Aeneidos
Liber Octavus
-
Ut belli
signum Laurenti Turnus ab arce
-
extulit et
rauco strepuerunt cornua cantu,
-
utque
acris concussit equos utque impulit arma,
-
extemplo
turbati animi, simul omne tumultu
-
5
-
coniurat
trepido Latium saevitque iuventus
-
effera.
Ductores primi Messapus et Ufens
-
contemptorque
deum Mezentius undique cogunt
-
auxilia et
latos vastant cultoribus agros.
-
mittitur
et magni Venulus Diomedis ad urbem,
-
10
-
qui petat
auxilium et Latio consistere Teucros,
-
advectum
Aenean classi victosque penatis
-
inferre et
fatis regem se dicere posci
-
edoceat
multasque viro se adiungere gentis
-
Dardanio
et late Latio increbrescere nomen.
-
15
-
Quid
struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
-
eventum
pugnae cupiat, manifestius ipsi
-
quam Turno
regi aut regi apparere Latino.
-
Talia per
Latium. Quae Laomedontius heros
-
cuncta
videns magno curarum fluctuat aestu,
-
20
-
atque
animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
-
In
partisque rapit varias perque omnia versat:
-
sicut
aquae tremulum labris ubi lumen aenis
-
sole
repercussum aut radiantis imagine lunae
-
omnia
pervolitat late loca iamque sub auras
-
25
-
erigitur
summique ferit lacuaria tecti.
-
Nox erat,
et terras animalia fessa per omnis
-
alituum
pecudumque genus sopor altus habebat:
-
cum pater
in ripa gelidique sub aetheris axe
-
Aeneas,
tristi turbatus pectora bello,
-
30
-
procubuit
seramque dedit per membra quietem.
-
Huic deus
ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
-
populeas
inter senior se attollere frondes
-
visus; eum
tenuis glauco velabat amictu
-
carbasus,
et crinis umbrosa tegebat harundo,
-
35
-
tum sic
adfari et curas his demere dictis:
-
'O sate
gente deum, Troianam ex hostibus urbem
-
qui
revehis nobis aeternaque Pergama servas,
-
exspectate
solo Laurenti arvisque Latinis,
-
hic tibi
certa domus, certi, ne absiste, penates;
-
40
-
neu belli
terrere minis: tumor omnis et irae
-
concessere
deum.
-
[Iamque
tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
-
litoreis
ingens inventa sub ilicibus sus,
-
triginta
capitum fetus enixa, iacebit,
-
45
-
alba, solo
recubans, albi circum ubera nati.
-
Hic locus
urbis erit, requies ea certa laborum
-
ex quo ter
denis urbem redeuntibus annis
-
Ascanius
clari condet cognominis Albam.
-
Haud
incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat
-
50
-
expedias
victor, paucis (adverte) docebo.
-
Arcades
his oris, genus a Pallante profectum,
-
qui regem
Euandrum comites, qui signa secuti,
-
delegere
locum et posuere in montibus urbem
-
Pallantis
proavi de nomine Pallanteum.
-
55
-
Hi bellum
adsidue ducunt cum gente Latina;
-
hos
castris adhibe socios et foedera iunge.
-
Ipse ego
te ripis et recto flumine ducam,
-
adversum
remis superes subvectus ut amnem.
-
Surge age,
nate dea, primisque cadentibus astris
-
60
-
Iunoni fer
rite preces iramque minasque
-
supplicibus
supera votis. Mihi victor honorem
-
persolves.
Ego sum pleno quem flumine cernis
-
stringentem
ripas et pinguia culta secantem,
-
caeruleus
Thybris, caelo gratissimus amnis.
-
65
-
Hic mihi
magna domus, celsis caput urbibus, exit.'
-
Dixit,
deinde lacu fluvius se condidit alto,
-
ima
petens; nox Aenean somnusque reliquit.
-
Surgit et
aetherii spectans orientia solis
-
lumina
rite cavis undam de flumine palmis
-
70
-
sustinet
ac talis effundit ad aethera voces:
-
'Nymphae,
Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
-
tuque, o
Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
-
accipite
Aenean et tandem arcete periclis.
-
Quo te
cumque lacus miserantem incommoda nostra
-
75
-
fonte
tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
-
semper
honore meo, semper celebrabere donis
-
corniger
hesperidum fluvius regnator aquarum.
-
Adsis o
tantum et propius tua numina firmes.'
-
sic
memorat geminasque legit de classe biremis
-
80
-
remigioque
aptat, socios simul instruit armis.
-
Ecce autem
subitum atque oculis mirabile monstrum;
-
candida
per silvam cum fetu concolor albo
-
procubuit
viridique in litore conspicitur sus.
-
Quam pius
Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
-
85
-
mactat
sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
-
Thybris ea
fluvium, quam longa est, nocte tumentem
-
leniit, et
tacita refluens ita substitit unda,
-
mitis ut
in morem stagni placidaeque paludis
-
sterneret
aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
-
90
-
Ergo iter
inceptum celerant rumore secundo;
-
labitur
uncta vadis abies; mirantur et undae,
-
miratur
nemus insuetum fulgentia longe
-
scuta
virum fluvio pictasque innare carinas.
