
-
210
-
expediunt,
fractosque legunt in gurgite remos.
-
At laetus
Mnestheus successuque acrior ipso
-
agmine
remorum celeri ventisque vocatis
-
prona
petit maria et pelago decurrit aperto.
-
215
-
Qualis
spelunca subito commota columba,
-
cui domus
et dulces latebroso in pumice nidi,
-
fertur in
ana volans, plausumque exterrita pennis
-
dat tecto
ingentem, mox aere lapsa quieto
-
radit iter
liquidum, celeres neque commovet alas:
-
220
-
sic
Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
-
aequora,
sic illam fert impetus ipse volantem.
-
Et primum
in scopulo luctantem deserit alto
-
Sergestum,
brevibusque vadis frustraque vocantem
-
auxilia,
et fractis discentem currere remis
-
225
-
Inde Gyan
ipsamque ingenti mole Chimaeram
-
consequitur;
cedit, quoniam spoliata magistro est.
-
-
Solus
iamque ipso superest in fine Cloanthus:
-
quem
petit, et summis adnixus viribus urguet.
-
Tum vero
ingeminat clamor, cunctique sequentem
-
230
-
instigant
studiis, resonatque fragoribus aether.
-
Hi
proprium decus et partum indignantur honorem
-
ni
teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
-
hos
successus alit: possunt, quia posse videntur.
-
Et fors
aequatis cepissent praemia rostris,
-
235
-
ni palmas
ponto tendens utrasque Cloanthus
-
fudissetque
preces, divosque in vota vocasset:
-
Di, quibus
imperium est pelagi, quorum aequora curro,
-
vobis
laetus ego hoc candentem in litore taurum
-
constituam
ante aras, voti reus, extaque salsos
-
240
-
porriciam
in fluctus et vina liquentia fundam.'
-
Dixit,
eumque imis sub fluctibus audiit omnis
-
Nereidum
Phorcique chorus Panopeaque virgo,
-
et pater
ipse manu magna Portunus euntem
-
impulit;
illa Noto citius volucrique sagitta
-
245
-
ad terram
fugit, et portu se condidit alto.
-
-
Tum satus
Anchisa, cunctis ex more vocatis,
-
victorem
magna praeconis voce Cloanthum
-
declarat
viridique advelat tempora lauro,
-
muneraque
in naves ternos optare iuvencos,
-
250
-
vinaque et
argenti magnum dat ferre talentum.
-
Ipsis
praecipuos ductoribus addit honores:
-
victori
chlamydem auratam, quam plurima circum
-
purpura
maeandro duplici Meliboea cucurrit,
-
intextusque
puer frondosa regius Ida
-
veloces
iaculo cervos cursuque fatigat,
-
255
-
acer,
anhelanti similis, quem praepes ab Ida
-
sublimem
pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
-
longaevi
palmas nequiquam ad sidera tendunt
-
custodes,
saevitque canum latratus in auras.
-
At qui
deinde locum tenuit virtute secundum,
-
260
-
levibus
huic hamis consertam auroque trilicem
-
loricam,
quam Demoleo detraxerat ipse
-
victor
apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
-
donat
habere viro, decus et tutamen in armis.
-
Vix illam
famuli Phegeus Sagarisque ferebant
-
265
-
multiplicem,
conixi umeris; indutus at olim
-
Demoleos
cursu palantes Troas agebat.
-
Tertia
dona facit geminos ex aere lebetas,
-
cymbiaque
argento perfecta atque aspera signis.
-
Iamque
adeo donati omnes opibusque superbi
-
270
-
puniceis
ibant evincti tempora taenis,
-
cum saevo
e scopulo multa vix arte revolsus,
-
amissis
remis atque ordine debilis uno,
-
inrisam
sine honore ratem Sergestus agebat.
-
Qualis
saepe viae deprensus in aggere serpens,
-
aerea quem
obliquum rota transiit, aut gravis ictu
-
275
-
seminecem
liquit saxo lacerumque viator;
-
nequiquam
longos fugiens dat corpore tortus,
-
parte
ferox, ardensque oculis, et sibila colla
-
arduus
attollens, pars volnere clauda retentat
-
nexantem
nodis seque in sua membra plicantem:
-
280
-
tali
remigio navis se tarda movebat;
-
vela facit
tamen, et velis subit ostia plenis.
-
Sergestum
Aeneas promisso munere donat,
-
servatam
ob navem laetus sociosque reductos.
-
Olli serva
datur, operum haud ignara Minervae,
-
285
-
Cressa
genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
-
-
Hoc pius
Acneas misso certamine tendit
-
gramineum
in campum, quem collibus undique curvis
-
cingebant
silvae, mediaque in valle theatri
-
circus
erat; quo se multis cum milibus heros
-
290
-
consessu
medium tulit exstructoque resedit.
