Ecloga
Septima
-
Meliboeus
-
Forte sub
arguta consederat ilice Daphnis,
-
compulerantque
greges Corydon et Thyrsis in unum,
-
Thyrsis
ouis, Corydon distentas lacte capellas,
-
ambo
florentes aetatibus, Arcades ambo,
-
5
-
et cantare
pares et repondere parati.
-
Huc mihi,
dum teneras defendo a frigore myrtos,
-
uir gregis
ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnim
-
adspicio.
Ille ubi me contra uidet: "Ocius" inquit
-
"huc
ades, o Meliboee; caper tibi saluos et haedi,
-
10
-
et, si
quid cessare potes, requiesce sub umbra.
-
Huc ipsi
potum uenient per prata iuuenci;
-
hic
uiridis tenera praetexit harundine ripas
-
Mincius,
eque sacra resonant examina quercu."
-
Quid
facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
-
15
-
depulsos a
lacte domi quae clauderet agnos,
-
et
certamen erat, Corydon cum Thyrdide, magnum.
-
Posthabui
tamen illorum mea seria ludo.
-
Alternis
igitur contendere uersibus ambo
-
coepere;
alternos Musae meminisse uolebant.
-
20
-
Hos
Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
-
Corydon
-
Nymphae,
noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
-
quale meo
Codro, concedite (proxima Phoebi
-
uersibus
ille facit), aut, si non possumus omnes,
-
hic arguta
sacra pendebit fistula pinu.
-
Thyrsis
-
25
-
Pastores,
hedera nascentem ornate poetam,
-
Arcades,
inuidia rumpantur ut ilia Codro;
-
aut, si
ultra placitum laudarit, baccare frontem
-
cingite,
ne uati noceat mala lingua futuro.
-
Corydon
-
Saetosi
caput hoc apri tibi, Delia, paruos
-
30
-
et ramosa
Micon uiuacis cornua cerui.
-
Si
proprium hoc fuerit, leui de marmore tota
-
puniceo
stabis suras euincta coturno.
-
Thyrsis
-
Sinum
lactis et haec te liba, Priape, quotannis
-
exspectare
sat est: custos es pauperis horti.
-
35
-
Nunc te
marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
-
si fetura
gregem suppleuerit, aureus esto.
-
Corydon
-
Nerine
Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
-
candidior
cycnis, hedera formosior alba,
-
cum primum
pasti repetent praesepia tauri,
-
40
-
si qua tui
Corydonis habet te cura, uenito.
-
Thyrsis
-
Immo ego
Sardoniis uidear tibi amarior herbis
-
horridior
rusco, proiecta uilior alga,
-
si mihi
non haec lux toto iam longior anno est.
-
Ite domum
pasti, si quis pudor, ite, iuuenci.
-
Corydon
-
45
-
Muscosi
fontes, et somno mollior herba,
-
et quae
uos rara uiridis tegit arbutus umbra,
-
solstitium
pecori defendite: iam uenit aestas
-
torrida,
iam lento turgent in palmite gemmae.
-
Thyrsis
-
Hic focus
et taedae pingues, hic plurimus ignis
-
50
-
semper, et
adsidua postes fuligine nigri;
-
hic tantum
Boreae curamus frigora, quantum
-
aut
numerum lupus aut torrentia flumina ripas.
-
Corydon
-
Stant et
iuniperi et castaneae hirsutae;
-
strata
iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
-
55
-
omnia nunc
rident: at, si formosus Alexis
-
montibus
his abeat, uideas et flumina sicca.
-
Thyrsis
-
Aret ager;
uitio moriens sitit aeris herba;
-
Liber
pampineas inuidit collibus umbras:
-
Phyllidis
aduentu nostrae nemus omne uirebit,
-
60
-
Iuppiter
et laeto descendet plurimus imbri.
-
Corydon
-
Populus
Alcidae gratissima, uitis Iaccho,
-
formosae
myrtus Veneri, sua laurea Phoebo,
-
Phyllis
amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
-
nec myrtus
uincet corylos, nec laurea Phoebi.
-
Thyrsis
-
65
-
Fraxinus
in siluis pulcherrima, pinus in hortis,
-
populus in
fluuiis, abies in montibus altis:
-
saepius at
si me, Lycida formose, reuisas,
-
fraxinus
in siluis cedat tibi, pinus in hortis.
-
Meliboeus
-
Haec
memini, et uictum frustra contendere Thyrsim.
-
70
-
Ex illo
Corydon Corydon est tempore nobis.