-
Olli
remigio noctemque diemque fatigant
-
95
-
et longos
superant flexus variisque teguntur
-
arboribus
viridisque secant placido aequore silvas.
-
Sol medium
caeli conscenderat igneus orbem,
-
cum muros
arcemque procul ac rara domorum
-
tecta
vident, quae nunc Romana potentia caelo
-
100
-
aequavit,
tum res inopes Euandrus habebat:
-
ocius
advertunt proras urbique propinquant.
-
Forte die
sollemnem illo rex Arcas honorem
-
Amphitryoniadae
magno divisque ferebat
-
ante urbem
in luco. Pallas huic filius una,
-
105
-
una omnes
iuvenum primi pauperque senatus
-
tura
dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
-
Ut celsas
videre rates atque inter opacum
-
adlabi
nemus et tacitis incumbere remis,
-
terrentur
visu subito cunctique relictis
-
110
-
consurgunt
mensis. Audax quos rumpere Pallas
-
sacra
vetat raptoque volat telo obvius ipse
-
et procul
e tumulo: 'Iuvenes, quae causa subegit
-
ignotas
temptare vias, quo tenditis?' inquit.
-
'Qui
genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?'
-
115
-
Tum pater
Aeneas puppi sic fatur ab alta
-
paciferaeque
manu ramum praetendit olivae:
-
'Troiugenas
ac tela vides inimica Latinis,
-
quos illi
bello profugos egere superbo.
-
Euandrum
petimus. Ferte haec et dicite lectos
-
120
-
Dardaniae
venisse duces socia arma rogantis.'
-
Obstipuit
tanto percussus nomine Pallas:
-
'Egredere
o quicumque es' ait 'coramque parentem
-
adloquere
ac nostris succede penatibus hospes.'
-
excepitque
manu dextramque amplexus inhaesit.
-
125
-
Progressi
subeunt luco fluviumque relinquunt.
-
Tum regem
Aeneas dictis adfatur amicis:
-
'Optume
Graiugenum, cui me Fortuna precari
-
et vitta
comptos voluit praetendere ramos,
-
non
equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas
-
130
-
quodque a
stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
-
sed mea me
virtus et sancta oracula divom
-
cognatique
patres, tua terris didita fama,
-
coniunxere
tibi et fatis egere volentem.
-
Dardanus,
Iliacae primus pater urbis et auctor,
-
135
-
Electra,
ut Grai perhibent. Atlantide cretus,
-
advehitur
Teucros; Electram maxumus Atlas
-
edidit,
aetherios umero qui sustinet orbes
-
vobis
Mercurius pater est, quem candida Maia
-
Cyllenae
gelido conceptum vertice fudit;
-
140
-
at Maiam,
auditis si quicquam credimus, Atlas,
-
idem Atlas
generat, caeli qui sidera tollit.
-
Sic genus
amborum scindit se sanguine ab uno.
-
His fretus
non legatos neque prima per artem
-
temptamenta
tui pepigi: me, me ipse meumque
-
145
-
obieci
caput et supplex ad limina veni.
-
Gens
eadem, quae te, crudeli Daunia bello
-
insequitur;
nos si pellant, nihil afore credunt,
-
quin omnem
Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
-
et mare
quod supra teneant quodque adluit infra.
-
150
-
Accipe
daque fidem: sunt nobis fortia bello
-
pectora,
sunt animi et rebus spectata iuventus.'
-
Dixerat
Aeneas. Ille os oculosque loquentis
-
iamdudum
et totum lustrabat lumine corpus.
-
Tum sic
pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum,
-
155
-
accipio
agnoscoque libens! Ut verba parentis
-
et vocem
Anchisae magni voltumque recordor!
-
Nam memini
Hesionae visentem regna sororis
-
Laomedontiaden
Priamum, Salamina petentem,
-
protinus
Arcadiae gelidos invisere finis.
-
160
-
Tum mihi
prima genas vestibat flore iuventas,
-
mirabarque
duces Teucros, mirabar et ipsum
-
Laomedontiaden,
sed cunctis altior ibat
-
Anchises:
mihi mens iuvenali ardebat amore
-
compellare
virum et dextrae coniungere dextram.
-
165
-
Accessi et
cupidus Phenei sub moenia duxi.
-
Ille mihi
insignem pharetram Lyciasque sagittas
-
discedens
chlamydemque auro dedit intertextam
-
frenaque
bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
-
Ergo et
quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
-
170
-
et lux cum
primum terris se crastina reddet,
-
auxilio
laetos dimittam opibusque iuvabo.
-
Interea
sacra haec, quando huc venistis amici,
-
annua,
quae differre nefas, celebrate faventes
-
nobiscum
et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'
-
175
-
Haec ubi
dicta, dapes iubet et sublata reponi
-
pocula
gramineoque viros locat ipse sedili
-
praecipuumque
toro et villosi pelle leonis
-
accipit
Aenean solioque invitat acerno.
-
Tum lecti
iuvenes certatim araeque sacerdos
-
180
-
viscera
tosta ferunt taurorum onerantque canistris
-
dona
laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
-
Vescitur
Aeneas simul et Troiana iuventus
-
perpetui
tergo bovis et lustralibus extis.