-
Hic, qui
forte velint rapido contendere cursu,
-
imitat
pretiis animos, et praemia ponit.
-
Undique
conveniunt leucri mixtique Sicani,
-
Nisus et
Euryalus primi,
-
295
-
Euryalus
forma insignis viridique iuventa,
-
Nisus
amore pio pueri; quos deinde secutus
-
regius
egregia Priami de stirpe Diores;
-
hunc
Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
-
alter ab
Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
-
300
-
tum duo
Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,
-
adsueti
silvis, comites senioris Acestae;
-
multi
praeterea, quos fama obscura recondit.
-
Aeneas
quibus in mediis sic deinde locutus:
-
'Accipite
haec animis, laetasque advertite mentes:
-
305
-
nemo ex
hoc numero mihi non donatus abibit.
-
Gnosia
bina dabo levato lucida ferro
-
spicula
caelatamque argento ferre bipennem;
-
omnibus
hic erit unus honos. Tres praemia primi
-
accipient
flavaque caput nectentur oliva.
-
310
-
Primus
equum phaleris insignem victor habeto;
-
alter
Amazoniam pharetram plenamque sagittis
-
Threiciis,
lato quam circum amplectitur auro
-
balteus et
tereti subnectit fibula gemma;
-
tertius
Argolica hac galea contentus abito.'
-
-
315
-
Haec ubi
dicta, locum capiunt, signoque repente
-
corripiunt
spatia audito, limenque relinquunt,
-
effusi
nimbo similes, simul ultima signant.
-
Primus
abit longeque ante omnia corpora Nisus
-
emicat, et
ventis et fulminis ocior alis;
-
320
-
proximus
huic, longo sed proxumus intervallo,
-
insequitur
Salius; spatio post deinde relicto
-
tertius
Euryalus:
-
Euryalumque
Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
-
ecce volat
calcemque terit iam calce Diores,
-
325
-
incumbens
umero, spatia et si plura supersint,
-
transeat
elapsus prior, ambiguumque relinquat.
-
Iamque
fere spatio extremo fessique sub ipsam
-
finem
adventabant, levi cum sanguine Nisus
-
labitur
infelix, caesis ut forte iuvencis
-
330
-
fusus
humum viridisque super madefecerat herbas.
-
Hic
iuvenis iam victor ovans vestigia presso
-
haud
tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
-
concidit
immundoque fimo sacroque cruore.
-
Non tamen
Euryali, non ille oblitus amorum;
-
335
-
nam sese
opposuit Salio per lubrica surgens;
-
ille autem
spissa iacuit revolutus harena.
-
Emicat
Euryalus, et munere victor amici
-
prima
tenet, plausuque volat fremituque secundo.
-
Post
Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
-
340
-
Hic totum
caveae consessum ingentis et ora
-
prima
patrum magnis Salius clamoribus implet,
-
ereptumque
dolo reddi sibi poscit honorem.
-
Tutatur
favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
-
gratior et
pulchro veniens in corpore virtus.
-
345
-
Adiuvat et
magna proclamat voce Diores,
-
qui subiit
palmae, frustraque ad praemia venit
-
ultima, si
primi Salio reddentur honores.
-
Tum pater
Aeneas 'Vestra' inquit 'munera vobis
-
certa
manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
-
350
-
me liceat
casus misereri insontis amici.'
-
Sic fatus,
tergum Gaetuli immane leonis
-
dat Salio,
villis onerosum atque unguibus aureis.
-
Hic Nisus,
'Si tanta' inquit 'sunt praemia victis,
-
et te
lapsorum miseret, quae munera Niso
-
355
-
digna
dabis, primam merui qui laude coronam,
-
ni me,
quae Salium, fortuna inimica tulisset?
-
Et simul
his dictis faciem ostentabat et udo
-
turpia
membra fimo. Risit pater optimus olli
-
et clipeum
efferri iussit, Didymaonis artem,
-
360
-
Neptuni
sacro Danais de poste refixum.
-
Hoc
iuvenem egregium praestanti munere donat;
-
-
Post, ubi
confecti cursus, et dona peregit:
-
'Nunc, si
cui virtus animusque in pectore praesens,
-
adsit, et
evinctis attollat brachia palmis.'
-
365
-
Sic ait,
et geminum pugnae proponit honorem,
-
victori
velatum auro vittisque iuvencum,
-
ensem
atque insignem galeam solacia victo.
-
Nec mora:
continuo vastis cum viribus effert
-
ora Dares,
magnoque virum se murmure tollit;
-
370
-
solus qui
Paridem solitus contendere contra,
-
idemque ad
tumulum, quo maximus occubat Hector,
-
victorem
Buten immani corpore, qui se
-
Bebrycia
veniens Amyci de gente ferebat,
-
perculit,
et fulva moribundum extendit harena.
