Ecloga
Sexta
-
Prima
Syracosio dignata est ludere uersu
-
nostra,
neque erubuit siluas habitare, Thalia.
-
Cum
canerem reges et proelia, Cynthius aurem
-
uellit, et
admonuit: "Pastorem, Tityre, pinguis
-
5
-
pascere
oportet ouis, deductum dicere carmen."
-
Nunc ego
(namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
-
Vare, tuas
cupiant, et tristia condere bella)
-
agrestem
tenui meditabor harundine musam.
-
Non
iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
-
10
-
captus
amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
-
te nemus
omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
-
quam sibi
quae Vari praescripsit pagina nomen.
-
Pergite,
Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
-
Silenum
pueri somno uidere iacentem,
-
15
-
inflatum
hesterno uenas, ut semper, Iaccho;
-
serta
procul tantum capiti delapsa iacebant,
-
et grauis
attrita pendebat cantharus ansa.
-
Adgressi
(nam saepe senex spe carminis ambo
-
luserat)
iniciunt ipsis ex uincula sertis.
-
20
-
Addit se
sociam timidisque superuenit Aegle.
-
Aegle,
Naiadum pulcherrima, iamque uidenti
-
sanguineis
frontem moris et tempora pingit.
-
Ille dolum
ridens: "Quo uincula nectitis?" inquit.
-
"Soluite
me, pueri; satis est potuisse uideri.
-
25
-
Carmina
quae uoltis cognoscite; carmina uobis,
-
huic aliud
mercedis erit." Simul incipit ipse.
-
Tum uero
in numerum Faunosque ferasque uideres
-
ludere,
tum rigidas motare cacumina quercus.
-
Nec tantum
Phoebo gaudet Parnasia rupes,
-
30
-
nec tantum
Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
-
Namque
canebat uti magnum per inane coacta
-
semina
terrarumque animaeque marisque fuissent
-
et liquidi
simul ignis; ut his exordia primis
-
omnia, et
ipse tener mundi concreuerit orbis;
-
35
-
tum durare
solum et discludere Nerea ponto
-
coeperit,
et rerum paulatim sumere formas;
-
iamque
nouom terrae stupeant lucescere solem,
-
altius
atque cadant submotis nubibus imbres,
-
incipiant
siluae cum primum surgere, cumque
-
40
-
rara per
ignaros errent animalia montis.
-
Hinc
lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
-
Caucasiasque
refert uolucris, furtumque Promethei.
-
His
adiungit Hylan nautae quo fonte relictum
-
clamassent,
ut litus Hyla, Hyla, omne sonaret;
-
45
-
et
fortunatam, si numquam armenta fuissent,
-
Pasiphaen
niuei solatur amore iuuenci.
-
A! uirgo
infelix, quae te dementia cepit!
-
Proetides
implerunt falsis mugitibus agros;
-
at non tam
turpis pecudum tamen ulla secuta
-
50
-
concubitus,
quamuis collo timuisset aratrum,
-
et saepe
in leui quaesisset cornua fronte.
-
A! uirgo
infelix, tu nunc in montibus erras:
-
ille,
latus niueum molli fultus hyacintho,
-
ilice sub
nigra pallentis ruminat herbas,
-
55
-
aut
aliquam in magno sequitur grege. "Claudite Nymphae,
-
Dictaeae
Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
-
si qua
forte ferant oculis sese obuia nostris
-
errabunda
bouis uestigia: forsitan illum
-
aut herba
captum uiridi aut armenta secutum
-
60
-
perducant
aliquae stabula ad Cortynia uaccae."
-
Tum canit
Hesperidum miratam mala puellam;
-
tum
Phaethontiadas musco circundat amarae
-
corticis,
atque solo proceras erigit alnos.
-
Tum canit,
errantem Permessi ad flumina Gallum
-
65
-
Aonas in
montis ut duxerit una sororum,
-
utque uiro
Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
-
ut Linus
haec illi diuino carmine pastor,
-
floribus
atque apio crinis ornatus amaro,
-
dixerit:
"Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
-
70
-
Ascraeo
quos ante seni; quibus ille solebat
-
cantando
rigidas deducere montibus ornos.
-
His tibi
Grynei nemoris dicatur origo,
-
ne quis
sit lucus quo se plus iactet Apollo."
-
Quid
loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
-
75
-
candida
succinctam latrantibus inguina monstris
-
Dulichias
uexasse rates, et gurgite in alto,
-
a, timidos
nautas canibus lacerasse marinis,
-
aut ut
mutatos Terei narrauerit artus,
-
quas illi
Philomela dapes, quae dona pararit,
-
80
-
quo cursu
deserta petiuerit, et quibus ante
-
infelix
sua tecta super uolitauerit alis?
-
Omnia,
quae Phoebo quondam meditante beatus
-
audiit
Eurotas iussitque ediscere laurus,
-
ille canit
(pulsae referunt ad sidera ualles),
-
85
-
cogere
donec ouis stabulis numerumque referre
-
iussit et
inuito processit Vesper Olympo.