-
Postquam
exempta fames et amor compressus edendi,
-
185
-
rex
Euandrus ait: 'Non haec sollemnia nobis,
-
has ex
more dapes, hanc tanti numinis aram
-
vana
superstitio veterumque ignara deorum
-
inposuit:
saevis, hospes Troiane, periclis
-
servati
facimus meritosque novamus honores.
-
190
-
Iam primum
saxis suspensam hanc aspice rupem,
-
disiectae
procul ut moles desertaque montis
-
stat domus
et scopuli ingentem traxere ruinam.
-
Hic
spelunca fuit, vasto summota recessu,
-
semihominis
Caci facies quam dira tenebat
-
195
-
solis
inaccessam radiis; semperque recenti
-
caede
tepebat humus, foribusque adfixa superbis
-
ora virum
tristi pendebant pallida tabo.
-
Huic
monstro Volcanus erat pater: illius atros
-
ore vomens
ignis magna se mole ferebat.
-
200
-
Attulit et
nobis aliquando optantibus aetas
-
auxilium
adventumque dei. Nam maximus ultor,
-
tergemini
nece Geryonae spoliisque superbus
-
Alcides
aderat taurosque hac victor agebat
-
ingentis,
vallemque boves amnemque tenebant.
-
205
-
At furiis
Caci mens effera, nequid inausum
-
aut
intractatum scelerisve dolive fuisset,
-
quattuor a
stabulis praestanti corpore tauros
-
avertit,
totidem forma superante iuvencas;
-
atque hos,
nequa forent pedibus vestigia rectis,
-
210
-
cauda in
speluncam tractos versisque viarum
-
indiciis
raptos saxo occultabat opaco:
-
quaerenti
nulla ad speluncam signa ferebant.
-
Interea,
cum iam stabulis saturata moveret
-
Amphytrioniades
armenta abitumque pararet,
-
215
-
discessu
mugire boves atque omne querelis
-
impleri
nemus et colles clamore relinqui.
-
reddidit
una boum vocem vastoque sub antro
-
mugiit et
Caci spem custodita fefellit.
-
Hic vero
Alcidae furiis exarserat atro
-
220
-
felle
dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
-
robur et
aerii cursu petit ardua montis.
-
Tum primum
nostri Cacum videre timentem
-
turbatumque
oculis: fugit ilicet ocior Euro
-
speluncamque
petit, pedibus timor addidit alas.
-
225
-
Ut sese
inclusit ruptisque immane catenis
-
deiecit
saxum, ferro quod et arte paterna
-
pendebat,
fultosque emuniit obice postis,
-
ecce
furens animis aderat Tirynthius omnemque
-
accessum
lustrans huc ora ferebat et illuc,
-
230
-
dentibus
infrendens. Ter totum fervidus ira
-
lustrat
Aventini montem, ter saxea temptat
-
limina
nequiquam, ter fessus valle resedit.
-
Stabat
acuta silex, praecisis undique saxis
-
speluncae
dorso insurgens, altissima visu,
-
235
-
dirarum
nidis domus opportuna volucrum.
-
Hanc, ut
prona iugo laevum incumbebat in amnem,
-
dexter in
adversum nitens concussit et imis
-
avolsam
solvit radicibus; inde repente
-
inpulit,
inpulsu quo maximus intonat aether
-
240
-
dissultant
ripae refluitque exterritus amnis.
-
At specus
et Caci detecta apparuit ingens
-
regia, et
umbrosae penitus patuere cavernae:
-
non secus
ac siqua penitus vi terra dehiscens
-
infernas
reseret sedes et regna recludat
-
245
-
pallida,
dis invisa, superque immane barathrum
-
cernatur,
trepident inmisso lumine manes.
-
Ergo
insperata deprensum luce repente
-
inclusumque
cavo saxo atque insueta rudentem
-
desuper
Alcides telis premit omniaque arma
-
250
-
advocat et
ramis vastisque molaribus instat.
-
Ille
autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
-
faucibus
ingentem fumum (mirabile dictu)
-
evomit
involvitque domum caligine caeca,
-
prospectum
eripiens oculis, glomeratque sub antro
-
255
-
fumiferam
noctem commixtis igne tenebris.
-
Non tulit
Alcides animis seque ipse per ignem
-
praecipiti
iecit saltu, qua plurimus undam
-
fumus agit
nebulaque ingens specus aestuat atra.
-
Hic Cacum
in tenebris incendia vana vomentem
-
260
-
corripit
in nodum complexus et angit inhaerens
-
elisos
oculos et siccum sanguine guttur.
-
Panditur
extemplo foribus domus atra revolsis,
-
abstractaeque
boves abiurataeque rapinae
-
caelo
ostenduntur, pedibusque informe cadaver
-
265
-
protrahitur.
Nequeunt expleri corda tuendo
-
terribilis
oculos, voltum villosaque saetis
-
pectora
semiferi atque extinctos faucibus ignis.
-
Ex illo
celebratus honos, laetique minores
-
servavere
diem, primusque Potitius auctor
-
270
-
et domus
Herculei custos Pinaria sacri.
-
Hanc aram
luco statuit, quae maxuma semper
-
dicetur
nobis et erit quae maxuma semper.
-
Quare
agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
-
cingite
fronde comas et pocula porgite dextris
-
275
-
communemque
vocate deum et date vina volentes.'