-
375
-
Talis
prima Dares caput altum in proelia tollit,
-
ostenditque
umeros latos, alternaque iactat
-
brachia
protendens, et verberat ictibus auras.
-
Quaeritur
huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
-
audet
adire virum manibusque inducere caestus.
-
380
-
Ergo
alacris, cunctosque putans excedere palma,
-
Aeneae
stetit aute pedes, nec plura moratus
-
tum laeva
taurum cornu tenet, atque ita fatur:
-
'Nate dea,
si nemo audet se credere pugnae,
-
quae finis
standi? Quo me decet usque teneri?
-
385
-
Ducere
dona iube.' Cuncti simul ore fremebant
-
Dardanidae,
reddique viro promissa iubebant.
-
-
Hic gravis
Entellum dictis castigat Acestes,
-
proximus
ut viridante toro consederat herbae:
-
'Entelle,
heroum quondam fortissime frustra,
-
390
-
tantane
tam patiens nullo certamine tolli
-
dona
sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
-
requiquam
memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
-
Trinacriam,
et spolia illa tuis pendentia tectis?'
-
Ille sub
haec: 'Non laudis amor, nec gloria cessit
-
395
-
pulsa
metu; sed enim gelidus tardante senecta
-
sanguis
hebet, frigentque effetae in corpore vires.
-
Si mihi,
quae quondam fuerat, quaque improbus iste
-
exsultat
fidens, si nunc foret illa iuventas,
-
haud
equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
-
400
-
venissem,
nec dona moror.' Sic deinde locutus
-
in medium
geminos immani pondere caestus
-
proiecit,
quibus acer Eryx in proelia suetus
-
ferre
manum, duroque intendere brachia tergo.
-
Obstipuere
animi: tantorum ingentia septem
-
405
-
terga boum
plumbo insuto ferroque rigebant.
-
Ante omnes
stupet ipse Dares, longeque recusat;
-
magnanimusque
Anchisiades et pondus et ipsa
-
huc illuc
vinclorum immensa volumina versat.
-
Tum senior
talis referebat pectore voces:
-
410
-
'Quid, si
quis caestus ipsius et Herculis arma
-
vidisset,
tristemque hoc ipso in litore pugnam?
-
Haec
germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; --
-
sanguine
cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; --
-
his magnum
Alciden contra stetit; his ego suetus,
-
415
-
dum melior
vires sanguis dabat, aemula necdum
-
temporibus
geminis canebat sparsa senectus.
-
Sed si
nostra Dares haec Troius arma recusat,
-
idque pio
sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
-
aequemus
pugnas. Erycis tibi terga remitto;
-
420
-
solve
metus; et tu Troianos exue caestus.'
-
Haec
fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
-
et magnos
membrorum artus, magna ossa lacertosque
-
exuit,
atque ingens media consistit harena.
-
Tum satus
Anchisa caestus pater extulit aequos,
-
425
-
et paribus
palmas amborum innexuit armis.
-
Constitit
in digitos extemplo arrectus uterque,
-
brachiaque
ad superas interritus extulit auras.
-
Abduxere
retro longe capita ardua ab ictu,
-
immiscentque
manus manibus, pugnamque lacessunt.
-
430
-
Ille pedum
melior motu, fretusque iuventa;
-
hic
membris et mole valens, sed tarda trementi
-
genua
labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
-
Multa viri
nequiquam inter se volnera iactant,
-
multa cavo
lateri ingeminant, et pectore vastos
-
435
-
dant
sonitus, erratque auris et tempora circum
-
crebra
manus, duro crepitant sub volnere malae.
-
Stat
gravis Entellus nisuque immotus eodem,
-
corpore
tela modo atque oculis vigilantibus exit.
-
Ille,
velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
-
440
-
aut
montana sedet circum castella sub armis,
-
nunc hos,
nunc illos aditus, omnemque pererrat
-
arte
locum, et variis adsultibus inritus urguet.
-
Ostendit
dextram insurgens Entellus, et alte
-
extulit:
ille ictum venientem a vertice velox
-
445
-
praevidit,
celerique elapsus corpore cessit.
-
Entellus
vires in ventum effudit, et ultro
-
ipse
gravis graviterque ad terram pondere vasto
-
concidit,
ut quondam cava concidit aut Erymantho,
-
aut Ida in
magna, radicibus eruta pinus.
-
450
-
Consurgunt
studiis Teucri et Trinacria pubes;
-
it clamor
caelo, primusque accurrit Acestes,
-
aequaevumque
ab humo miserans attollit amicum.
-
At non
tardatus casu neque territus heros
-
acrior ad
pugnam redit ac vim suscitat ira.
