Ecloga
Tertia
Menalcas
-
Dic mihi,
Damoeta, cuium pecus? An Meliboei?
-
Damoetas -
Non, verum
Aegonos; nuper mihi tradidit Aegon.
-
Menalcas -
Infelix o
semper, oves, pecus! ipse Neaeram
-
dum fovet
ac ne me sibi praeferat illa veretur,
-
5
-
hic
alienus ovis custos bis mulget in hora,
-
et sucus
pecori et lac subducitur agnis.
-
Damoetas -
Parcius
ista viris tamen obicienda memento.
-
novimus et
qui te transversa tuentibus hircis
-
et
quo--sed faciles Nymphae risere--sacello.
-
Menalcas -
10
-
Tum,
credo, cum me arbustum videre Miconos
-
atque mala
vitis incidere falce novellas.
-
Damoetas -
Aut hic ad
veteres fagos cum Daphnidos arcum
-
fregisti
et calamos, quae tu, perverse Menalca,
-
et, cum
vidisti puero donata, dolebas
-
15
-
et, si non
aliqua nocuisses, mortuus esses.
-
Menalcas -
Quid
domini faciant, audent cum talia fures?
-
non ego te
vidi Damonos, pessime, caprum
-
excipere
insidiis multum latrante Lycisca?
-
et cum
clamarem 'quo nunc se proripit ille?
-
20
-
Tityre,
coge pecus', tu post carecta latebas.
-
Damoetas -
An mihi
cantando victus non redderet ille,
-
quem mea
carminibus meruisset fistula caprum?
-
si nescis,
meus ille caper fuit; et mihi Damon
-
ipse
fatebatur sed reddere posse negabat.
-
Menalcas -
25
-
Cantando
tu illum? aut umquam tibi fistula cera
-
iuncta
fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
-
stridenti
miserum stipula disperdere carmen?
-
Damoetas -
Vis ergo
inter nos quid possit uterque vicissim
-
experiamur?
ego hanc vitulam--ne forte recuses,
-
30
-
bis venit
ad mulctram, binos alit ubere fetus--
-
depono; tu
dic mecum quo pignore certes.
-
Menalcas -
De grege
non ausim quicquam deponere tecum.
-
est mihi
namque domi pater, est iniusta noverca,
-
bisque die
numerant ambo pecus, alter et haedos.
-
35
-
verum, id
quod multo tute ipse fatebere maius,
-
insanire
libet quoniam tibi, pocula ponam
-
fagina,
caelatum divini opus Alcimedontos,
-
lenta
quibus torno facili superaddita vitis
-
diffusos
hedera vestit pallente corymbos.
-
40
-
in medio
duo signa, Conon et--quis fuit alter,
-
descripsit
radio totum qui gentibus orbem,
-
tempora
quae messor, quae curvus arator haberet?
-
necdum
illis labra admovi, sed condita servo.
-
Damoetas -
Et nobis
idem Alcimedon duo pocula fecit
-
45
-
et molli
circum est ansas amplexus acantho
-
Orpheaque
in medio posuit silvasque sequentis;
-
necdum
illis labra admovi, sed condita servo.
-
si ad
vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
-
Menalcas -
Numquam
hodie effugies; veniam quocumque vocaris.
-
50
-
audiat
haec tantum vel qui venit, ecce Palaemon.
-
efficiam
posthac ne quemquam voce lacessas.
-
Damoetas -
Quin age,
si quid habes; in me mora non erit ulla
-
nec
quemquam fugio. tantum, vicine Palaemon,
-
sensibus
haec imis--res est non parva--reponas.
-
Palaemon -
55
-
Dicite,
quandoquidem in molli consedimus herba.
-
et nunc
omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
-
nunc
frondent silvae, nunc formosissimus annus.
-
incipe,
Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
-
alternis
dicetis; amant alterna Camenae.
-
Damoetas -
60
-
Ab Iove
principium Musae, Iovis omnia plena;
-
ille colit
terras, illi mea carmina curae.
-
Menalcas -
Et me
Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
-
munera
sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
-
Damoetas -
Malo me
Galatea petit, lasciva puella,
-
65
-
et fugit
ad salices et se cupit ante videri.
-
Menalcas -
At mihi
sese offert ultro meus ignis, Amyntas,
-
notior ut
iam sit canibus non Delia nostris.
-
Damoetas -
Parta meae
Veneri sunt munera; namque notavi
-
ipse locum
aeriae quo congessere palumbes.
-
Menalcas -
70
-
Quod
potui, puero silvestri ex arbore lecta
-
aurea mala
decem misi; cras altera mittam.
-
Damoetas -
O quotiens
et quae nobis Galatea locuta est!
-
partem
aliquam, venti, divom referatis ad auris.
-
Menalcas -
Quid
prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
-
75
-
si, dum tu
sectaris apros, ego retia servo?
-
Damoetas -
Phyllida
mitte mihi; meus est natalis, Iolla,
-
cum faciam
vitula pro frugibus, ipse venito.
-
Menalcas -
Phyllida
amo ante alias; nam me discedere flevit
-
et longum
'formose, vale, vale,' inquit, Iolla.
-
Damoetas -
80
-
Triste
lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
-
arboribus
venti, nobis Amaryllidos irae.
-
Menalcas -
Dulce
satis umor, depulsis arbutus haedis,
-
lenta
salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
-
Damoetas -
Pollio
amat nostram, quamvis est rustica, Musam;
-
85
-
Pierides,
vitulam lectori pascite vestro.
-
Menalcas -
Pollio et
ipse facit nova carmina; pascite taurum,
-
iam cornu
petat et pedibus qui spargat harenam.
-
Damoetas -
Qui te,
Pollio, amat veniat quo te quoque gaudet;
-
mella
fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
-
Menalcas -
90
-
Qui Bavium
non odit, amet tua carmina, Mevi,
-
atque idem
iungat vulpes et mulgeat hircos.
-
Damoetas -
Qui
legitis flores et humi nascentia fraga,
-
frigidus--o
pueri, fugite hinc--latet anguis in herba.
-
Menalcas -
Parcite,
oves, nimium procedere; non bene ripae
-
95
-
creditur;
ipse aries etiam nunc vellera siccat.
-
Damoetas -
Tityre,
pascentis a flumine reice capellas;
-
ipse, ubi
tempus erit, omnis in fonte lavabo.
-
Menalcas -
Cogite
oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
-
ut nuper,
frustra pressabimus ubera palmis.
-
Damoetas -
100
-
Heu heu,
quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
-
idem amor
exitium pecori pecorisque magistro.
-
Menalcas -
His
certe--neque amor causa est--vix ossibus haerent;
-
nescio
quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
-
Damoetas -
Dic quibus
in terris--et eris mihi magnus Apollo--
-
105
-
tris
pateat caeli spatium non amplius ulnas.
-
Menalcas -
Dic quibus
in terris inscripti nomina regum
-
nascantur
flores, et Phyllida solus habeto.
-
Palaemon -
Non
nostrum inter vos tantas componere lites:
-
et vitula
tu dignus et hic et quisquis amores
-
110
-
aut metuet
dulcis aut experietur amaros.
-
claudite
iam rivos, pueri; sat prata biberunt.