-
Dixerat,
Herculea bicolor cum populus umbra
-
velavitque
comas foliisque innexa pependit
-
et sacer
implevit dextram scyphus. Ocius omnes
-
in mensam
laeti libant divosque precantur.
-
280
-
Devexo
interea propior fit Vesper Olympo,
-
iamque
sacerdotes primusque Potitius ibant,
-
pellibus
in morem cincti, flammasque ferebant.
-
Instaurant
epulas et mensae grata secundae
-
dona
ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
-
285
-
tum Salii
ad cantus incensa altaria circum
-
populeis
adsunt evincti tempora ramis,
-
hic
iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
-
Herculeas
et facta ferunt: ut prima novercae
-
monstra
manu geminosque premens eliserit angues,
-
290
-
ut bello
egregias idem disiecerit urbes,
-
Troiamque
Oechaliamque, ut duros mille labores
-
rege sub
Eurystheo fatis Iunonis iniquae
-
pertulerit.
'Tu nubigenas, invicte, bimembris
-
Hylaeeumque
Pholumque, manu, tu Cresia mactas
-
295
-
prodigia
et vastum Nemeae sub rupe leonem.
-
Te Stygii
tremuere lacus, te ianitor Orci
-
ossa super
recubans antro semesa cruento;
-
nec te
ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
-
arduus
arma tenens; non te rationis egentem
-
300
-
Lernaeus
turba capitum circumstetit anguis.
-
Salve,
vera Iovis proles, decus addite divis,
-
et nos et
tua dexter adi pede sacra secundo.'
-
Talia
carminibus celebrant; super omnia Caci
-
speluncam
adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
-
305
-
Consonat
omne nemus strepitu collesque resultant.
-
Exim se
cuncti divinis rebus ad urbem
-
perfectis
referunt. Ibat rex obsitus aevo
-
et comitem
Aenean iuxta natumque tenebat
-
ingrediens
varioque viam sermone levabat.
-
310
-
miratur
facilisque oculos fert omnia circum
-
Aeneas
capiturque locis et singula laetus
-
exquiritque
auditque virum monimenta priorum.
-
Tum rex
Euandrus, Romanae conditor arcis:
-
'Haec
nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
-
315
-
gensque
virum truncis et duro robore nata,
-
quis neque
mos neque cultus erat, nec iungere tauros
-
aut
componere opes norant aut parcere parto,
-
sed rami
atque asper victu venatus alebat.
-
Primus ab
aetherio venit Saturnus Olympo,
-
320
-
arma Iovis
fugiens et regnis exsul ademptis.
-
Is genus
indocile ac dispersum montibus altis
-
composuit
legesque dedit Latiumque vocari
-
maluit,
his quoniam latuisset tutis in oris.
-
Aurea quae
perhibent illo sub rege fuere
-
325
-
saecula.
Sic placida populos in pace regebat,
-
deterior
donec paulatim ac decolor aetas
-
et belli
rabies et amor successit habendi.
-
Tum manus
Ausonia et gentes venere Sicanae,
-
saepius et
nomen posuit Saturnia tellus;
-
330
-
tum reges
asperque immani corpore Thybris,
-
a quo post
Itali fluvium cognomine Thybrim
-
diximus,
amisit verum vetus Albula nomen;
-
me pulsum
patria pelagique extrema sequentem
-
Fortuna
omnipotens et ineluctabile fatum
-
335
-
his
posuere locis matrisque egere tremenda
-
Carmentis
nymphae monita et deus auctor Apollo.
-
Vix ea
dicta: dehinc progressus monstrat et aram
-
et
Carmentalem Romani nomine portam
-
quam
memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
-
340
-
vatis
fatidicae, cecinit quae prima futuros
-
Aeneadas
magnos et nobile Pallanteum.
-
Hinc lucum
ingentem quem Romulus acer Asylum
-
rettulit
et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
-
Parrhasio
dictum Panos de more Lycaei.
-
345
-
Nec non et
sacri monstrat nemus Argileti
-
testaturque
locum et letum docet hospitis Argi.
-
Hinc ad
Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
-
aurea
nunc, olim silvestribus horrida dumis.
-
Iam tum
religio pavidos terrebat agrestis
-
350
-
dira loci,
iam tum silvam saxumque tremebant.
-
Hoc nemus,
hunc,' inquit, 'frondoso vertice collem
-
(quis deus
incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
-
credunt se
vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
-
aegida
concuteret dextra nimbosque cieret.
-
355
-
Haec duo
praeterea disiectis oppida muris,
-
reliquias
veterumque vides monimenta virorum.
-
Hanc Ianus
pater, hanc Saturnus condidit arcem:
-
Ianiculum
huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
-
Talibus
inter se dictis ad tecta subibant
-
360
-
pauperis
Euandri passimque armenta videbant
-
Romanoque
foro et lautis mugire Carinis.
-
Ut ventum
ad sedes: 'Haec,' inquit, 'limina victor
-
Alcides
subiit, haec illum regia cepit.
-
Aude,
hospes, contemnere opes et te quoque dignum
-
365
-
finge deo
rebusque veni non asper egenis.'