-
455
-
Tum pudor
incendit vires et conscia virtus,
-
praecipitemque
Daren ardens agit aequore toto,
-
nunc
dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
-
nec mora,
nec requies: quam multa grandine nimbi
-
culminibus
crepitant, sic densis ictibus heros
-
460
-
creber
utraque manu pulsat versatque Dareta.
-
-
Tum pater
Aeneas procedere longius iras
-
et saevire
animis Entellum haud passus acerbis;
-
sed finem
imposuit pugnae, fessumque Dareta
-
eripuit
mulcens dictis, ac talia fatur:
-
465
-
'Infelix,
quae tanta animum dementia cepit?
-
Non vires
alias conversaque numina sentis?
-
Cede deo.'
Dixitque et proelia voce diremit.
-
Ast illum
fidi aequales, genua aegra trahentem,
-
iactantemque
utroque caput, crassumque cruorem
-
470
-
ore
eiectantem mixtosque in sanguine dentes,
-
ducunt ad
naves; galeamque ensemque vocati
-
accipiunt;
palmam Entello taurumque relinquunt.
-
Hic
victor, superans animis tauroque superbus:
-
'Nate dea,
vosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri,
-
475
-
et mihi
quae fuerint iuvenali in corpore vires,
-
et qua
servetis revocatum a morte Dareta.'
-
Dixit, et
adversi contra stetit ora iuvenci,
-
qui donum
adstabat pugnae, durosque reducta
-
libravit
dextra media inter cornua caestus,
-
480
-
arduus,
effractoque inlisit in ossa cerebro.
-
sternitur
exanimisque tremens procumbit humi bos.
-
Ille super
tales effundit pectore voces:
-
'Hanc
tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
-
persolvo;
hic victor caestus artemque repono.'
-
-
485
-
Protinus
Aeneas celeri certare sagitta
-
invitat
qui forte velint, et praemia ponit,
-
ingentique
manu malum de nave Seresti
-
erigit, et
volucrem traiecto in fune columbam,
-
quo
tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
-
490
-
Convenere
viri, deiectamque aerea sortem
-
accepit
galea; et primus clamore secundo
-
Hyrtacidae
ante omnes exit locus Hippocoontis;
-
quem modo
navali Mnestheus certamine victor
-
consequitur,
viridi Mnestheus evinctus oliva.
-
495
-
Tertius
Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
-
Pandare,
qui quondam, iussus confundere foedus,
-
in medios
telum torsisti primus Achivos.
-
Extremus
galeaque ima subsedit Acestes,
-
ausus et
ipse manu iuvenum temptare laborem.
-
500
-
Tum
validis flexos incurvant viribus arcus
-
pro se
quisque viri, et depromunt tela pharetris.
-
Primaque
per caelum, nervo stridente, sagitta
-
Hyrtacidae
iuvenis volucres diverberat auras;
-
et venit,
adversique infigitur arbore mali.
-
505
-
Intremuit
malus, timuitque exterrita pennis
-
ales, et
ingenti sonuerunt omnia plausu.
-
Post acer
Mnestheus adducto constitit arcu,
-
alta
petens, pariterque oculos telumque tetendit.
-
Ast ipsam
miserandus avem contingere ferro
-
510
-
non
valuit: nodos et vincula linea rupit,
-
quis
innexa pedem malo pendebat ab alto:
-
illa notos
atque alta volans in nubila fugit.
-
Tum
rapidus, iamdudum arcu contenta parato
-
tela
tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
-
515
-
iam vacuo
laetam caelo speculatus, et alis
-
plaudentem
nigra figit sub nube columbam.
-
Decidit
exanimis, vitamque reliquit in astris
-
aetheriis,
fixamque refert delapsa sagittam.
-
-
Amissa
solus palma superabat Acestes;
-
520
-
qui tamen
aerias telum contendit in auras,
-
ostentans
artemque pater arcumque sonantem.
-
Hic oculis
subito obicitur magnoque futurum
-
augurio
monstrum; docuit post exitus ingens,
-
seraque
terrifici cecinerunt omina vates.
-
525
-
Namque
volans liquidis in nubibus arsit harundo,
-
signavitque
viam flammis, tenuisque recessit
-
consumpta
in ventos, caelo ceu saepe refixa
-
transcurrunt
crinemque volantia sidera ducunt.
-
Attonitis
haesere animis, superosque precati
-
530
-
Trinacrii
Teucrique viri; nec maximus omen
-
abnuit
Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
-
muneribus
cumulat magnis, ac talia fatur:
-
'Sume,
pater; nam te voluit rex magnus Olympi
-
talibus
auspiciis exsortem ducere honores.
-
535
-
Ipsius
Anchisae longaevi hoc munus habebis,
-
cratera
impressum signis, quem Thracius olim
-
Anchisae
genitori in magno munere Cisseus
-
ferre sui
dederat monumentum et pignus amoris.'
