Ecloga
Secunda
-
Formosum
pastor Corydon ardebat Alexin,
-
delicias
domini, nec quid speraret habebat.
-
tantum
inter densas, umbrosa cacumina, fagos
-
adsidue
veniebat. ibi haec incondita solus
-
5
-
montibus
et silvis studio iactabat inani;
-
-
'O
crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
-
nil nostri
miserere? mori me denique cogis?
-
nunc etiam
pecudes umbras et frigora captant,
-
nunc
virides etiam occultant spineta lacertos,
-
10
-
Thestylis
et rapido fessis messoribus aestu
-
alia
serpyllumque herbas contundit olentis.
-
at mecum
raucis, tua dum vestigia lustro,
-
sole sub
ardenti resonant arbusta cicadis.
-
nonne fuit
satius tristis Amaryllidos iras
-
15
-
atque
superba pati fastidia? nonne Menalcan,
-
quamvis
ille niger, quamvis tu candidus esses?
-
o formose
puer, nimium ne crede colori;
-
alba
ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
-
-
Despectus
tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi,
-
20
-
quam dives
pecoris, nivei quam lactis abundans.
-
mille meae
Siculis errant in montibus agnae;
-
lac mihi
non aestate novum, non frigore defit.
-
canto quae
solitus, si quando armenta vocabat,
-
Amphion
Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
-
25
-
nec sum
adeo informis; nuper me in litore vidi,
-
cum
placidum ventis staret mare. non ego Daphnin
-
iudice te
metuam, si numquam fallit imago.
-
-
O tantum
libeat mecum tibi sordida rura
-
atque
humilis habitare casas et figere cervos
-
30
-
haedorumque
gregem viridi compellere hibisco!
-
mecum una
in silvis imitabere Pana canendo.
-
Pan primum
calamos cera coniungere pluris
-
instituit,
Pan curat ovis oviumque magistros;
-
nec te
paeniteat calamo trivisse labellum.
-
35
-
haec eadem
ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
-
est mihi
disparibus septem compacta cicutis
-
fistula,
Damoetas dono mihi quam dedit olim
-
et dixit
moriens: 'te nunc habet ista secundum';
-
dixit
Damoetas, invidit stultus Amyntas.
-
40
-
praeterea
duo - nec tuta mihi valle reperti -
-
capreoli
sparsis etiam nunc pellibus albo,
-
bina die
siccant ovis ubera; quos tibi servo.
-
iam pridem
a me illos abducere Thestylis orat;
-
et faciet,
quoniam sordent tibi munera nostra.
-
-
45
-
Huc ades,
o formose puer, tibi lilia plenis
-
ecce
ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
-
pallentis
violas et summa papavera carpens,
-
narcissum
et florem iungit bene olentis anethi;
-
tum casia
atque aliis intexens suavibus herbis
-
50
-
mollia
luteola pingit vaccinia caltha.
-
ipse ego
cana legam tenera lanugine mala
-
castaneasque
nuces, mea quas Amaryllis amabat;
-
addam
cerea pruna - honos erit huic quoque pomo -
-
et vos, o
lauri, carpam et te, proxime myrte,
-
55
-
sic
positae quoniam suavis miscetis odores.
-
Rusticus
es, Corydon; nec munera curat Alexis
-
nec, si
muneribus certes, concedat Iollas.
-
heu heu,
quid volui misero mihi? floribus Austrum
-
perditus
et liquidis inmissi fontibus apros.
-
-
60
-
Quem
fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas
-
Dardaniusque
Paris. Pallas quas condidit arces
-
ipsa
colat; nobis placeant ante omnia silvae.
-
torva
leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
-
florentem
cytisum sequitur lasciva capella,
-
65
-
te
Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.
-
-
Aspice,
aratra iugo referunt suspensa iuvenci
-
et sol
crescentis decedens duplicat umbras.
-
me tamen
urit amor; quis enim modus adsit amori?
-
a,
Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
-
70
-
semiputata
tibi frondosa vitis in ulmo.
-
quin tu
aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
-
viminibus
mollique paras detexere iunco?
-
invenies
alium, si te hic fastidit, Alexin.'