-
dixit et
angusti subter fastigia tecti
-
ingentem
Aenean duxit stratisque locavit
-
effultum
foliis et pelle Libystidis ursae.
-
Nox ruit
et fuscis tellurem amplectitur alis.
-
370
-
At Venus
haud animo nequiquam exterrita mater
-
Laurentumque
minis et duro mota tumultu
-
Volcanum
adloquitur thalamoque haec coniugis aureo
-
incipit et
dictis divinum adspirat amorem:
-
'Dum bello
Argolici vastabant Pergama reges
-
375
-
debita
casurasque inimicis ignibus arces,
-
non ullum
auxilium miseris, non arma rogavi
-
artis
opisque tuae nec te, carissime coniunx,
-
incassumve
tuos volui exercere labores,
-
quamvis et
Priami deberem plurima natis
-
380
-
et durum
Aeneae flevissem saepe laborem.
-
Nunc Iovis
imperiis Rutulorum constitit oris:
-
ergo eadem
supplex venio et sanctum mihi numen
-
arma rogo
genetrix nato. Te filia Nerei,
-
te potuit
lacrimis Tithonia flectere coniunx.
-
385
-
Aspice qui
coeant populi, quae moenia clausis
-
ferrum
acuant portis in me exscidiumque meorum.'
-
Dixerat et
niveis hinc atque hinc diva lacertis
-
cunctantem
amplexu molli fovet. Ille repente
-
accepit
solitam flammam, notusque medullas
-
390
-
intravit
calor et labefacta per ossa cucurrit:
-
non secus
atque olim tonitru cum rupta corusco
-
ignea rima
micans percurrit lumine nimbos.
-
Sensit
laeta dolis et formae conscia coniunx.
-
Tum pater
aeterno fatur devinctus amore:
-
395
-
'Quid
causas petis ex alto? Fiducia cessit
-
quo tibi,
diva, mei? Similis si cura fuisset,
-
tum quoque
fas nobis Teucros armare fuisset:
-
nec pater
omnipotens Troiam nec fata vetabant
-
stare
decemque alios Priamum superesse per annos.
-
400
-
Et nunc,
si bellare paras atque haec tibi mens est,
-
quidquid
in arte mea possum promittere curae,
-
quod fieri
ferro liquidove potest electro,
-
quantum
ignes animaeque valent, absiste precando
-
viribus
indubitare tuis.' Ea verba locutus
-
405
-
optatos
dedit amplexus placidumque petivit
-
coniugis
infusus gremio per membra soporem.
-
Inde ubi
prima quies medio iam noctis abactae
-
curriculo
expulerat somnum, cum femina primum,
-
cui
tolerare colo vitam tenuique Minerva
-
410
-
impositum,
cinerem et sopitos suscitat ignes,
-
noctem
addens operi, famulasque ad lumina longo
-
exercet
penso, castum ut servare cubile
-
coniugis
et possit parvos educere natos:
-
haud secus
Ignipotens nec tempore segnior illo
-
415
-
mollibus e
stratis opera ad fabrilia surgit.
-
Insula
Sicanium iuxta latus Aeoliamque
-
erigitur
Liparen, fumantibus ardua saxis,
-
quam
subter specus et Cyclopum exesa caminis
-
antra
Aetnaea tonant validique incudibus ictus
-
420
-
auditi
referunt gemitus striduntque cavernis
-
stricturae
Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
-
Volcani
domus et Volcania nomine tellus.
-
Hoc tunc
ignipotens caelo descendit ab alto.
-
Ferrum
exercebant vasto Cyclopes in antro,
-
425
-
Brontesque
Steropesque et nudus membra Pyragmon.
-
His
informatum manibus iam parte polita
-
fulmen
erat, toto genitor quae plurima caelo
-
deicit in
terras, pars inperfecta manebat.
-
Tris
imbris torti radios, tris nubis aquosae
-
430
-
addiderant,
rutili tris ignis et alitis austri:
-
fulgores
nunc horrificos sonitumque metumque
-
miscebant
operi flammisque sequacibus iras.
-
Parte alia
Marti currumque rotasque volucris
-
instabant,
quibus ille viros, quibus excitat urbes;
-
435
-
aegidaque
horriferam, turbatae Palladis arma,
-
certatim
squamis serpentum auroque polibant
-
conexosque
anguis ipsamque in pectore divae
-
Gorgona,
desecto vertentem lumina collo.
-
'Tollite
cuncta,' inquit, 'coeptosque auferte labores,
-
440
-
Aetnaei
Cyclopes, et huc advertite mentem:
-
arma acri
facienda viro. Nunc viribus usus,
-
nunc
manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
-
Praecipitate
moras.' Nec plura effatus; at illi
-
ocius
incubuere omnes pariterque laborem
-
445
-
sortiti.
Fluit aes rivis aurique metallum,
-
volnificusque
chalybs vasta fornace liquescit.
-
Ingentum
clipeum informant, unum omnia contra
-
tela
Latinorum, septenosque orbibus orbes
-
impediunt.
Alii ventosis follibus auras
-
450
-
accipiunt
redduntque, alii stridentia tingunt
-
aera lacu.
Gemit impositis incudibus antrum.
-
Illi inter
sese multa vi bracchia tollunt
-
in numerum
versantque tenaci forcipe massam.