-
Sic fatus
cingit viridanti tempora lauro,
-
540
-
et primum
ante omnes victorem appellat Acesten.
-
Nec bonus
Eurytion praelato invidit honori,
-
quamvis
solus avem caelo deiecit ab alto.
-
Proximus
ingreditur donis, qui vincula rupit;
-
extremus,
volucri qui fixit arundine malum.
-
-
545
-
At pater
Aeneas, nondum certamine misso,
-
custodem
ad sese comitemque impubis Iuli
-
Epytiden
vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
-
'Vade age,
et Ascanio, si iam puerile paratum
-
agmen
habet secum, cursusque instruxit equorum,
-
550
-
ducat avo
turmas, et sese ostendat in armis,
-
dic' ait.
Ipse omnem longo decedere circo
-
infusum
populum, et campos iubet esse patentes.
-
Incedunt
pueri, pariterque ante ora parentum
-
frenatis
lucent in equis, quos omnis euntes
-
555
-
Trinacriae
mirata fremit Troiaeque iuventus.
-
omnibus in
morem tonsa coma pressa corona;
-
cornea
bina ferunt praefixa hastilia ferro;
-
pars levis
umero pharetras; it pectore summo
-
flexilis
obtorti per collum circulus auri.
-
560
-
Tres
equitum numero turmae, ternique vagantur
-
ductores:
pueri bis seni quemque secuti
-
agmine
partito fulgent paribusque magistris.
-
Una acies
iuvenum, ducit quam parvus ovantem
-
nomen avi
referens Priamus, -- tua clara, Polite,
-
565
-
progenies,
auctura Italos, -- quem Thracius albis
-
portat
equus bicolor maculis, vestigia primi
-
alba pedis
frontemque ostentans arduus albam.
-
Alter
Atys, genus unde Atii duxere Latini,
-
parvus
Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
-
570
-
Extremus,
formaque ante omnis pulcher, Iulus
-
Sidonio
est invectus equo, quem candida Dido
-
esse sui
dederat monumentum et pignus amoris.
-
Cetera
Trinacrii pubes senioris Acestae
-
fertur
equis.
-
575
-
Excipiunt
plausu pavidos, gaudentque tuentes
-
Dardanidae,
veterumque adgnoscunt ora parentum.
-
Postquam
omnem laeti consessum oculosque suorum
-
lustravere
in equis, signum clamore paratis
-
Epytides
longe dedit insonuitque flagello.
-
580
-
Olli
discurrere pares, atque agmina terni
-
diductis
solvere choris, rursusque vocati
-
convertere
vias infestaque tela tulere.
-
Inde alios
ineunt cursus aliosque recursus
-
adversi
spatiis, alternosque orbibus orbes
-
585
-
impediunt,
pugnaeque cient simulacra sub armis;
-
et nunc
terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
-
infensi,
facta pariter nunc pace feruntur.
-
Ut quondam
Creta fertur Labyrinthus in alta
-
parietibus
textum caecis iter, ancipitemque
-
590
-
mille viis
habuisse dolum, qua signa sequendi
-
falleret
indeprensus et inremeabilis error;
-
haud alio
Teucrum nati vestigia cursu
-
impediunt
texuntque fugas et proelia ludo,
-
delphinum
similes, qui per maria umida nando
-
595
-
Carpathium
Libycumque secant, [luduntque per undas.]
-
Hunc morem
cursus atque haec certamina primus
-
Ascanius,
Longam muris cum cingeret Albam,
-
rettulit,
et priscos docuit celebrare Latinos,
-
quo puer
ipse modo, secum quo Troia pubes;
-
600
-
Albani
docuere suos; hinc maxima porro
-
accepit
Roma, et patrium servavit honorem;
-
Troiaque
nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
-
Hac
celebrata tenus sancto certamina patri.
-
-
Hic primum
fortuna fidem mutata novavit.
-
605
-
Dum variis
tumulo referunt sollemnia ludis,
-
Irim de
caelo misit Saturnia Iuno
-
Iliacam ad
classem, ventosque adspirat eunti,
-
multa
movens, necdum antiquum saturata dolorem.
-
Illa, viam
celerans per mille coloribus arcum,
-
610
-
nulli visa
cito decurrit tramite virgo.
-
Conspicit
ingentem concursum, et litora lustrat,
-
desertosque
videt portus classemque relictam.
-
At procul
in sola secretae Troades acta
-
amissum
Anchisen flebant, cunctaeque profundum
-
615
-
pontum
adspectabant flentes. 'Heu tot vada fessis
-
et tantum
superesse maris!' vox omnibus una.
-
Urbem
orant; taedet pelagi perferre laborem.
