Ecloga
Decima
-
Extremum
hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
-
pauca meo
Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
-
carmina
sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
-
Sic tibi,
cum fluctus subterlabere Sicanos,
-
5
-
Doris
amara suam non intermisceat undam;
-
incipe;
sollicitos Galli dicamus amores,
-
dum tenera
attondent simae uirgulta capellae.
-
Non
canimus surdis: respondent omnia siluae.
-
Quae
nemora aut qui uos saltus habuere, puellae
-
10
-
Naides,
indigno cum Gallus amore peribat?
-
Nam neque
Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi
-
ulla moram
fecere, neque Aonie Aganippe.
-
Illum
etiam lauri, etiam fleuere myricae;
-
pinifer
illum etiam sola sub rupe iacentem
-
15
-
Maenalus
et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.
-
Stant et
oues circum (nostri nec paenitet illas,
-
nec te
paeniteat pecoris, diuine poeta:
-
et
formosus ouis ad flumina pauit Adonis);
-
uenit et
upilio; tardi uenere subulci;
-
20
-
uuidus
hiberna uenit de glande Menalcas.
-
Omnes
"Vnde amor iste" rogant "tibi?" Venit Apollo:
-
"Galle,
quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris
-
perque
niues alium perque horrida castra secuta est."
-
Venit et
agresti capitis Siluanus honore,
-
25
-
florentis
ferulas et grandia lilia quassans.
-
Pan deus
Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi
-
sanguineis
ebuli bacis minioque rubentem:
-
"Ecquis
erit modus?" inquit "Amor non talia curat,
-
nec
lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis
-
30
-
nec cytiso
saturantur apes nec fronde capellae."
-
Tristis at
ille: "Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
-
montibus
haec uestris, soli cantare periti
-
Arcades. O
mihi tum quam molliter ossa quiescant,
-
uestra
meos olim si fistula dicat amores!
-
35
-
Atque
utinam ex uobis unus uestrisque fuissem
-
aut custos
gregis aut maturae uinitor uuae!
-
Certe siue
mihi Phyllis siue esset Amyntas,
-
seu
quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
-
et nigrae
uiolae sunt et uaccinia nigra),
-
40
-
mecum
inter salices lenta sub uite iaceret:
-
serta mihi
Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
-
"Hic
gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori;
-
hic nemus;
hic ipso tecum consumerer aeuo.
-
Nunc
insanus amor duri me Martis in armis
-
45
-
tela inter
media atque aduersos detinet hostis.
-
Tu procul
a patria (nec sit mihi credere tantum)
-
Alpinas,
a, dura, niues et frigora Rheni
-
me sine
sola uides. A, te ne frigora laedant!
-
a, tibi ne
teneras glacies secet aspera plantas!
-
50
-
Ibo et
Chalcidico quae sunt mihi condita uersu
-
carmina
pastoris Siculi modulabor auena.
-
Certum est
in siluis inter spelaea ferarum
-
malle pati
tenerisque meos incidere Amores
-
arboribus:
crescent illae, crescetis, Amores.
-
55
-
Interea
mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
-
aut acris
uenabor apros; non me ulla uetabunt
-
frigora
Parthenios canibus circumdare saltus.
-
Iam mihi
per rupes uideor lucosque sonantis
-
ire; libet
Partho torquere Cydonia cornu
-
60
-
spicula;
tamquam haec sit nostri medicina furoris,
-
aut deus
ille malis hominum mitescere discat!
-
Iam neque
Hamadryades rursus nec carmina nobis
-
ipsa
placent; ipsae rursus concedite, siluae.
-
Non illum
nostri possunt mutare labores,
-
65
-
nec si
frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
-
Sithoniasque
niues hiemis subeamus aquosae,
-
nec si,
cum moriens alta liber aret in ulmo,
-
Aethiopum
uersemus ouis sub sidere Cancri.
-
Omnia
uincit Amor: et nos cedamus Amori."
-
70
-
Haec sat
erit, diuae, uestrum cecinisse poetam,
-
dum sedet
et gracili fiscellam texit hibisco,
-
Pierides:
uos haec facietis maxima Gallo,
-
Gallo,
cuius amor tantum mihi crescit in horas,
-
quantum
uere nouo uiridis se subicit alnus.
-
75
-
Surgamus:
solet esse grauis cantantibus umbra,
-
iuniperi
grauis umbra; nocent et frugibus umbrae.
-
Ite domum
saturae, uenit Hesperus, ite, capellae.