-
Haec pater
Aeoliis properat dum Lemnius oris,
-
455
-
Euandrum
ex humili tecto lux suscitat alma
-
et
matutini volucrum sub culmine cantus.
-
Consurgit
senior tunicaque inducitur artus
-
et
Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;
-
tum lateri
atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
-
460
-
demissa ab
laeva pantherae terga retorquens.
-
Nec non et
gemini custodes limine ab alto
-
praecedunt
gressumque canes comitantur erilem.
-
Hospitis
Aeneae sedem et secreta petebat
-
sermonum
memor et promissi muneris heros.
-
465
-
Nec minus
Aeneas se matutinus agebat.
-
Filius
huic Pallas, illi comes ibat Achates.
-
Congressi
iungunt dextras mediisque residunt
-
aedibus et
licito tandem sermone fruuntur.
-
Rex prior
haec:
-
470
-
'Maxume
Teucrorum ductor, quo sospite numquam
-
res
equidem Troiae victas aut regna fatebor,
-
nobis ad
belli auxilium pro nomine tanto
-
exiguae
vires: hinc Tusco claudimur amni,
-
hinc
Rutulus premit et murum circumsonat armis.
-
475
-
Sed tibi
ego ingentis populos opulentaque regnis
-
iungere
castra paro, quam fors inopina salutem
-
ostentat:
fatis huc te poscentibus adfers.
-
Haud
procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
-
urbis
Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
-
480
-
gens,
bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
-
Hanc
multos florentem annos rex deinde superbo
-
imperio et
saevis tenuit Mezentius armis.
-
Quid
memorem infandas caedes, quid facta tyranni
-
effera? Di
capiti ipsius generique reservent!
-
485
-
Mortua
quin etiam iungebat corpora vivis
-
componens
manibusque manus atque oribus ora,
-
tormenti
genus, et sanie taboque fluentis
-
complexu
in misero longa sic morte necabat.
-
at fessi
tandem cives infanda furentem
-
490
-
armati
circumsistunt ipsumque domumque,
-
obtruncant
socios, ignem ad fastigia iactant.
-
Ille inter
caedem Rutulorum elapsus in agros
-
confugere
et Turni defendier hospitis armis.
-
Ergo omnis
furiis surrexit Etruria iustis:
-
495
-
regem ad
supplicium praesenti Marte reposcunt.
-
his ego
te, Aenea, ductorem milibus addam.
-
Toto
namque fremunt condensae litore puppes
-
Signaque
ferre iubent; retinet longaevus haruspex
-
fata
canens, ''O Maeoniae delecta iuventus,
-
500
-
flos
veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
-
fert dolor
et merita accendit Mezentius ira,
-
nulli fas
Italo tantam subiungere gentem:
-
externos
optate duces''; tum Etrusca resedit
-
hoc acies
campo, monitis exterrita divom.
-
505
-
Ipse
oratores ad me regnique coronam
-
cum
sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
-
succedam
castris Tyrrhenaque regna capessam.
-
Sed mihi
tarda gelu saeclisque effeta senectus
-
invidet
imperium seraeque ad fortia vires.
-
510
-
natum
exhortarer, ni mixtus matre Sabella
-
hinc
partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
-
et generi
fatum indulgent, quem numina poscunt,
-
ingredere,
o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
-
hunc tibi
praeterea, spes et solacia nostri,
-
515
-
Pallanta
adiungam; sub te tolerare magistro
-
militiam
et grave Martis opus, tua cernere facta
-
adsuescat
primis et te miretur ab annis.
-
Arcadas
huic equites bis centum, robora pubis
-
lecta dabo
totidemque suo tibi nomine Pallas.'
-
520
-
Vix ea
fatus erat, defixique ora tenebant
-
Aeneas
Anchisiades et fidus Achates
-
multaque
dura suo tristi cum corde putabant,
-
ni signum
caelo Cytherea dedisset aperto.
-
Namque
inproviso vibratus ab aethere fulgor
-
525
-
cum sonitu
venit, et ruere omnia visa repente
-
Tyrrhenusque
tubae mugire per aethera clangor.
-
Suspiciunt,
iterum atque iterum fragor increpat ingens:
-
arma inter
nubem caeli regione serena
-
per sudum
rutilare vident et pulsa tonare.
-
530
-
Obstipuere
animis alii, sed Troius heros
-
agnovit
sonitum et divae promissa parentis.
-
Tum
memorat: 'Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
-
quem casum
portenta ferant: ego poscor Olympo.
-
Hoc signum
cecinit missuram diva creatrix,
-
535
-
si bellum
ingrueret, Volcaniaque arma per auras
-
laturam
auxilio.
-
Heu
quantae miseris caedes Laurentibus instant;
-
quas
poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
-
scuta
virum galeasque et fortia corpora volves,
-
540
-
Thybri
pater! Poscant acies et foedera rumpant.'
-
Haec ubi
dicta dedit, solio se tollit ab alto
-
et primum
Herculeis sopitas ignibus aras
-
excitat
hesternumque larem parvosque penatis
-
laetus
adit: mactant lectas de more bidentis
-
545
-
Euandrus
pariter, pariter Troiana iuventus.
-
Post hinc
ad navis graditur sociosque revisit.