-
Ergo inter
medias sese haud ignara nocendi
-
conicit,
et faciemque deae vestemque reponit;
-
620
-
fit Beroe,
Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
-
cui genus
et quondam nomen natique fuissent;
-
ac sic
Dardanidum mediam se matribus infert:
-
'O
miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello
-
traxerit
ad letum patriae sub moenibus! O gens
-
625
-
infelix,
cui te exitio Fortuna reservat?
-
Septuma
post Troiae exscidium iam vertitur aestas,
-
eum freta,
cum terras omnes, tot inhospita saxa
-
sideraque
emensae ferimur, dum per mare magnum
-
Italiam
sequimur fugientem, et volvimur undis.
-
630
-
Hic Erycis
fines fraterni, atque hospes Acestes:
-
quis
prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
-
O patria
et rapti nequiquam ex hoste Penates,
-
nullane
iam Troiae dicentur moenia? Nusquam
-
Hectoreos
amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?
-
635
-
Quin agite
et mecum infaustas exurite puppes.
-
Nam mihi
Cassandrae per somnum vatis imago
-
ardentes
dare visa faces: ''Hic quaerite Troiam;
-
hic domus
est'' inquit ''vobis.'' Iam tempus agi res,
-
uec tantis
mora prodigiis. En quattuor arae
-
640
-
Neptuno;
deus ipse faces animumque ministrat.'
-
Haec
memorans, prima infensum vi corripit ignem,
-
sublataque
procul dextra conixa coruscat,
-
et iacit:
arrectae mentes stupefactaque corda
-
Iliadum.
Hic una e multis, quae maxima natu,
-
645
-
Pyrgo, tot
Priami natorum regia nutrix:
-
'Non Beroe
vobis, non haec Rhoeteia, matres,
-
est
Dorycli coniunx; divini signa decoris
-
ardentesque
notate oculos; qui spiritus illi,
-
qui
voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
-
650
-
Ipsa
egomet dudum Beroen digressa reliqui
-
aegram,
indignantem, tali quod sola careret
-
munere,
nec meritos Anchisae inferet honores.'
-
Haec
effata.
-
At matres
primo ancipites oculisque malignis
-
655
-
ambiguae
spectare rates miserum inter amorem
-
praesentis
terrae fatisque vocantia regna,
-
cum dea se
paribus per caelum sustulit alis,
-
ingentemque
fuga secuit sub nubibus arcum.
-
Tum vero
attonitae monstris actaeque furore
-
660
-
conclamant,
rapiuntque focis penetralibus ignem;
-
pars
spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
-
coniciunt.
Furit immissis Volcanus habenis
-
transtra
per et remos et pictas abiete puppes.
-
-
Nuntius
Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
-
665
-
incensas
perfert naves Eumelus, et ipsi
-
respiciunt
atram in nimbo volitare favillam.
-
Primus et
Ascanius, cursus ut laetus equestres
-
ducebat,
sic acer equo turbata petivit
-
castra,
nec exanimes possunt retinere magistri.
-
670
-
'Quis
furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit,
-
'heu,
miserae cives? Non hostem inimicaque castra
-
Argivum,
vestras spes uritis. En, ego vester
-
Ascanius!'
Galeam ante pedes proiecit inanem,
-
qua ludo
indutus belli simulacra ciebat;
-
675
-
accelerat
simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
-
Ast illae
diversa metu per litora passim
-
diffugiunt,
silvasque et sicubi concava furtim
-
saxa
petunt; piget incepti lucisque, suosque
-
mutatae
adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
-
-
680
-
Sed non
idcirco flammae atque incendia vires
-
indomitas
posuere; udo sub robore vivit
-
stuppa
vomens tardum fumum, lentusque carinas
-
est vapor,
et toto descendit corpore pestis,
-
nec vires
heroum infusaque flumina prosunt.
-
685
-
Tum pius
Aeneas umeris abscindere vestem,
-
auxilioque
vocare deos, et tendere palmas:
-
'Iuppiter
omnipotens, si nondum exosus ad unum
-
Troianos,
si quid pietas antiqua labores
-
respicit
humanos, da flammam evadere classi
-
690
-
nunc,
Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
-
Vel tu,
quod superest infesto fulmine morti,
-
si mereor,
demitte, tuaque hic obrue dextra.'
-
Vix haec
ediderat, cum effusis imbribus atra
-
tempestas
sine more furit, tonitruque tremescunt
-
695
-
ardua
terrarum et campi; ruit aethere toto
-
turbidus
imber aqua densisque nigerrimus austris;
-
implenturque
super puppes; semiusta madescunt
-
robora;
restinctus donec vapor omnis, et omnes,
-
quattuor
amissis, servatae a peste carinae.
-
-
700
-
At pater
Aeneas, casu concussus acerbo,
-
nunc huc
ingentes, nunc illuc pectore curas
-
mutabat
versans, Siculisne resideret arvis,
-
oblitus
fatorum, Italasne capesseret oras.