-
Quorum de
numero qui sese in bella sequantur
-
praestantis
virtute legit; pars cetera prona
-
fertur
aqua segnisque secundo defluit amni,
-
550
-
nuntia
ventura Ascanio rerumque patrisque.
-
Dantur
equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
-
ducunt
exsortem Aeneae, quem fulva leonis
-
pellis
obit totum, praefulgens unguibus aureis.
-
Fama volat
parvam subito volgata per urbem,
-
555
-
ocius ire
equites Tyrrheni ad litora regis.
-
vota metu
duplicant matres, propiusque periclo
-
it timor,
et maior Martis iam apparet imago.
-
tum pater
Evandrus dextram complexus euntis
-
haeret.
inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
-
560
-
'O mihi
praeteritos referat si Iuppiter annos,
-
(qualis
eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
-
stravi
scutorumque incendi victor acervos
-
et regem
hac Erulum dextra sub Tartara misi,
-
nascenti
cui tris animas Feronia mater
-
565
-
(horrendum
dictu) dederat; terna arma movenda,
-
ter Leto
sternendus erat; cui tunc tamen omnis
-
abstulit
haec animas dextra et totidem exuit armis:
-
non ego
nunc dulci amplexu divellerer usquam,
-
nate, tuo,
neque finitimo Mezentius umquam
-
570
-
huic
capiti insultans tot ferro saeva dedisset
-
funera,
tam multis viduasset civibus urbem.
-
At vos, o
superi, et divom tu maxume rector
-
Iuppiter,
Arcadii, quaeso, miserescite regis
-
et patrias
audite preces. Si numina vestra
-
575
-
incolumem
Pallanta mihi, si fata reservant,
-
si visurus
eum vivo et venturus in unum:
-
vitam oro,
patior quemvis durare laborem.
-
Sin
aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
-
nunc O
nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
-
580
-
dum curae
ambiguae, dum spes incerta futuri,
-
dum te,
care puer, mea sera et sola voluptas,
-
complexu
teneo, gravior neu nuntius auris
-
volneret.'
Haec genitor digressu dicta supremo
-
fundebat:
famuli conlapsum in tecta ferebant.
-
585
-
Iamque
adeo exierat portis equitatus apertis,
-
Aeneas
inter primos et fidus Achates,
-
inde alii
Troiae proceres, ipse agmine Pallas
-
in medio
chlamyde et pictis conspectus in armis:
-
qualis ubi
Oceani perfusus Lucifer unda,
-
590
-
quem Venus
ante alios astrorum diligit ignis,
-
extulit os
sacrum caelo tenebrasque resolvit.
-
Stant
pavidae in muris matres oculisque sequuntur
-
pulveream
nubem et fulgentis aere catervas.
-
Olli per
dumos, qua proxuma meta viarum,
-
595
-
armati
tendunt; it clamor, et agmine facto
-
quadrupedante
putrem sonitu quatit ungula campum.
-
Est ingens
gelidum lucus prope Caeritis amnem,
-
religione
patrum late sacer; undique colles
-
inclusere
cavi et nigra nemus abiete cingunt.
-
600
-
Silvano
fama est veteres sacrasse Pelasgos,
-
arvorum
pecorisque deo, lucumque diemque,
-
qui primi
finis aliquando habuere Latinos:
-
haud
procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
-
castra
locis, celsoque omnis de colle videri
-
605
-
iam
poterat legio et latis tendebat in arvis.
-
Huc pater
Aeneas et bello lecta iuventus
-
succedunt
fessique et equos et corpora curant.
-
At Venus
aetherios inter dea candida nimbos
-
dona
ferens aderat; natumque in valle reducta
-
610
-
ut procul
egelido secretum flumine vidit,
-
talibus
adfata est dictis seque obtulit ultro:
-
'En
perfecta mei promissa coniugis arte
-
munera, ne
mox aut Laurentis, nate, superbos
-
aut acrem
dubites in proelia poscere Turnum:'
-
615
-
Dixit et
amplexus nati Cytherea petivit,
-
arma sub
adversa posuit radiantia quercu.
-
Ille, deae
donis et tanto laetus honore,
-
expleri
nequit atque oculos per singula volvit
-
miraturque
interque manus et bracchia versat
-
620
-
terribilem
cristis galeam flammasque vomentem
-
fatiferumque
ensem, loricam ex aere rigentem
-
sanguineam
ingentem, qualis cum caerula nubes
-
solis
inardescit radiis longeque refulget;
-
tum levis
ocreas electro auroque recocto
-
625
-
hastamque
et clipei non enarrabile textum.
-
Illic res
Italas Romanorumque triumphos
-
haud vatum
ignarus venturique inscius aevi
-
fecerat
ignipotens, illic genus omne futurae
-
stirpis ab
Ascanio. pugnataque in ordine bella.
-
630
-
fecerat et
viridi fetam Mavortis in antro
-
procubuisse
lupam, geminos huic ubera circum
-
ludere
pendentis pueros et lambere matrem
-
impavidos,
illam tereti cervice reflexa
-
mulcere
alternos et corpora fingere lingua.
-
635
-
Nec procul
hinc Romam et raptas sine more Sabinas
-
consessu
caveae magnis circensibus actis
-
addiderat
subitoque novum consurgere bellum
-
Romulidis
Tatioque seni Curibusque severis.