-
Tum senior
Nautes, unum Tritonia Pallas
-
705
-
quem
docuit multaque insignem reddidit arte,
-
haec
responsa dabat, vel quae portenderet ira
-
magna
deum, vel quae fatorum posceret ordo;
-
isque his
Aenean solatus vocibus infit:
-
'Nate dea,
quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
-
710
-
quidquid
erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
-
Est tibi
Dardanius divinae stirpis Acestes:
-
hunc cape
consiliis socium et coniunge volentem;
-
huic
trade, amissis superant qui navibus, et quos
-
pertaesum
magni incepti rerumque tuarum est;
-
715
-
longaevosque
senes ac fessas aequore matres,
-
et
quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
-
delige, et
his habeant terris sine moenia fessi:
-
urbem
appellabunt permisso nomine Acestam.'
-
-
Talibus
incensus dictis senioris amici,
-
720
-
tum vero
in curas animo diducitur omnes.
-
Et nox
atra polum bigis subvecta tenebat:
-
visa
dehinc caelo facies delapsa parentis
-
Anchisae
subito tales effundere voces:
-
'Nate,
mihi vita quondam, dum vita manebat,
-
725
-
care
magis, nate, Iliacis exercite fatis,
-
imperio
Iovis huc venio, qui classibus ignem
-
depulit,
et caelo tandem miseratus ab alto est.
-
Consiliis
pare, quae nunc pulcherrima Nautes
-
dat
senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
-
730
-
defer in
Italiam; gens dura atque aspera cultu
-
debellanda
tibi Latio est. Ditis tamen ante
-
infernas
accede domos, et Averna per alta
-
congressus
pete, nate, meos. Non me impia namque
-
Tartara
habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
-
735
-
concilia
Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
-
nigrarum
multo pecudum te sanguine ducet:
-
tum genus
omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
-
Iamque
vale: torquet medios Nox humida cursus,
-
et me
saevus equis Oriens adflavit anhelis.'
-
740
-
Dixerat,
et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
-
Aeneas,
'Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit,
-
'Quem
fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?'
-
Haec
memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
-
Pergameumque
Larem et canae penetralia Vestae
-
745
-
farre pio
et plena supplex veneratur acerra.
-
-
Extemplo
socios primumque arcessit Acesten,
-
et Iovis
imperium et cari praecepta parentis
-
edocet, et
quae nunc animo sententia constet.
-
Haud mora
consiliis, nec iussa recusat Acestes.
-
750
-
Transcribunt
urbi matres, populumque volentem
-
deponunt,
animos nil magnae laudis egentes.
-
Ipsi
transtra novant, flammisque ambesa reponunt
-
robora
navigiis, aptant remosque rudentesque,
-
exigui
numero, sed bello vivida virtus.
-
755
-
Interea
Aeneas urbem designat aratro
-
sortiturque
domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
-
esse
iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
-
indicitque
forum et patribus dat iura vocatis.
-
Tum vicina
astris, Erycino in vertice sedes
-
760
-
fundatur
Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
-
ac lucus
late sacer additur Anchiseo.
-
-
Iamque
dies epulata novem gens omnis, et aris
-
factus
honos: placidi straverunt aequora venti,
-
creber et
adspirans rursus vocat Auster in altum.
-
765
-
Exoritur
procurva ingens per litora fletus;
-
complexi
inter se noctemque diemque morantur.
-
Ipsae iam
matres, ipsi, quibus aspera quondam
-
visa maris
facies et non tolerabile nomen,
-
ire
volunt, omnemque fugae perferre laborem.
-
770
-
Quos bonus
Aeneas dictis solatur amicis,
-
et
consanguineo lacrimans commendat Acestae.
-
Tris Eryci
vitulos et Tempestatibus agnam
-
caedere
deinde iubet, solvique ex ordine funem.
-
Ipse,
caput tonsae foliis evinctus olivae,
-
775
-
stans
procul in prora pateram tenet, extaque salsos
-
proiicit
in fluctus ac vina liquentia fundit.
-
Prosequitur
surgens a puppi ventus euntes.
-
Certatim
socii feriunt mare et aequora verrunt.
-
-
At Venus
interea Neptunum exercita curis
-
780
-
adloquitur,
talesque effundit pectore questus:
-
Iunonis
gravis ira nec exsaturabile pectus
-
cogunt me,
Neptune, preces descendere in omnes;
-
quam nec
longa dies, pietas nec mitigat ulla,
-
nec Iovis
imperio fatisque infracta quiescit.
-
785
-
Non media
de gente Phrygum exedisse nefandis
-
urbem
odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:
-
reliquias
Troiae, cineres atque ossa peremptae
-
insequitur:
causas tanti sciat illa furoris.
-
Ipse mihi
nuper Libycis tu testis in undis
-
790
-
quam molem
subito excierit: maria omnia caelo
-
miscuit,
Aeoliis nequiquam freta procellis,
-
in regnis
hoc ausa tuis.
-
Per scelus
ecce etiam Troianis matribus actis
-
exussit
foede puppes, et classe subegit
-
795
-
amissa
socios ignotae linquere terrae.
-
Quod
superest, oro, liceat dare tuta per undas
-
vela tibi,
liceat Laurentem attingere Thybrim:
-
si
concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'
-
Tum
Saturnius haec domitor maris edidit alti:
-
800
-
'Fas omne
est, Cytherea, meis te fidere regnis,
-
unde genus
ducis: merui quoque; saepe furores
-
compressi,
et rabiem tantam caelique marisque.
-
Nec minor
in terris, Xanthum Simoentaque testor,
-
Aeneae
mihi cura tui. Cum Troia Achilles
-
805
-
exanimata
sequens impingeret agmina muris,
-
milia
multa daret leto, gemerentque repleti
-
amnes, nec
reperire viam atque evolvere posset
-
in mare se
Xanthus, Pelidae tunc ego forti
-
congressum
Aenean nec dis nec viribus aequis
-
810
-
nube cava
rapui, cuperem cum vertere ab imo
-
structa
meis manibus periurae moenia Troiae.
-
Nunc
quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.
-
Tutus,
quos optas, portus accedet Averni.
-
Unus erit
tantum, amissum quem gurgite quaeres;
-
815
-
unum pro
multis dabitur caput.'
-
His ubi
laeta deae permulsit pectora dictis,
-
iungit
equos auro genitor, spumantiaque addit
-
frena
feris, manibusque omnes effundit habenas.
-
Caeruleo
per summa levis volat aequora curru;
-
820
-
subsidunt
undae, tumidumque sub axe tonanti
-
sternitur
aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.
-
Tum variae
comitum facies, immania cete,
-
et senior
Glauci chorus, Inousque Palaemon,
-
Tritonesque
citi, Phorcique exercitus omnis;
-
825
-
laeva
tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
-
Nisaee,
Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.
-
-
Hic patris
Aeneae suspensam blanda vicissim
-
gaudia
pertemptant mentem: iubet ocius omnes
-
attolli
malos, intendi brachia velis.
-
830
-
Una omnes
fecere pedem pariterque sinistros,
-
nunc
dextros solvere sinus; una ardua torquent
-
cornua
detorquentque; ferunt sua flamina classem.
-
Princeps
ante omnes densum Palinurus agebat
-
agmen; ad
hunc alii cursum contendere iussi.
-
835
-
Iamque
fere mediam caeli Nox humida metam
-
contigerat;
placida laxabant membra quiete
-
sub remis
fusi per dura sedilia nautae:
-
cum levis
aetheriis delapsus Somnus ab astris
-
aera
dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
-
840
-
te,
Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
-
insonti;
puppique deus consedit in alta,
-
Phorbanti
similis, funditque has ore loquelas:
-
'Iaside
Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
-
aequatae
spirant aurae; datur hora quieti.
-
845
-
Pone
caput, fessosque oculos furare labori:
-
ipse ego
paulisper pro te tua munera inibo.'
-
Cui vix
attollens Palinurus lumina fatur:
-
'Mene
salis placidi voltum fluctusque quietos
-
ignorare
iubes? Mene huic confidere monstro?
-
850
-
Aenean
credam quid enim fallacibus auris
-
et caelo,
totiens deceptus fraude sereni?'
-
Talia
dicta dabat, clavumque affixus et haerens
-
nusquam
amittebat, oculosque sub astra tenebat.
-
Ecce deus
ramum Lethaeo rore madentem,
-
855
-
vique
soporatum Stygia, super utraque quassat
-
tempora,
cunctantique natantia lumina solvit.
-
Vix primos
inopina quies laxaverat artus,
-
et super
incumbens cum puppis parte revolsa,
-
cumque
gubernaclo, liquidas proiecit in undas
-
860
-
praecipitem
ac socios nequiquam saepe vocantem;
-
ipse
volans tenues se sustulit ales ad auras.
-
Currit
iter tutum non secius aequore classis,
-
promissisque
patris Neptuni interrita fertur.
-
Iamque
adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
-
865
-
difficiles
quondam multorumque ossibus albos,
-
tum rauca
adsiduo longe sale saxa sonabant:
-
cum pater
amisso fluitantem errare magistro
-
sensit, et
ipse ratem nocturnis rexit in undis,
-
multa
gemens, casuque animum concussus amici
-
870
-
'O nimium
caelo et pelago confise sereno,
-
nudus in
ignota, Palinure, iacebis harena!'