-
Post idem
inter se posito certamine reges
-
640
-
armati
Iovis ante aram paterasque tenentes
-
stabant et
caesa iungebant foedera porca.
-
Haud
procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
-
distulerant,
at tu dictis, Albane, maneres,
-
raptabatque
viri mendacis viscera Tullus
-
645
-
per
silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
-
Nec non
Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
-
accipere
ingentique urbem obsidione premebat:
-
Aeneadae
in ferrum pro libertate ruebant.
-
Illum
indignanti similem similemque minanti
-
650
-
aspiceres,
pontem auderet quia vellere Cocles
-
et fluvium
vinclis innaret Cloelia ruptis.
-
In summo
custos Tarpeiae Manlius arcis
-
stabat pro
templo et Capitolia celsa tenebat,
-
Romuleoque
recens horrebat regia culmo.
-
655
-
Atque hic
auratis volitans argenteus anser
-
porticibus
Gallos in limine adesse canebat.
-
Galli per
dumos aderant arcemque tenebant,
-
defensi
tenebris et dono noctis opacae:
-
aurea
caesaries ollis atque aurea vestis,
-
660
-
virgatis
lucent sagulis, tum lactea colla
-
auro
innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
-
gaesa
manu, scutis protecti corpora longis.
-
Hic
exsultantis Salios nudosque Lupercos
-
lanigerosque
apices et lapsa ancilia caelo
-
665
-
extuderat,
castae ducebant sacra per urbem
-
pilentis
matres in mollibus. Hinc procul addit
-
Tartareas
etiam sedes, alta ostia Ditis,
-
et
scelerum poenas et te, Catilina, minaci
-
pendentem
scopulo Furiarumque ora trementem,
-
670
-
secretosque
pios, his dantem iura Catonem.
-
Haec inter
tumidi late maris ibat imago
-
aurea, sed
fluctu spumabant caerula cano;
-
et circum
argento clari delphines in orbem
-
aequora
verrebant caudis aestumque secabant.
-
675
-
In medio
classis aeratas, Actia bella,
-
cernere
erat, totumque instructo Marte videres
-
fervere
Leucaten auroque effulgere fluctus.
-
Hinc
Augustus agens Italos in proelia Caesar
-
cum
patribus populoque, penatibus et magnis dis,
-
680
-
stans
celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
-
laeta
vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
-
Parte alia
ventis et dis Agrippa secundis
-
arduus
agmen agens; cui, belli insigne superbum,
-
tempora
navali fulgent rostrata corona.
-
685
-
Hinc ope
barbarica variisque Antonius armis,
-
victor ab
Aurorae populis et litore rubro,
-
Aegyptum
viresque Orientis et ultima secum
-
Bactra
vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
-
Una omnes
ruere, ac totum spumare reductis
-
690
-
convolsum
remis rostrisque tridentibus aequor.
-
alta
petunt: pelago credas innare revolsas
-
Cycladas
aut montis concurrere montibus altos,
-
tanta mole
viri turritis puppibus instant.
-
stuppea
flamma manu telisque volatile ferrum
-
695
-
spargitur,
arva nova Neptunia caede rubescunt.
-
Regina in
mediis patrio vocat agmina sistro
-
necdum
etiam geminos a tergo respicit anguis.
-
omnigenumque
deum monstra et latrator Anubis
-
contra
Neptunum et Venerem contraque Minervam
-
700
-
tela
tenent. Saevit medio in certamine Mavors
-
caelatus
ferro tristesque ex aethere Dirae,
-
et scissa
gaudens vadit Discordia palla,
-
quam cum
sanguineo sequitur Bellona flagello.
-
Actius
haec cernens arcum tendebat Apollo
-
705
-
desuper:
omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
-
omnis
Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
-
Ipsa
videbatur ventis regina vocatis
-
vela dare
et laxos iam iamque inmittere funis.
-
Illam
inter caedes pallentem morte futura
-
710
-
fecerat
Ignipotens undis et Iapyge ferri,
-
contra
autem magno maerentem corpore Nilum
-
pandentemque
sinus et tota veste vocantem
-
caeruleum
in gremium latebrosaque flumina victos.
-
At Caesar,
triplici invectus Romana triumpho
-
715
-
moenia,
dis Italis votum inmortale sacrabat,
-
maxuma
tercentum totam delubra per urbem.
-
Laetitia
ludisque viae plausuque fremebant;
-
omnibus in
templis matrum chorus, omnibus arae;
-
ante aras
terram caesi stravere iuvenci.
-
720
-
Ipse,
sedens niveo candentis limine Phoebi,
-
dona
recognoscit populorum aptatque superbis
-
postibus;
incedunt victae longo ordine gentes,
-
quam
variae linguis, habitu tam vestis et armis.
-
Hic
Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
-
725
-
hic
Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
-
finxerat;
Euphrates ibat iam mollior undis,
-
extremique
hominum Morini, Rhenusque bicornis,
-
indomitique
Dahae, et pontem indignatus Araxes.
-
Talia per
clipeum Volcani, dona parentis,
-
730
-
miratur
rerumque ignarus imagine gaudet,
-
attollens
umero famamque et fata nepotum.
-
-